Billeder på siden
PDF
ePub

dae sint omnino scholae.

eligere. Quint., I. ii. 9-16.

Aliud est enim vitare eas, aliud

138. On the Comparative Advantages of School and Home Training.-(d.) On the Advantage of encouraging a Spirit of Healthy Emulation among the Young.

Et si refutavimus quae contra dicuntur, iam explicemus, quid ipsi sequamur. Ante omnia, futurus orator, cui in maxima celebritate et in media reipublicae luce vivendum est, assuescat iam a tenero non reformidare homines, neque illa solitaria et velut umbratili vita pallescere. Excitanda mens et attollenda semper est, quae in huiusmodi secretis aut languescit, et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione: necesse est enim sibi nimium tribuat, qui se nemini comparat. Deinde quum proferenda sunt studia, caligat in sole, et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit, quod inter multos faciendum est. Mitto amicitias quae ad senectutem usque firmissimae durant, religiosa quadam necessitudine imbutae. Neque enim est sanctius, sacris iisdem, quam studiis initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, quum se a congressu, qui non hominibus solum sed multis quoque animalibus naturalis est, segregarit? Adde, quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur; in schola, etiam quae aliis. Audiet multa quotidie probari, multa corrigi: proderit alicuius obiurgata desidia: proderit laudata industria: excitabitur laude aemulatio: turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia haec animos; et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. Non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, quum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant; et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu videbatur. Huius rei iudicia praebebantur: ea nobis ingens palmae contentio ducere vero classem, multo pulcherrimum. Nec de hoc semel decretum erat: tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem. Ita nec superior successu curam remittebat, et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat. Id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse, quam exhortationes docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim. Sed sicut firmiores in literis profectus alit aemulatio ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior, hoc ipso quod facilior, imitatio est. Quint., L. ii. 17-26.

:

139. On the Comparative Advantages of School and Home Training.-(e.) Precocity not to be encouraged.

Ingenii signum in parvis praecipuum memoria est. Eius duplex virtus, facile percipere, et fideliter continere. Proximum imitatio: nam id quoque est docilis naturae, sic tamen, ut ea, quae discit, effingat, non habitum forte et incessum, et si quid in peius notabile est. Non dabit mihi spem bonae indolis, qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur. Nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus; alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii, quam mali. Probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit. Hic meus, quae tradentur, non difficulter accipiet ; quaedam etiam interrogabit; sequetur tamen magis, quam praecurret. Illud ingeniorum velut praecox genus non temere unquam pervenit ad frugem. Hi sunt, qui parva facile faciunt; et audacia provecti, quicquid illic possunt, statim ostendunt. Possunt autem id demum, quod in proximo est: verba continuant; haec vultu interrito, nulla tardati verecundia, proferunt. Non multum praestant, sed cito. Non subest vera vis, nec penitus immissis radicibus nititur: ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt; et imitatae spicas herbulae, inanibus aristis ante messem flavescunt. Placent haec annis comparata; deinde stat profectus, admiratio decrescit. Quint., I. iii. 1–5.

140. On the Necessity for Mutual Confidence between
Master and Pupil.

Plura de officiis docentium locutus, discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus, quam ipsa studia ament, et parentes esse, non quidem corporum, sed mentium, credant. Multum haec pietas confert studio; nam ita et libenter audient et dictis credent, et esse similes concupiscent in ipsos denique coetus scholarum laeti et alacres convenient emendati non irascentur, laudati gaudebunt: ut sint carissimi, studio merebuntur. Nam ut illorum officium est docere, sic horum praebere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficiet. Et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina, nisi illa praemollitus foverit sulcus: ita eloquentia coalescere nequit, nisi sociata tradentis accipientisque concordia. Quint., II. ix.

141. Persius describes the Influence of his Tutor, Cornutus, upon him.

Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis
Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo.
Secreti loquimur. Tibi nunc, hortante Camena,
Excutienda damus praecordia: quantaque nostrae
Pars tua sit, Cornute, animae, tibi, dulcis amice,
Ostendisse iuvat. Pulsa dignoscere cautus,
Quid solidum crepet, et pictae tectoria linguae.
His ego centenas ausim deposcere fauces,
Ut, quantum mihi te sinuoso in pectore fixi,
Voce traham pura, totumque hoc verba resignent,
Quod latet arcana non enarrabile fibra.

Quum primum pavido custos mihi purpura cessit,
Bullaque succinctis laribus donata pependit;
Quum blandi comites, totaque impune Suburra
Permisit sparsisse oculos iam candidus umbo;
Quumque iter ambiguum est, et vitae nescius error
Diducit trepidas ramosa in compita mentes:
Me tibi supposui. Teneros tu suscipis annos
Socratico, Cornute, sinu. Tunc fallere sollers,
Adposita intortos extendit regula mores,
Et premitur ratione animus vincique laborat,
Artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
Tecum etenim longos memini consumere soles,
Et tecum primas epulis decerpere noctes.
Unum opus et requiem pariter disponimus ambo,
Atque verecunda laxamus seria mensa.

