Billeder på siden
PDF
ePub

solere, et moveri prope aquam, ad quas quasi ad escam pisces quum accesserint, confici a ranis atque consumi. Milvo est quoddam bellum quasi naturale cum corvo. Ergo alter alterius, ubicumque nactus est, ova frangit. Illud vero ab Aristotele animadversum, a quo pleraque, quis potest non mirari? grues, quum loca calidiora petentes maria transmittant, trianguli efficere formam; eius autem summo angulo aer ab iis adversus pellitur; deinde sensim ab utroque latere tamquam remis, ita pennis cursus avium levatur. Basis autem trianguli, quem grues efficiunt, ea tamquam a puppi ventis adiuvatur, eaeque in tergo praevolantium colla et capita reponunt; quod quia ipse dux facere non potest, quia non habet, cui innitatur, revolat, ut ipse quoque quiescat. Et in eius locum succedit ex iis, quae acquierunt, eaque vicissitudo in omni cursu conservatur. Multa eiusmodi proferre possum, sed genus ipsum videtis. Cic., N. D., II. xlix. 124, 125.

238. The Source of Instinct is an Unsolved Mystery.

Mirum in plerisque animalium, scire quare petantur: sed et per cuncta quid caveant. Elephas homine obvio forte in solitudine, et simpliciter oberrante, clemens placidusque etiam demonstrare viam traditur. Idem vestigio hominis animadverso priusquam homine, intremiscere insidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras proflare, nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti, nuntio simili usque ad extremum: et tunc agmen circumagi, et reverti, aciemque dirigi: adeo omnium odori durare virus illud, maiore ex parte ne nudorum quidem pedum. Sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta, atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia, hominis viso transferre dicitur protinus catulos. Quonam modo agnito? ubi ante conspecto illo, quem timet? Etenim tales silvas minime frequentari certum est. Sane mirentur ipsam vestigii raritatem: sed unde sciunt timendum esse? Immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate praestantiores? Nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saevissimas ferarum maximasque nunquam vidisse quod debeant timere, et statim intelligere cum sit timendum. Plin., N. H., viii. 5.

239. The Sanitary Features of a District may be inferred from the Effect of its Vegetable Products upon the Animals that inhabit it.

Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas civitates Gnoson et Gortynam: dextra enim et sinistra eius fluminis pascuntur pecora; sed ex iis, quae pascuntur proxime Gnoson, splenem habent; quae autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem splenem. Unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt in iis locis herbam, quam pecora rodendo imminuerant lienes: ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod etiam oo Cretenses vocitant. Ex eo licet scire, cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse. Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem, aut inter septentrionem et orientem, eaeque paludes excelsiores fuerint, quam littus marinum, ratione videbuntur esse constituta. Fossis enim ductis aquae exitus ad littus, et, mari tempestatibus aucto, in paludes redundantia motionibus concitatur, amarisque mixtionibus non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci; quaeque de superioribus locis natando proxime littus perveniunt, inconsueta salsitudine necantur. Exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum Altinum, Ravennam, Aquileiam aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus; quod his regionibus habent incredibilem salubritatem. Quibus autem insidentes sunt paludes, et non habent exitus profluentes neque per flumina neque per fossas, uti Pomtinae, stando putrescunt, et humores graves et pestilentes in his locis emittunt. Vitruv., I. iv. 10-12.

240. On Variation of Type and Hybridation.

In nullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant, ceu semiferos: ad homines quoque, ut in C. Antonium, Ciceronis in consulatu collegam, appellatione translata. Non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus, cuiuscunque generis ullum est placidum, eiusdem invenitur et ferum; utpote cum hominum etiam silvestrium tot genera praedicta sint. Caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. Sunt capreae, sunt rupicaprae,

sunt ibices pernicitatis mirandae, quanquam onerato capite vastis cornibus gladiorumque vaginis: in haec se librant, ut tormento aliquo rotati in petras, potissimum e monte aliquo in alium transilire quaerentes; atque recussu pernicius, quo libuerit, exsultant. Sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri, et ad caput verso. Sunt et damae, et pygargi, et strepsicerotes, multaque alia haud dissimilia. Sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt. Plin., N. H.,

viii. 79.

241. Some Particulars as to the Geographical Distribution

of Animals.

Mirum, rerum naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam aliquibus locis In Maesia silva Italiae, non nisi in parte reperiuntur negasse. hi glires. In Lycia dorcades non transeunt montes Syris vicinos: onagri montem, qui Cappadociam a Cilicia dividit. In Hellesponto in alienos fines non commeant cervi: et circa Arginussam Elaphum montem non excedunt, auribus etiam in monte fissis. In Poroselene insula viam mustelae non transeunt: in Boeotiae Lebadia illatae solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orchomeno tota arva subruunt, talpae, quarum e pellibus cubicularia vidimus stragula: adeo ne religio quidem a portentis summovet delicias. In Ithaca lepores illati moriuntur extremis quidem in litoribus: in Ebuso, in litoribus, cuniculi: scatent iuxta in Hispania Balearibusque. Cyrenis mutae fuere ranae; illatis e continente vocalibus durat genus earum. Mutae sunt etiam nunc in Seripho insula. Eaedem alio translatae canunt: quod accidere et in lacu Thessaliae Sicendo tradunt. In Italia muribus araneis venenatus est morsus: eosdem ulterior Apennino regio non habet. Iidem ubicunque sint, orbitam si transiere, moriuntur. In Olympo Macedoniae monte non sunt lupi, nec in Creta insula. Ibi quidem non vulpes, ursive, atque omnino nullum maleficum animal, praeter phalangium: aranei id genus, de quo dicemus suo loco. Mirabilius, in eadem insula cervos, praeterquam in Cydoniatarum regione, non esse item apros, et attagenas, herinaceos. In Africa autem nec apros, nec cervos, nec capreas, nec ursos. Plin., N. H., viii. 83.

