Billeder på siden
PDF
ePub

deprehendi aeris obliteratio potest. Plin., N. H., XXXIV. xviii.

16. Some Facts relative to the Art of Moulding in Clay.

Plastae laudatissimi fuere Damophilus et Gorgasus, iidemque pictores: qui Cereris aedem Romae ad Circum maximum utroque genere artis suae excoluerunt, versibus inscriptis Graece, quibus significarunt, a dextra opera Damophili esse, ab laeva Gorgasi. Ante hanc aedem Tuscanica omnia in aedibus fuisse auctor est M. Varro. Ex hac, cum reficeretur, crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas esse: item signa ex fastigiis dispersa. Fecit et Chalcosthenes cruda opera Athenis, qui locus ab officina eius Ceramicos appellatur. M. Varro tradit sibi cognitum Romae Posim nomine, a quo facta poma et uvas, ut non posses aspectu discernere a veris. Idem magnificat Arcesilaum, Lucii Luculli familiarem, cuius proplasmata pluris venire solita artificibus ipsis, quam aliorum opera. Ab hoc factam Venerem Genetricem in foro Caesaris, et priusquam absolveretur, festinatione dedicandi positam. Deinde eidem a Lucullo H-S. LX mill. signum Felicitatis locatum, cui mors utriusque inviderit. Octavio equiti Romano cratera facere volenti exemplar e gypso factum talento. Laudat et Pasitelem, qui plasticen matrem statuariae, scalpturaeque, et caelaturae esse dixit: et cum esset in omnibus his summus, nihil unquam fecit, antequam finxit. Praeterea elaboratam hanc artem Italiae, et maxime Etruriae: Turianumque a Fregellis accitum, cui locaret Tarquinius Priscus effigiem Iovis in Capitolio dicandam. Fictilem eum fuisse, et ideo miniari solitum: fictiles in fastigio templi eius quadrigas, de quibus saepe diximus. Ab hoc eodem factum Herculem, qui hodieque materiae nomen in Urbe retinet. Hae enim tum effigies dum erant laudatissimae. Nec poenitet nos illorum, qui tales deos coluere. Aurum enim et argentum ne diis quidem conficiebant. Plin., N. H., XXXV. xlv.

17. A History of the Art of Chasing Silver, which before the Second Century of our Era had fallen into Disuse.

Mirum in auro caelando inclaruisse neminem, argento multos. Maxime tamen laudatus est Mentor, de quo supra diximus. Quatuor paria ab eo omnino facta sunt: ac iam nullum exstare dicitur, Ephesiae Dianae templi, aut Capitolini incendiis. Varro et aereum signum eius habuisse scripsit. Proximi ab eo

in admiratione Acragas, et Boethus, et Mys fuere. Exstant hodie omnium opera in insula Rhodiorum: Boethi apud Lindiam Minervam: Acragantis in templo Liberi patris in ipsa Rhodo, Bacchae Centaurique caelati in scyphis: Myos in eadem aede, et Silenus, et Cupidines. Acragantis et venatus in scyphis magna fama. Post hos celebratus est Calamis et Antipater, quique Satyrum in phiala gravatum somno collocavisse verius, quam caelasse dictus est, Stratonicus. Mox Cyzicenus Tauriscus. Item Ariston et Eunicus Mitylenaei laudantur, et Hecataeus: et circa Magni Pompeii aetatem Praxiteles, Posidonius Ephesius, Laedus Stratiates, qui proelia armatosque caelavit; Zopyrus, qui Areopagitas, et iudicium Orestis, in duobus scyphis H-S. XII aestimatis. Fuit dein Pytheas, cuius binae unciae x venierunt. Ulysses et Diomedes erant in phialae emblemate, Palladium surripientes. Fecit idem et cocos magiriscia appellatos, parvulis potoriis, sed e quibus ne exempla quidem liceret exprimere, tam opportuna iniuriae subtilitas erat. Habuit et Teucer crustarius famam. Subitoque ars haec ita exolevit, ut sola iam vetustate censeatur, usque adeo attritis caelaturis, ne figura discerni possit, auctoritas constet. Plin., N. H., XXXIII. iv.