Non equidem hoc dubites, amborum foedere certo
Consentire dies, et ab uno sidere duci.
Nostra vel aequali suspendit tempora Libra
Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora
Dividit in Geminos concordia fata duorum,

Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una.
Nescio quod certe est, quod me tibi temperat, astrum.
Pers., v. 19-51.

142. The Young Romans were taught how to discuss on their Merits Questions involving some of the Broad Principles of Law.

"Legum laus" et "vituperatio" iam maiores, ac prope summis operibus suffecturas, vires desiderant: quae quidem suasoriis

[ocr errors]

magis an controversiis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt. Apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur: Romanis pro concione suadere ac dissuadere moris fuit. Utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur. Nam et genera sunt tria, "sacri, publici, privati iuris." Quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod "lex," quod "publica," quod "ad religionem deum comparata" sit. Ea quidem, de quibus quaeri solet, communia omnibus. Aut enim de iure dubitari potest eius, "qui rogat," ut "de P. Clodii, qui non rite creatus tribunus arguebatur:" aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive "non trino" forte "nundino" promulgata, sive "non idoneo die," sive "contra intercessiones," vel "auspicia, aliudve quid, quod legitimis obstet," dicitur lata esse, vel ferri; sive "alicui manentium legum repugnare." Sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent; nam sunt eae citra complexum personarum, temporum, causarum. Reliqua eadem fere, vero fictoque huiusmodi certamine, tractantur. Nam vitium aut "in verbis' est, aut "in rebus." In verbis quaeritur, "an satis significent? an sit in iis aliquid ambiguum?" In rebus, "an lex sibi ipsa consentiat? an in praeteritum ferri debeat? an in singulos homines?" Maxime vero commune est quaerere, "an sit honesta ? an utilis?" Nec ignoro, plures fieri a plerisque partes: sed nos "iustum, pium, religiosum," ceteraque his similia" honesto" complectimur. Iusti" tamen species non simpliciter excuti solet. Aut enim de re ipsa quaeritur, ut "dignane poena," vel "praemio sit?" aut de modo praemii poenaeve, "qui" tam "maior," quam "minor" culpari potest. Utilitas quoque interim "natura" discernitur, interim "tempore." Quaedam "an obtineri possint," ambigi solet. Ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando "totas," aliquando "ex parte" reprehendi solere, quum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. Nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis "Manilia" fuit, de qua Ciceronis oratio est. Quint., II. iv. 33–40.

66

143. Truths are best taught to the Young by Instances.

Insuevit pater optimus hoc me
Ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando.
Quum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset:
"Nonne vides, Albi ut male vivat filius? utque
Barrus inops Magnum documentum, ne patriam rem

[ocr errors]

Perdere quis velit." A turpi meretricis amore
Quum deterreret: Scetani dissimilis sis."
Ne sequerer moechas, concessa quum venere uti
Possem : "Deprensi non bella est fama Treboni,"
Aiebat. "Sapiens, vitatu quidque petitu

Sit melius, causas reddet tibi: mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum. Simul ac duraverit aetas
Membra animumque tuum, nabis sine cortice." Sic me
Formabat puerum dictis, et sive iubebat,

Ut facerem quid: "Habes auctorem, quo facias hoc,"
Unum ex iudicibus selectis obiiciebat;

Sive vetabat: "An hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit, addubites, flagret rumore malo quum
Hic atque ille?" Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit :
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis.

Hor., Sat., I. iv. 105–129.

D. PHYSICAL SCIENCE.

144. The Pleasures of Physical Research. Nosse fidem rerum, dubiasque exquirere causas, Sacra perurgentem, capitique attollere coelum; Scire, quot et quae sint magno natalia mundo; Principia occasus metuunt, an saecula pergunt, Et firma aeterno religata est machina vinclo; Solis scire modum et quanto minor orbita luna est, Haec brevior cur bis senos cita pervolet orbes, Annuus ille meet; quae certo sidera currant Ordine, quaeve suos servent incondita motus; Sex cum nocte rapi, totidem cum luce referri; Nubila cur coelo Sterope denuntiet imbres, Quo rubeat Phoebe, quo frater palleat igni; Tempora cur varient anni, ver, prima iuventa, Cur aestate perit, cur aestas ipsa senescit, Auctumnoque obrepit hiems et in orbe recurrit; Axem scire Helices et tristem nosse cometen, Lucifer unde micet, quave Hesperus, unde Bootes;

« ForrigeFortsæt »