78. Agriculture is the only strictly Honourable Method of making Money. Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis affert. An bellum perosis, maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus irae se fluctibus audeat credere, semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An feneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes et pro nocentibus, neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium ? An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum, somnumque regis sui rumoribus augurantis? neque enim roganti quid agatur intus respondere servi dignantur. An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere, miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium profuso tamen patrimonio mercari? nam nec gratuita servitute sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest (ut dixi) unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit. Colum. I. Prooem. C. POLITICAL PHILOSOPHY. 79. The Origin of the Family. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt, Et pueros commendarunt muliebreque saeclum, Vocibus et gestu cum balbe significarent Lucr., V. 1011-1027. 80. The Origin of the State. Inque dies magis hi victum vitamque priorem At claros homines voluerunt se atque potentes, Et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos Quam regere imperio res velle et regna tenere. Lucr., V. 1105-1116, 1120-1132. 81. The Origin of Law. Ergo regibus occisis subversa iacebat Nam cupide conculcatur nimis ante metutum. Lucr., V. 1136-1155. 82. Civilisation is continually Progressing. Arma iras vestes et cetera de genere horum, Lucr., V. 1440–1457. 83. The First Beginnings of Society. "The State of Nature is a State of War." Quum prorepserunt primis animalia terris, Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro Iura inventa metu iniusti fateare necesse est, Hor., S., I. iii. 99-106, 111, 112. 84. The Progress of Man was from Original Equality to the Inequality of the State. Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere, eoque sine poena aut coercitionibus agebant: neque praemiis opus erat, cum honesta suopte ingenio peterentur; et, ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur. At, postquam exui aequalitas, et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat; provenere dominationes, multosque apud populos aeternum mansere. Quidam statim, aut postquam regum pertaesum, leges maluerunt. Hae primo, rudibus hominum animis, simplices erant: maximeque fama celebravit Cretensium, quas Minos: Spartanorum, quas Lycurgus; ac mox Atheniensibus quaesitiores iam et plures Solo perscripsit. Nobis Romulus, ut libitum, imperitaverat : dein Numa religionibus et divino iure populum devinxit: repertaque quaedam a Tullo et Anco: sed praecipuus Servius Tullius sanctor legum fuit, quis etiam reges obtemperarent. Tac., Ann., iii. 26. 85. A Classification of Governments. Hi coetus igitur hac, de qua exposui, caussa instituti sedem primum certo loco domiciliorum caussa constituerunt; quam quum locis manuque sepsissent, eiusmodi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt, delubris distinctam spatiisque communibus. Omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis, qualem exposui; omnis civitas, quae est constitutio populi; omnis res publica, quae, ut dixi, populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. Id autem consilium primum semper ad eam caussam referendum est, quae caussa genuit civitatem. Deinde aut uni tribuendum est aut delectis quibusdam aut suscipiendum est multitudini atque omnibus. Quare quum penes unum est omnium summa rerum, regem illum unum vocamus et regnum eius rei publicae statum. Quum autem est penes delectos, tum illa civitas optimatium arbitrio regi dicitur. Illa autem est civitas popularis, (sic enim appellant,) in qua in populo sunt omnia. Atque horum trium generum quodvis, si teneat illud vinculum, quod primum homines inter se rei publicae societate devinxit, non perfectum illud quidem neque mea sententia optimum, sed tolerabile tamen; ut aliud alio possit esse praestantius. Nam vel rex aequus ac sapiens, vel delecti ac principes cives, vel ipse populus, quamquam id est minime probandum, tamen nullis interiectus iniquitatibus, aut cupiditatibus, posse videtur aliquo esse non incerto statu. Cic., De Rep., I. xxvi. 41, 42. 86. The Duties of Rulers. Omnino, qui reipublicae praefuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quaecumque agunt, ad eam referant, obliti commodorum suorum: alterum, ut totum corpus reipublicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio reipublicae ad utilitatem eorum, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est. Qui autem parti civium consulunt, partem negligunt, rem perniciossimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci universorum. Hinc apud Athenienses magnae discordiae, in nostra republica non solum seditiones, sed pestifera etiam bella civilia: quae gravis et fortis civis et in republica dignus principatu fugiet atque oderit, tradetque se totum reipublicae, neque opes aut potentiam consectabitur, totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat. Cic., De Off., I. xxv. 85, 86. 87. Duties of a Provincial Governor-(a) IIis Conduct and that of his Suite must be marked by Uniform Integrity and Self-control. Quapropter hoc te primum rogo, ne contrahas ac demittas animum, neve te obrui, tamquam fluctu, sic magnitudine negotii sinas contraque erigas ac resistas sive etiam ultro occurras negotiis. Neque enim eiusmodi partem reipublicae geris, in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio possit et diligentia. Quod si tibi, bellum aliquod magnum et periculosum |