Billeder på siden
PDF
ePub

gestus modosque haud viriles. Quin et feminae inlustres deformia meditari: exstructaque apud nemus, quod navali stagno circumposuit Augustus, conventicula et cauponae, et posita veno inritamenta luxui. Dabanturque stipes, quas boni necessitate, intemperantes gloria consumerent. Inde gliscere flagitia et infamia; nec ulla moribus olim corruptis plus libidinum circumdedit, quam illa conluvies. Vix artibus honestis pudor retinetur: nedum, inter certamina vitiorum, pudicitia aut modestia aut quidquam probi moris reservaretur. Postremo ipse scenam incedit, multa cura tentans citharam et praemeditans adsistentibus facibus. Accesserat cohors militum, centuriones tribunique, et maerens Burrus ac laudans. Tuncque primum conscripti sunt equites Romani, cognomento Augustanorum, aetate ac robore conspicui, et pars ingenio procaces, alii in spe potentiae. Hi dies ac noctes plausibus personare, formam principis vocemque deum vocabulis adpellantes: quasi per virtutem clari honoratique agere. Tac. Ann., xiv. 15.

32. The Drama.-A Defence of the Practice of "Contamination," or the Combined Imitation of more than one Original.

Poéta quum primum ánimum ad scribendum ádpulit,
Id síbi negoti crédidit solúm dari,

Populo út placerent, quás fecisset fábulas:
Verum áliter eveníre multo intéllegit.

Nam in prólogis scribúndis operam abútitur,

Non qui árgumentum nárret, sed qui málevoli

Veterís poetae maledictis respóndeat.

Nunc, quám rem vitio dént, quaeso animum advórtite.
Menánder fecit Andriam et Perinthiam.

Qui utrámvis recte nórit, ambas nóverit.

Non íta dissimili sunt árgumento, séd tamen
Dissímili oratióne sunt factae ác stilo.

Quae convenere, in Andriam ex Perínthia hic
Fatétur transtulísse, atque usum pró suis.

Id istí vituperant factum, atque in eo dísputant,
Contaminari nón decere fábulas.

Faciúnt nae intellegéndo, ut nihil intéllegant :
Qui quum húnc accusant, Naévium, Plautum, Ennium
Accúsant, quos hic nóster auctorés habet:

Quorum aémulari exóptat negligéntiam

Potiús, quam istorum obscúram diligéntiam.

Ter., Andr. Prol., 1.-31.

33. The Drama.-Roscius, the great Comic Actor.

Saepe enim soleo audire Roscium, quum ita dicat, se adhuc reperire discipulum quem quidem probaret potuisse neminem; non quo non essent quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset vitii, id ferre ipse non posset. Nihil est enim tam insigne nec tam ad diuturnitatem memoriae stabile, quam id, in quo aliquid offenderis. Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis oratoriam laudem dirigamus, videtisne, quam nihil ab eo nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat? nihil nisi ita, ut deceat et uti omnes moveat atque delectet? Itaque hoc iamdiu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur. Cic., De Or., I. xxviii. 8. f.

34. The Drama.-Charges in the Arrangements of the

Comic Stage.

Primis temporibus omnia, quae in scena versantur, in comoedia agebantur. Nam Pantomimus et Pythaules et Choraules in comoedia canebant. Sed quia non poterant omnia simul apud omnes artifices pariter excellere, si qui erant inter actores comoediarum pro facultate et arte potiores, principatum sibi artificii vindicabant. Sic factum est, ut, nolentibus cedere mimis in artificio suo ceteris, separatio fieret reliquorum. Nam dum potiores inferioribus, qui in omni ergasterio erant, servire dedignabantur, se ipsos a comoedia separaverunt: ac sic factum est, ut exemplo semel sumpto, unusquisque artis suae rem exsequi coeperit, neque in comoediam venire: cuius rei indicia produnt nobis antiquae comoediae, in quibus invenimus, ACTA TIBIIS PARIBUS aut IMPARIBUS, aut SARRANIS. Quando enim chorus canebat, choricis tibiis, id est choraulicis, artifex concinebat. In canticis autem, pythaulicis responsabat. Sed quod PARIBUS TIBIIS vel IMPARIBUS invenimus scriptum, hoc significat: si quando monodio agebat, unam tibiam inflabat: si quando synodio, utramque. Suet., Fr. ap. Diom., III. p. 489.

35. The Drama.-Observations on the Construction of Theatres.

Apud maiores theatri gradus tantum fuerunt. Nam scena de ligno tantum ad tempus fiebat, unde hodieque permansit consuetudo, ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus. Scena autem, quae fiebat, aut versilis erat, aut ductilis. Versilis tunc erat, quum subito tota machinis qui

busdam convertebatur, et aliam picturae faciem ostendebat. Ductilis tunc, quum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur interior. Unde perite utrumque tetigit, dicens, "Versis discedat frontibus:" singula singulis complectens sermonibus. Quod Varro et Suetonius commemorant. Suet., ap. Serv. Georg., iii. 24.

