Billeder på siden
PDF
ePub

77. Rules for Perorations—continued.

Primus locus sumitur ab auctoritate, quum commemoramus, quantae curae ea res fuerit diis immortalibus, aut maioribus nostris, regibus, civitatibus, nationibus, hominibus, sapientissimis, senatui. Item maxime, quo modo de his rebus legibus sancitum sit. Secundus locus est, quum consideramus, illae res, de quibus criminamur, ad quos pertineant; utrum ad omnes, quod atrocissimum est, an ad superiores, quod genus ii sunt, a quibus auctoritatis locus communis sumitur; an ad pares, hoc est, in eisdem partibus animi, corporis, fortunarum positos; an ad inferiores, qui omnibus his rebus antecelluntur. Tertius locus est, quo percontamur, quid sit eventurum, si omnibus idem concedatur, et ea re neglecta, ostendimus, quid periculorum atque incommodorum consequatur. Quartus locus est, quo demonstratur, si huic sit remissum, multos alacriores ad maleficia futuros, quos adhuc exspectatio iudicii remoretur. Quintus locus est, per quem ostendimus, si semel aliter iudicatum sit, nullam rem fore, quae incommodo mederi aut erratum iudicum corrigere possit. Sextus locus est, quum ostendimus, ex consulto factum, et dicimus, voluntario facinori nullam excusationem, imprudentiae iustam deprecationem paratam. Septimus locus est, quo ostendimus, taetrum facinus, crudele, nefarium, tyrannicum esse: quod genus iniuriae mulierum, aut earum rerum aliquid, quarum rerum caussa bella suscipiuntur et cum hostibus de vita dimicatur. Octavus locus est, quo ostendimus non vulgare, sed singulare esse maleficium,' spurcum, nefarium, inusitatum, quo maturius et atrocius vindicandum sit. Nonus locus constat ex peccatorum comparatione, quasi quum dicimus, maius esse maleficium, stuprare ingenuam, quam sacrum legere: quod propter egestatem alterum, alterum propter intemperantem, superbiam fiat. Decimus locus est, per quem omnia, quae in negotio gerundo acta sunt, quaeque rem consequi solent, exponimus acriter et criminose et diligenter, ut agi res et geri negotium videatur, rerum consequentium enumeratione. Auct., Ad Herenn., II. xxx. 48, 49.

[ocr errors]

78. A Concise Summary of the Art of Rhetoric.

Nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen "bene dicendi scientiam, et utilem, et artem, et virtutem esse:" materiam eius "res omnes," de quibus

66

dicendum esset: tum et eas in tribus fere generibus, "demonstrativo, deliberativo, iudicialique" reperiri: orationem porro omnem constare rebus, et verbis:" in rebus intuendam "inventionem," in verbis "elocutionem," in utraque "collocationem:" quae "memoria" complecteretur, "actio" commendaret. Oratoris officium, "docendi, movendi, delectandi" partibus contineri; ex quibus ad docendum, "expositio et argumentatio;" ad movendum, "affectus" pertinerent, quos per omnem quidem causam, sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. Nam "delectationem," quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in "elocutione" partes habere. "Quaestiones" alias "infinitas," alias "finitas," quae personis, locis, temporibus continerentur. In omni porro materia tria esse quaerenda, "an sit? quid sit? quale sit?" His adiiciebamus, "demonstrativam "laude ac vituperatione constare. In ea, quae ab ipso, de quo diceremus, quae post eum acta essent, intuendum. Hoc opus tractatu" honestorum utiliumque" constare. "Suasoriis" accedere tertiam partem ex coniectura, "possetne fieri?" et "an esset futurum?" de quo deliberaretur. Hic praecipue diximus spectandum, "quis, apud quem, quid?" diceret. "Iudicialium" causarum alias in singulis, alias in pluribus controversiis consistere: et in quibusdam sufficere modo "intentionem," modo "depulsionem:" porro "depulsionem" omnem infitiatione duplici, "factumne, et an hoc factum esset?" praeterea "defensione" ac "translatione" constare. "Quaestionem" aut ex facto, aut ex scripto esse. "Ex facto," de rerum fide, proprietate, qualitate. "Ex scripto," de verborum vi aut voluntate: in quibus vis tum causarum, tum actionum inspici soleat, quaeque aut scripti et voluntatis, aut ratiocinativae, aut ambiguitatis, aut legum contrariarum specie continetur. In omni porro causa iudiciali quinque esse partes: quarum "exordio" conciliari audientem, "narratione" causam proponi, "confirmatione" roborari, "refutatione" dissolvi, "peroratione" aut memoriam refici, aut animos moveri. His argumentandi et afficiendi locos, et quibus generibus concitari, placari resolvi iudices oporteret, adiecimus. Accessit ratio divisionis. Credere modo, qui discet, velit, certam quandam viam esse, in qua multa etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec, de quibus dixi, non tam inventa a praeceptoribus, quam, quum fierent, observata esse videantur. Quint., viii. Prooem., 6-12.

79. Theory of Panegyric.

Laus igitur potest esse rerum externarum, corporis, animi. Rerum externarum sunt ea, quae casu aut fortuna secunda aut adversa accidere possunt; ut genus, educatio, divitiae, potestates, gloriae, civitas, amicitiae, et quae huiusmodi sunt, et ea, quae his sunt contraria. Corporis sunt ea, quae natura corpori attribuit commoda aut incommoda: ut velocitas, vires, dignitas, valetudo, et quae contraria sunt. Animi sunt ea, quae consilio et cogitatione nostra constant: ut prudentia, iustitia, fortitudo, modestia, et quae contraria sunt. In huiusmodi igitur caussa principium sumetur aut ab nostra aut ab eius, de quo loquemur, aut ab eorum, qui audient, persona aut ab re. Ab nostra, dicemus aut officio facere, quod caussa necessitudinis intercedat; aut studio, quod eiusmodi virtutis sit, ut omnes commemorare debeant velle, quod rectum sit, aut ex aliorum laude ostendere, qualis ipsius animus sit. Ab eius persona, de quo loquemur, si laudabimus, vereri nos dicemus, ut illius facta verbis consequi possimus; omnes homines illius virtutes praedicare oportere; ipsa facta omnium laudatorum eloquentiam anteire.

