The Odes, Carmen Seculare and Epodes, Bind 1

Forsideomslag
Clarendon Press, 1891

Fra bogen

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 109 - NE forte credas interitura quae Longe sonantem natus ad Aufidum Non ante vulgatas per artes Verba loquor socianda chordis : Non si priores Maeonius tenet Sedes Homerus Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves Camenae : Nec si quid olim lusit Anacreon Delevit aetas ; spirat adhuc amor Vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae.
Side 7 - Qui siccis oculis monstra natantia, Qui vidit mare turgidum et Infames scopulos Acroceraunia ? Nequidquam deus abscidit Prudens Oceano dissociabili Terras, si tamen impiae Non tangenda rates transiliunt vada. Audax omnia perpeti Gens humana ruit per vetitum nefas.
Side 91 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitoliura Scandet cum tacita virgine pontifex.
Side 89 - Etruscum in mare, nunc lapides adesos stirpesque raptas et pecus et domos volventis una non sine montium clamore vicinaeque silvae, cum fera diluvies quietos irritat amnis. ille potens sui laetusque deget, cui licet in diem dixisse 'vixi': eras vel atra nube polum Pater occupato vel sole puro; non tamen irritum, quodcumque retro est, efficiet neque diffinget infectumque reddet, quod fugiens semel hora vexit.
Side 91 - Non omnis moriar multaque pars mei vitabit Libitinam; usque ego postera crescam laude recens, dum Capitolium scandet cum tacita virgine pontifex.
Side 103 - cervi luporum praeda rapacium, 50 - sectamur ultro, quos opimus fallere et effugere est triumphus. gens, quae cremato fortis ab Ilio iactata Tuscis aequoribus sacra natosque maturosque patres pertulit Ausonias ad urbes, duris ut ilex tonsa bipennibus nigrae feraci frondis in Algido, per damna, per caedes ab ipso ducit opes animumque ferro.
Side 111 - Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, vel cur his animis incolumes non redeunt genae?
Side 17 - Noricus deterret ensis nec mare naufragum nec saevus ignis nec tremendo luppiter ipse ruens tumultu. fertur Prometheus addere principi limo coactus particulam undique desectam et insani leonis vim stomacho apposuisse nostro.
Side 39 - Sit meae sedes utinam senectae, Sit modus lasso maris et viarum Militiaeque ! Unde si Parcae prohibent iniquae, Dulce pellitis ovibus Galaesi Flumen et regnata petam Laconi Rura Phalantho.
Side 107 - Cum semel occideris et de te splendida Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.

Bibliografiske oplysninger