18. Notices concerning the Wearing and Workmanship of Gold Rings.

Pessimum vitae scelus fecit, qui aurum primus induit digitis. Nec hoc quis fecerit traditur. Nam de Prometheo omnia fabulosa arbitror, quanquam illi quoque ferreum anulum dedit antiquitas vinculumque id, non gestamen, intelligi voluit. Midae quidem anulum, quo circumacto habentem nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem fateatur ? Manus et prorsus sinistrae maximam auctoritatem conciliavere auro, non quidem Romanae, quarum mere ferreum id erat, ut virtutis bellicae, insigne. De regibus Romanis non facile dixerim. Nullum habet Romuli in Capitolio statua, nec praeter Numae Serviique Tullii alia, ac ne L. quidem Bruti. Hoc in Tarquiniis maxime miror, quorum e Graecia fuit origo, unde hic anulorum usus venit, quanquam etiam nunc Lacedaemone ferreo utuntur. Sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea donatum constat unde mos bullae duravit, ut eorum qui equo meruissent filii, insigne id haberent, ceteri lorum. Et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse. Quanquam et de nomine ipso ambigi video: Graeci a digitis appellavere, apud

nos prisci ungulum vocabant: postea et Graeci et nostri symbolum. Longo certe tempore ne Senatum quidem Romanum habuisse aureos manifestum est. Siquidem his tantum qui legati ad exteras gentes ituri essent, anuli publice dabantur: credo, quoniam ita exterorum honoratissimi intelligebantur. Neque aliis uti mos fuit, quam qui ex ea causa publice accepissent: vulgoque sic triumphabant. Et cum corona ex auro Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito ferreus erat, aeque triumphantis, et servi fortasse coronam sustinentis. Sic triumphavit de Iugurtha C. Marius: aureumque non ante tertium consulatum sumsisse traditur. Hi quoque, qui ob legationem acceperant aureos, in publico tantum utebantur his: intra domos vero ferreis. Quo argumento etiam nunc sponsae muneri ferreus anulus mittitur, isque sine gemma. Non signat Oriens aut Aegyptus etiam nunc, literis contenta solis. Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit, gemmas addendo exquisiti fulgoris, censuque opimo digitos onerando, sicut dicemus in gemmarum volumine: mox et effigies varias caelando, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. Alias deinde gemmas violari nefas putavit: ac ne quis signandi causam in anulis esse intelligeret, solidas induit. Quasdam ver neque ab ea parte quae digito occultatur, auro clusit, aurumque millibus lapillorum vilius fecit. Contra vero multi nullas admittunt gemmas, auroque ipso signant: id Claudii Caesaris principatu repertum. Plin., N. H., XXXIII. iv. and vi.

19. Description of the Chasing on a Goblet.

Quis labor in phiala? docti Myos, anne Myronis?
Mentoris haec manus est, an, Polyclete, tua?
Livescit nulla caligine fusca, nec odit

Exploratores nubila massa focos.

Vera minus flavo radiant electra metallo,
Et niveum felix pustula vincit ebur.
Materiae non cedit opus: sic alligat orbem,
Plurima cum tota lampade Luna nitet.
Stat caper Aeolio Thebani vellere Phryxi
Cultus ab hoc mallet vecta fuisse soror.
Hunc nec Cinyphius tonsor violaverit, et tu
Ipse tua pasci vite, Lyaee, velis.

:

Terga premit pecoris geminis Amor aureus alis:
Palladius tenero lotos ob ore sonat.

Sic Methymnaeo gavisus Arione delphin

Languida non tacitum per freta vexit onus.
Imbuat egregium digno mihi nectare munus
Non grege de domini, sed tua, Ceste, manus.
Ceste, decus mensae, misce Setina: videtur
Ipse puer nobis, ipse sitire caper.