Ab auditorum persona, si laudabimus, quoniam non apud ignotos laudemus, nos monendi caussa pauca esse dicturos: aut si erunt ignoti, ut talem virum velint cognoscere, petemus; quoniam in eodem virtutis studio sint, apud quos laudemus, quo ille, qui laudetur, fuerit aut sit, sperare nos facile iis, quibus velimus, huius facta probaturos. Ab rebus ipsis: incertos nos esse, quid potissimum laudemus; vereri, ne, quum multa dixerimus, plura praetereamus, et quae similes sententias habebunt; quibus sententiis contraria sumuntur a vituperatione. Ad omnes autem res, in quibus animus hominis maxime consideratur, illae quattuor animi virtutes erunt accommodandae; ut, si laudemus, aliud iuste, aliud fortiter, aliud modeste, aliud prudenter factum esse praedicemus; si vituperemus, aliud iniuste, aliud ignave, aliud immodeste, aliud stulte factum esse dicamus. Auct., Ad Herenn., III. vi. 10–12, and viii. 15.

80. Hints on the Training and Management of the Voice.

Augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona, cura: negligentia minuuntur. Sed cura non eadem oratoribus, quae phonascis, convenit: tamen multa sunt utrisque communia, fir

mitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur: quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat. Praeterea ut sint fauces integrae, id est, molles ac leves, quarum vitio et frangitur, et obscuratur, et exasperatur, et scinditur VOX. Nam ut tibiae, eodem spiritu accepto, alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium quassae sonum reddunt: ita fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes. Finditur etiam spiritus obiectu aliquo, sicut lapillo tenues aquae, quarum fluxus etiamsi ultra paullum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum, quod offenderat. Humor quoque vocem aut nimius impedit, aut consumptus destituit. Nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus, sed etiam in futurum afficit. Quint., XI. iii. 19–21.

81. Hints on the Training and Management of the
Voice, continued.

Sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria exercitatio, qua omnia convalescunt, ita curae non idem genus est. Nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot civilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad summos, nec semper a contentione concedere licet, quum pluribus iudiciis saepe dicendum sit. Ne ciborum quidem est eadem observatio. Non enim tam molli teneraque voce, quam forti ac durabili opus est: quum illi omnes, etiam altissimos sonos, leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda, et vigilandae noctes, et fuligo lucubrationum bibenda, et in sudata veste durandum. Quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quae duratura non sit: sed exercitatio eius talis sit, qualis usus: nec silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur. Ediscere autem, quo exercearis, erit optimum: nam ex tempore dicentes avocat a cura vocis ille, qui ex rebus ipsis concipitur, affectus : et ediscere quam maxime varia, quae et clamorem, et disputationem, et sermonem, et flexus habeant, ut simul in omnia paremur. Hoc satis est. Alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter, fascemque et vigilias imperes, deficiant, et quaerant unctores suos, nudumque sudorem. Illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat, vitandos soles atque ventos, et nubila

etiam ac siccitates? Ita si dicendum in sole, aut ventoso, humido, calido die fuerit, reos deseremus? Nam crudum quidem, aut saturum, aut ebrium, aut eiecto modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem, qui sit mentis compos, puto. Illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adolescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt; nam est maior alias; sed propter humorem potius; nam hoc aetas illa turgescit. Itaque nares etiam, ac pectus, eo tempore tument, atque omnia velut germinant, eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. Sed, ut ad propositum redeam, iam confirmatae constitutaeque vocis genus exercitationis optimum duco, quod est operi simillimum, dicere quotidie, sicut agimus. Namque hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur. Quint., XI. iii. 22-29.

82. Gesture should be accommodated to the Nature of the

Pleading.

De figura vocis satis dictum est: nunc de corporis motu dicendum videtur. Motus est corporis gestus et vultus moderatio quaedam, quae pronuntianti convenit et probabiliora reddit ea quae pronuntiantur. Convenit igitur in vultu pudorem et acrimoniam esse; in gestu nec venustatem conspicuam nec turpitudinem, ne aut histriones aut operarii videamur esse. Ad easdem igitur partes, in quas vox est distributa, motus quoque corporis ratio videtur esse accommodanda. Nam si erit sermo cum dignitate, stantes in vestigio, levi dexterae motu loqui oportebit, hilaritate, tristitia, mediocritate vultus ad sermonis sententias accommodata; sin erit in demonstratione sermo, paullulum corpus a cervicibus demittemus; (nam hoc est a natura datum, ut quam proxime tum vultum admoveamus ad auditores, si quam rem docere eos et vehementer instigare velimus); sin erit in narratione sermo, idem motus poterit idoneus esse, qui paullo ante demonstrabatur in dignitate; sin in iocatione, vultu quamdam debebimus hilaritatem significare, sine commutatione gestus. Si contendemus per continuationem, brachio celeri, mobili vultu, acri aspectu utemur; sin contentio fiet per distributionem, celeri proiectione brachii, inambulatione, pedis dextri rara supplosione, acri et defixo aspectu uti oportebit. Si utemur amplificatione per cohortationem, paullo tardiore et consideratiore gestu conveniet uti, similibus ceteris rebus, atque in contentione per continuationem ; sin

« ForrigeFortsæt »