Billeder på siden
PDF
ePub

moveantur. Quae enim potest esse maior? Restat igitur, ut motus astrorum sit voluntarius. Quae qui videat, non indocte solum, verum etiam impie faciat, si deos esse neget. Nec sane multum interest, utrum id neget, an eos omni procuratione atque actione privet mihi enim, qui nihil agit, esse omnino non videtur. Esse igitur deos ita perspicuum est, ut, id qui neget, vix eum sanae esse mentis existimem. Restat, ut, qualis eorum natura sit, consideremus. In quo nihil est difficilius, quam a consuetudine oculorum aciem mentis abducere. Ea difficultas induxit et vulgo imperitos et similes philosophos imperitorum, ut, nisi figuris hominum constitutis, nihil possent de diis immortalibus cogitare. Cuius opinionis levitas confutata a Cotta non desiderat orationem meam. Sed quum talem esse Deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde, ut in omni natura nihil eo sit praestantius ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil video quod potius accommodem, quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil fieri excellentius potest, animantem esse et Deum iudicem. Cic., Nat. Deor., II. xvi. 44, 45.

13. The Universe confounded with God.

Mundum, et hoc, quod nomine alio caelum appellare libuit, cuius circumfiexu teguntur cuncta, numen esse credi par est, aeternum, immensum, neque genitum, neque interiturum unquam. Huius extera indagare, nec interest hominum, nec capit humanae coniectura mentis. Sacer est, aeternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum; finitus, et infinito similis; omnium rerum certus, et similis incerto; extra, intra, cuncta complexus in se: idemque rerum naturae opus, et rerum ipsa natura. Furor est, mensuram eius animo quosdam agitasse, atque prodere ausos: alios rursus, occasione hinc sumta aut his data, innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret: aut, si una omnes incubaret, totidem tamen Soles, totidemque Lunas, et cetera, ut iam in uno et immensa et innumerabilia sidera: quasi non eadem quaestione semper in termino cogitationis occursura, desiderio finis alicuius: aut, si haec infinitas naturae omnium artifici possit assignari, non illud idem in uno facilius sit intelligi, tanto praesertim opere. Furor est, profecto furor, egredi ex eo, et tanquam interna eius cuncta plane iam sint nota, ita scrutari extera: quasi vero mensuram ullius rei posset agere, qui sui nesciat; aut mens hominis videre, quae mundus ipse non capiat, Pliny, Nat. Hist., II. i. 1.

14. The Universe is not without Intelligence.

Et tamen ex ipsa hominum sollertia, esse aliquam mentem, et eam quidem acriorem et divinam, existimare debemus. "Unde enim hanc homo arripuit?" ut ait apud Xenophontem Socrates. Quin et humorem et calorem, qui est fusus in corpore, et terrenam ipsam viscerum soliditatem, animum denique illum spirabilem, si quis quaerat, unde habeamus, apparet: quod aliud a terra sumpsimus, aliud ab humore, aliud ab igne, aliud ab aëre eo, quem spiritu ducimus. Illud autem, quod vincit haec omnia, rationem dico et, si placet pluribus verbis, mentem, consilium, cogitationem, prudentiam, ubi invenimus? unde sustulimus? An cetera mundus habebit omnia, hoc unum, quod plurimi est, non habebit? Atqui certe nihil omnium rerum melius est mundo, nihil praestabilius, nihil pulchrius, nec solum nihil est, sed ne cogitari quidem quidquam melius potest. Et, si ratione et sapientia nihil est melius, necesse est haec inesse in eo, quod optimum esse concedimus. Cic., Nat. Deor., II. vii. 18.

15. Popular Notions concerning the Divine Power criticised. Quapropter effigiem Dei formamque quaerere, imbecillitatis humanae reor. Quisquis est Deus, si modo est alius, et quacunque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. Innumeros quidem credere, atque etiam ex virtutibus vitiisque hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut (ut Democrito placuit) duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit. Fragilis et laboriosa mortalitas in partes ista digessit, infirmitatis suae memor, ut portionibus coleret quisque, quo maxime indigeret. Itaque nomina alia aliis gentibus, et numina in iisdem innumerabilia reperimus: inferis quoque in genera descriptis, morbisque et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus. Ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonae ad aedem Larium, et ara Malae Fortunae Exquiliis. Quamobrem maior caelitum populus et iam quam hominum intelligi potest, quum singuli quoque ex semetipsis totidem Deos faciant, Iunones Geniosque adoptando sibi: gentes vero quaedam animalia, et aliqua etiam obscoena, pro diis habeant, ac multa dictu magis pudenda, per foetidos cibos, et alia similia iurantes. Matrimonia quidem inter Deos credi, tantoque aevo ex his neminem nasci; et alios esse grandaevos semperque