Det numerum cyathis Instanti litera Rufi:
Auctor enim tanti muneris ille mihi.
Si Telethusa venit, promissaque gaudia portat:
Servabor dominae, Rufe, triente tuo.

Si dubia est, septunce trahar: si fallit amantem,
Ut iugulem curas, nomen utrumque bibam.

Mart., viii. 51.

20. Description of the Temple of Diana at Ephesus.

Magnificentiae vera admiratio exstat templum Ephesiae Dianae ducentis viginti annis factum a tota Asia. In solo id palustri fecere, ne terrae motus sentiret, aut hiatus timeret. Rursus ne in lubrico atque instabili fundamenta tantae molis locarentur, calcatis ea substravere carbonibus, dein velleribus lanae. Universo templo longitudo est ccccxxv pedum, latitudo ducentorum viginti, columnae centum viginti septem a singulis regibus factae, LX pedum altitudine: ex iis XXXVI caelatae, una a Scopa. Operi praefuit Chersiphron architectus. Summa miracula, epistylia tantae molis attolli potuisse. Id consecutus est ille aeronibus arena plenis, molli clivo super capita columnarum exaggerato, paulatim exinaniens imos, ut sensim opus in cubili sederet. Difficillime hoc contigit in limine ipso, quod foribus imponebat. Etenim ea maxima moles fuit: nec sedi in cubili, anxio artifice, mortis destinatione suprema. Traduntque in ea cogitatione fessum nocturno tempore in quiete vidisse praesentem Deam, cui templum fiebat, hortantem ut viveret: se composuisse lapidem, atque ita postero die apparuit, et pondere ipso correctus videbatur. Cetera eius operis ornamenta plurium librorum instar obtinent, nihil ad speciem naturae pertinentia. Plin., N. H., XXXVI. xxi.

21. Music.-Its Origin.

At liquidas avium voces imitarier ore
Ante fuit multo quam levia carmina cantu
Concelebrare homines possent aurisque iuvare.
Et zephyri, cava per calamorum, sibila primum
Agrestis docuere cavas inflare cicutas.

Inde minutatim dulcis didicere querellas,
Tibia quas fundit digitis pulsata caventum,
Avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
Per loca pastorum deserta atque otia dia.

Lucr., v. 1379–1389.

22. Music.-Technical Development of the Art.

Musicam Amphion. Fistulam et monaulum Pan Mercurii: obliquam tibiam Midas in Phrygia: geminas tibias Marsyas in eadem gente, Lydios modulos Amphion: Dorios Thamyras Thrax: Phrygios Marsyas Phryx: Citharam Amphion: ut alii, Orpheus: ut alii, Linus. Septem chordis additis Terpander.

Octavam Simonides addidit: nonam Timotheus. Cithara sine voce cecinit Thamyras primus: cum cantu Amphion: ut alii, Linus. Citharoedica carmina composuit Terpander. Cum tibiis canere voce Troezenius Ardalus instituit. Saltationem armatam Curetes docuere, Pyrrhichen Pyrrhus, utramque in Creta. Plin., N. H., VII. xvii.

23. Music.-The Value of Music as bracing the Mental Tone and strengthening the Character.

Claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse; quum Pythagoras atque eum secuti, acceptam sine dubio antiquitus opinionem, vulgaverint, mundum ipsum eius ratione esse compositum; quam postea sit lyra imitata. Nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant áquovíav, sonum quoque his motibus dederunt. Nam Plato, quum in aliis quibusdam, tum praecipue in Timaeo, ne intelligi quidem, nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest. Quid de philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat? Duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum, et exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. Quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt? quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat. Non igitur frustra Plato civili viro, quem nitino, vocant, necessariam musicen credidit. Et eius sectae, quae aliis severissima, aliis asperrima videtur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent, sapientum aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos. Et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, musices disciplinam probavit. Atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius

« ForrigeFortsæt »