242. Natural History of the Lion.

Leoni tantum ex feris clementia in supplices: prostratis parcit et ubi saevit, in viros potius, quam in feminas fremit:

in infantes non nisi magna fame. Credit Libya, intellectum pervenire ad eos precum. Captivam certe Gaetuliae reducem audivi, multorum in silvis impetum a se mitigatum alloquio, ausam dicere se feminam, profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimi, ceterisque imperitantis, indignam eius gloria praedam. Varia circa hoc opinio, ex ingenio cuiusque, vel casu, mulceri alloquiis feras: quippe obvium, serpentes extrahi cantu, cogique in poenam, verum falsumne sit, vita non decreverit. Leonum animi index cauda, sicut et equorum aures. Namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. Immota ergo placidus, clemens, blandientique similis, quod rarum est: crebrior enim iracundia. Eius in principio terra verberatur : incremento terga, ceu quodam incitamento, flagellantur. Vis summa in pectore. Ex omni vulnere, sive ungue impresso, sive dente, ater profluit sanguis. Iidem satiati, innoxii sunt. Generositas in periculis maxime deprehenditur: non in illo tantummodo, quod spernens tela diu se terrore solo tuetur, ac velut cogi testatur: cooriturque non tanquam periculo coactus, sed tanquam amentiae iratus. Illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et venantium urgente vi, contemtim restitansque cedit in campis, et ubi spectari potest: idem ubi virgulta silvasque penetravit, acerrimo cursu fertur, velut abscondente turpitudinem loco. Dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. Vulneratus observatione mira percussorem novit, et in quantalibet multitudine appetit. Eum vero qui telum quidem miserit, sed tamen non vulneraverit, correptum rotatumque sternit, nec vulnerat. Cum pro catulis foeta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat. Cetero dolis carent et suspicione: nec limis intuentur oculis, aspicique simili modo nolunt. Creditum est, a moriente humum morderi, lacrimamque leto dari. Atque hoc tale, tam saevum animal, rotarum orbes circumacti, currusque inanes, et gallinaceorum cristae, cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. Aegritudinem fastidii tantum sentit: in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente annexarum lascivia simiarum. Gustatus deinde sanguis in remedio est. Plin., N. H., viii. 19.

243. The Means of Locomotion among Birds.

Harum volatus in reputationem ceterarum quoque volucrum nos impellit. Omnibus animalibus reliquis certus et uniusmodi, et in suo cuique genere incessus est: aves solae vario meatu feruntur et in terra, et in aere. Ambulant aliquae, ut cornices:

:

saliunt aliae, ut passeres, merulae: currunt, ut perdices, rusticulae ante se pedes iaciunt, ut ciconiae, grues: expandunt alas, pendentesque raro intervallo quatiunt, aliae crebrius, sed et primas dumtaxat pennas: aliae et tota latera pandunt: quaedam vero maiore ex parte compressis volant; percussoque semel, aliquae et gemino ictu aere feruntur, vel ut inclusum eum prementes, eiaculantur sese in sublime, in rectum, in pronum. Impingi putes aliquas, aut rursus ab alto cadere has, illas salire. Anates solae, quaeque sunt eiusdem generis, in sublime protinus sese tollunt, atque e vestigio caelum petunt, et hoc etiam ex aqua. Itaque in foveas, quibus feras venamur, delapsae solae evadunt. Vultur, et fere graviores, nisi ex procursu, aut altiore cumulo immissae, non evolant: cauda reguntur. Aliae circumspectant, aliae flectunt colla. Nonnullae vescuntur ea, quae rapuere pedibus. Sine voce non volant multae aut e contrario semper in volatu silent. Subrectae, pronae, obliquae, in latera, in ora, quaedam et resupinae feruntur: ut si pariter cernantur plura genera, non in eadem natura meare videntur. Plurimum volant, quae apodes, quia careant usu pedum ab aliis cypselli appellantur, hirundinum specie. Nidificant in scopulis. Hae sunt, quae toto mari cernuntur : nec unquam tam longo naves, tamque continuo cursu recedunt a terra, ut non circumvolitent eas apodes. Cetera genera residunt et insistunt: his quies nisi in nido nulla: aut pendent, aut iacent. Plin., N. H., x. 54, 55.

244. Natural History of the Phoenix.

annorum

Paullo Fabio, L. Vitellio coss. post longum saeculorum ambitum, avis phoenix in Aegyptum venit, praebuitque materiem doctissimis indigenarum et Graecorum, multa super eo miraculo disserendi. De quibus congruunt, et plura ambigua, sed cognitu non absurda, promere libet. Sacrum Soli id animal, et ore ac distinctu pinnarum a ceteris avibus diversum, consentiunt, qui formam eius definiere. De numero varia traduntur. Maxime vulgatum quingentorum spatium. Sunt, qui adseverent, mille quadringentos sexaginta unum interiici; prioresque alites Sesostride primum, post Amaside dominantibus, dein Ptolemaeo, qui ex Macedonibus tertius regnavit, in civitatem, cui Heliopolis nomen, advolavisse, multo ceterarum volucrum comitatu, novam faciem mirantium. Sed antiquitas quidem obscura: inter Ptolemaeum ac Tiberium minus ducenti quinquaginta anni fuerunt. Unde nonnulli falsum hunc phoenicem, neque Arabum e terris credidere, nihil

« ForrigeFortsæt »