canos, alios iuvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos, et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est. Sed super omnem impudentiam, adulteria inter ipsos fingimox iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et scelerum numina. Deus est mortali iuvare mortalem, et haec ad aeternam gloriam via. Hac proceres iere Romani: hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aevi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens. Hic est vetustissimus referendi benemerentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. Quippe et omnium aliorum nomina Deorum, et quae supra retuli siderum, ex hominum nata sunt meritis. Iovem quidem aut Mercurium, aliterve alios inter se vocari, et esse caelestem nomenclaturam, quis non interpretatione naturae fateatur? Irridendum vero agere curam rerum humanarum illud quidquid est summum. Anne tam tristi atque multiplici ministerio non pollui credamus dubitemusve? Vix prope est iudicare, utrum magis conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis pudendus. Externis famulantur sacris; ac digitis deos gestant: monstra quoque, quae colunt, damnant; et excogitant cibos: imperia dira in ipsos, ne somno quidem quieto, irrogant. Non matrimonia, non liberos, non denique quidquam aliud, nisi iuvantibus sacris, deligunt. Alii in Capitolio fallunt, ac fulminantem peierant Iovem: et hos iuvant scelera, illos sacra sua poenis agunt. Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de Deo coniectatio esset. Toto quippe mundo, et locis omnibus, omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur: una nominatur, una accusatur, una agitur rea, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur, et cum conviciis colitur: volubilis, a plerisque vero et caeca etiam existimata, vaga, inconstans, incerta, varia, indignorumque fautrix. Huic omnia feruntur accepta: et in tota ratione mortalium, sola utramque paginam facit. Adeoque obnoxiae summus sortis, ut Sors ipsa pro Deo sit, qua Deus probatur incertus. Pars alia et hanc pellit, astroque suo eventus assignat, nascendi legibus: semelque in omnes futuros unquam Deo decretum: in reliquum vero otium datum. Sedere coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus, et rude in eam cursu vadit. Pliny, Nat. Hist., ii. 5.

16. Poular Notions concerning the Divine Power criticised. Ecce fulgurum monitus, oraculorum praescita, aruspicum praedicta, atque etiam parva dictu, in auguriis sternutamenta,

et offensiones pedum. Divus Augustus laevum prodidit sibi calceum praepostere inductum, quo die seditione militari prope afflictus est. Quae singula improvidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista certum sit, nihil esse certi, nec miserius quidquam homine, aut superbius. Ceteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturae benignitas sufficit: uno quidem vel praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione, superque de morte non cogitant. Verum in his Deos agere curam rerum humanarum credi, ex usu vitae est: poenasque maleficiis aliquando seras, occupato Deo in tanta mole, nunquam autem irritas esse; nec ideo proximum illi genitum hominem, ut vilitate iuxta belluas esset. Imperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne Deum quidem posse omnia. Namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homine dedit optimum in tantis vitae poenis: nec mortales aeternitate donare, aut revocare defunctos: nec facere, ut qui vixit, non vixerit; qui honores gessit, non gesserit : nullumque habere in praeterita ius, praeterquam oblivionis: atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum Deo copuletur) ut bis dena, viginti non sint, ac multa similiter efficere non posse: per quae declaratur haud dubie naturae potentia, idque esse quod Deum vocamus. In haec divertisse non fuerit alienum, vulgata propter assiduam quaestionem de Deo. Pliny, Nat. Hist., ii. 5.

17. How the World is governed.

Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi,
Saxoque instare in globoso praedicant volubili,

Quia quo id saxum impulerit fors, eo cadere fortunam autumant.
Insanam autem esse aiunt, quia atrox incerta instabilisque sit :
Caecam ob eam rem esse iterant, quia nil cernit quo sese adplicet:
Brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.
Sunt autem alii philosophi, qui contra fortunam negaut
Esse ullam, sed temeritate res regi omnis autumant.
Id magis veri simile esse usus reapse experiundo edocet :
Velut Orestes modo fuit rex factust mendicus modo.

Pacuvius. Incert. ap Cornif., ii. 22, 36.

18. Fate Supreme over all Things.

Fatis agimur: cedite fatis.

Non sollicitae possunt curae

Mutare rati stamina fusi.

Quidquid patimur mortale genus,

Quidquid facimus, venit ex alto;
Servatque suae decreta colus
Lachesis, dura revoluta manu.
Omnia certo tramite vadunt,
Primusque dies dedit extremum.
Non illa Deo vertisse licet,
Quae nexa suis currunt causis.
It cuique ratus, prece non ulla
Mobilis ordo.

Multis ipsum metuisse nocet.
Multi ad fatum venere suum,
Dum fata timent.

Seneca, Ed., 979-994.

19. The Gods do not govern the World.

At quidam contra haec, ignari materiai,
Naturam non posse Deum sine numine credunt
Tanto opere humanis rationibus admoderate
Tempora mutare annorum frugesque creare
Et iam cetera, mortalis quae suadet adire
Ipsaque deducit dux vitae dia voluptas

Et res per Veneris blanditur saecla propagent,
Ne genus occidat humanum. Quorum omnia causa
Constituisse Deos cum fingunt, omnibu' rebus
Magno opere a vera lapsi ratione videntur.
Nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
Confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
Nequaquam nobis divinitus esse creatam
Naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
Quae tibi posterius, memini, faciemus aperta
Nunc id quod superest de motibus expediemus.

Quae bene cognita si teneas, natura videtur
Libera continuo dominis privata superbis
Ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
Nam pro sancta Deum tranquilla pectora pace
Quae placidum degunt aevom vitamque serenam
Quis regere immensi summam, quis habere profundi
Indu manu validas potis est moderanter habenas
Quis pariter coelos omnis convertere et omnis
Ignibus aetheriis terras suffire feracis,

« ForrigeFortsæt »