B. THEORY OF THE ORATORICAL ART.

36. There is an Ideal Orator, and an Ideal Eloquence, which are far more perfect than anything that has ever been realised.

Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero, quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil possit esse praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius. Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit, unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur, quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et iis picturis, quas nominavi, cogitare tamen possumus pulchriora. Nec vero ille artifex, quum faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. Ut igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur ea, quae sub oculos ipsa cadunt, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus. Has rerum formas appellat ideas ille non intelligendi solum, sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister, Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intelligentia contineri; cetera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno et eodem statu. Quidquid est igitur, de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum. Cic., Or., ii. 7., iii. 10.

37. The Genius of Greek Eloquence Contrasted with that of Latin.

Quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det mihi in eloquendo eandem iucunditatem, et parem copiam. Quod si negatum est, sententias aptabimus iis vocibus, quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus certe verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione. Nam quo minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est. Sensus sublimes variique eruantur. Permovendi omnes affectus erunt, oratio translationum nitore illuminanda. Non possumus esse tam graciles: simus fortiores. Subtilitate vincimur: valeamus pondere. Proprietas penes

illos est certior: copia vincamus. Ingenia Graecorum, etiam minora, suos portus habent: nos plerumque maioribus velis moveamur, validior spiritus nostros sinus tendat. Non tamen alto semper feremur: nam et litora interim sequenda sunt. Illis facilis per quaelibet vada accessus: ego aliquid, non multo, tamen, altius, in quo mea cymba non sidat, inveniam. Neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo, et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis; sed exigenda ut optime possumus: possumus autem rerum et modo et iudicio esse similes: verborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda est. Annon in privatis et acutus, et non asper, et non indistinctus, et non supra modum elatus M. Tullius? non in M. Calidio insignis haec virtus? non Scipio, Laelius, Cato in eloquendo velut Attici Romanorum fuerunt? Qui porro non satis est, quo nihil esse melius potest? Quint., XII. x. 35-39.

38. Statement of Different Theories as to the Origin of Eloquence.

Nec diu nos moretur quaestio, " quae rhetorices origo sit." Nam cui dubium est, quin sermonem ab ipsa rerum natura geniti protinus homines acceperint (quod certe principium est eius rei), huic studium et incrementum dederit. utilitas, summam ratio et exercitatio? Nec video, quare curam dicendi putent quidam inde coepisse, quod ii, qui in discrimen aliquod vocabantur, accuratius loqui, defendendi sui gratia, instituerint. Haec enim, ut honestior causa, ita non utique prior est: quum praesertim accusatio praecedat defensionem: nisi quis dicit, etiam gladium fabricatum ab eo prius, qui ferrum in tutelam sui, quam qui in perniciem alterius, compararit.

Initium ergo dicendi dedit natura; initium artis, observatio. Homines enim, sicut in medicina, quum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem: ita, quum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam, secundum rationem eorum, adiecerunt ipsi quoque: haec confirmata sunt usu: tum, quae sciebat quisque, docuit. Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit: in quibus fuisse vim dicendi necesse est: cur tamen hanc primam originem putet, non video; quum sint adhuc quaedam vagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen, qui sunt in his nati, et legationibus fungantur, et accusent aliqua ac defendant, et denique alium alio melius loqui credant. Quint., III. ii. 1-4.

39. Qualifications of the Perfect Orator.-(a.) Power of Invention.

Nam et invenire et iudicare, quid dicas, magna illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae, quam eloquentiae: qua tamen in caussa est vacua prudentia? Noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum locos. Nam quoniam, quidquid est, quod in controversia aut in contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur; sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale sit, recti pravique partibus; quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris, sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocat controversiam. Latius enim de genere, quam de parte disceptare licet; ut, quod in universo sit probatum, id in parte sit probari necesse. Haec igitur quaestio, a propriis personis et temporibus ad universi generis orationem traducta, appellatur 90s. In hac Aristoteles adolescentes, non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum, in utramque partem, ut ornatius et uberius dici posset, exercuit; idemque locos (sic enim appellat) quasi argumentorum notas tradidit, unde omnis in utramque partem traheretur oratio. Facile igitur hic noster, (non enim declamatorem aliquem de ludo, aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quaerimus,) quoniam loci certi traduntur, percurret omnes, utetur aptis, generatim dicet; ex quo emanant etiam, qui communes appellantur loci. Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget. Non enim semper, nec in omnibus caussis ex iisdem eadem argumentorum momenta sunt. Iudicium igitur adhibebit nec inveniet solum, quid dicat, sed etiam

« ForrigeFortsæt »