Billeder på siden
PDF
ePub

quod alii minium faciunt prima lotura: apud alios id esse dilutius, sequentis autem loturæ optimum.

D

XXXVII. Auctoritatem colori fuisse non miror. Jam enim Trojanis temporibus rubrica in honore erat, Homero teste,' qui naves ea commendat,' alias circa picturas pigmentaque rarus. Milton vocant Græci : minium quidam, cinnabari. Unde natus error,° Indico cinnabaris nomine. Sic enim appellant P illi saniem draconis elisi elephantorum morientium pondere, permixto utriusque animalis sanguine, ut diximus. Neque alius est color, qui in picturis proprie sanguinem reddat. Illa cinnabaris antidotis medicamentisque utilissima est. At hercule medici,' quia 3 cinnabarin vocant, pro ea utuntur hoc minio, quod venenum esse paulo mox' docebimus.

XXXIX. Cinnabari veteres, quæ etiamnunc vocant mo

-5 Cod. Dalec. a qua.-6 Cod. Dalec. lotura: id esse.

CAP. XXXVIII.

1 Cod. Dalec. qui eam commendat; Gronov. et vnlgg. qui naveis ea commendat.-2 Cod. Dalec. cinnabarin.—3 Idem codex, quoniam,

NOTE

1 Homero teste] Iliad. B. 637. Tô & ἅμα νῆες ἕποντο δυώδεκα μιλτοπάρῃοι. Ubi Scholiastes annotat, μιλτοπαρῄους dici, quod μíλty, hoc est, rubrica, pictas haberent τὰς πρώρας βεβαμμένας.

m Milton vocant] Rubricam videli

cet.

Quidam cinnabari] Quod Indicum cinnabari colore referret.

• Unde natus error] Scilicet Medicorum, qui pro cinnabari Indica in medicamenta minium addebant, inscitia nominis, ut Plinius ait XXIX. 8. cum minium sit venenum.

P Sic enim appellant] De cinnabari quæ sit sanguis draconis, mera fabula est, ut Scaliger recte monet, Exerc. 172. et Constantinus in Lexico, verbo Κιννάβαρι, Neque enim est hoc Kiváßapi sanguis draconis, ut Plinio affirmanti Solinus credidit cap. 25. pag. 47. et Isidorus XIX. 16. sed lacryma arboris concreta, ut recte

dixit Arrianns in Periplo : quam opinionem veram esse oculata fide, καὶ ἐκ τῆς αὐτοψίας, confirmat Aloisius Cadamustus, laudatus a Constantino loc. cit. In officinis nunc quoque Sanguis draconis vocatur, ex colore nimirum, et Cinnabrinm. Unde hæc de draconis elisi sanguine fabula orta sit, Cæsius docet de Mineral. 11. 4. 3. pag. 191. qui auctores sententiæ a nobis allatæ de lacryma arboris, quæ cinnabaris sit, laudat quamplurimos, Agricolam, &c.

9 Ut diximus] Lib. VIII. c. 12.

At hercule medici] Id supra dietum xxix. 8. Errorem hunc pariter Dioscorides arguit v. 109.

$ Paulo mox] Cap. 41.

Cinnabari] Hæ picturæ uno ac simplici colore constabant, ac fere rubro, qui maxime convenit cum humano colore. De monochromatis dicemus xxxv. 5.

nochromata, pingebant. Pinxerunt et Ephesio minio, quod derelictum est, quia curatio magni operis erat. Præterea utrumque nimis acre existimatur. Idcirco transiere ad rubricam," et Sinopidem, de quibus suis locis dicam. Cinnabaris adulteratur sanguine caprino, aut sorbis3 tritis. Pretium sinceræ,+ nummi quinquaginta."

3

2

XL. Juba minium nasci et in Carmania tradit: Timage+ nes et in Æthiopia. Sed neutro ex loco invehitur ad nos, nec fere aliunde quam ex Hispania. Celeberrimum ex Sisaponensi regione in Bætica, miniario metallo vectigalibus populi Romani, nullius rei diligentiore custodia. Non licet id ibi perficere excoquique. Romam defertur + vena signata, ad dena millia fere pondo annua. Romæ autem lavatur in vendendo, pretio statuta lege, ne modum excederet, H-S. LXX. in libras. Sed adulteratur multis modis, unde præda societati.d

CAP. XXXIX.

1 Cod. Dalec. relictum est.... eral. P. quod utrumque.2 Ita codd. Regg. Brot. 2. 3. Ideo transire al. ante Brotier.-3 Vet. Dalec. ac sorbis.-4 Vet. Dalec. sincero.

CAP. XL. 1 Hermagenes Gronov. et al. ante Harduin.-2 Olysponensi cod. Dalec.-3 Vet. Dalec. vectigali.-4 Ita codd. Regg. Brot. 2. 3. excoctumque Romam perfertur cod. Dalec. excoquique. Romam perfertur al. ante Brotier.5 Vet. Dalec. statuto lege. Mox, X. LX. in libras Vet. Dalec. LXX. in

NOTE

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

genus venæ postea est inventum Hispaniæ regionibus: ex quarum metallis glebæ portantur, et per publicanos Romæ curantur. Eæ antem officiuæ sunt inter ædem Floræ et Quirini.' Nempe Urbis Romæ regione sexta, ubi P. Victor Templum Flora' locat, et Templum Quirini.'

c HS. LXX. in libras] Sestertiorum nota desideratur in libris hactenus editis, unde divulso numero quidam X. LX. conjiciebant, boc est, denarios LX. At sestertiorum notam habent codices Mss. Sunt porro sestertii LXX. si ad monetam Gallicam exigas, libræ seu floreni septem.

Unde præda societati] Nempe so

h

g

Namque est alterum genus in omnibus fere argentariis, itemque plumbariis metallis, quod fit exusto lapide venis permixto, non ex illo, cujus vomicam argentum vivum appellavimus, (is enim et ipse in argentum excoquitur,) sed ex aliis simul repertis. Steriles etiam plumbi deprehenduntur suo colore,7 nec nisi in fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam. Et hoc est secundarium minium perquam paucis notum, multum infra naturales illas arenas. Hoc ergo adulteratur minium in officinis sociorum: item Syrico. Quonam modo Syricum fiat, suo loco dicemus. Sublini autem Syrico minium compendii ratio demonstrat. Et alio modo 9 pingentium furtoTM opportunum est, plenos subinde abluentium penicillos. Sidit autem in aqua, constatque furantibus. Sincero cocci nitor esse debet. Secundarii autem splendor in parietibus sentit uliginem. Quanquam hoc rubigo quædam metalli est. • Parietum uligo, sive humiditas, multum aufert splendoris secundario minio.

libras Gronov. et al. ante Harduin.-6 Cod. Dalec. ex Sardo; Vet. Dalec. exusto,-7 Herm. Barb. repertis, qui steriles, etiam plumbi deprehenduntur solo colore. Pro plumbi, cod. Dalec. plurimi.—8 Gronov. et al. ante Harduin.

NOTE

cietati publicanorum, de quibus Vitruvius loco ante allato. Corps, Compagnie, ou Communauté. Nugantur, qui de sociis populi Rom. hoc est, Bæticis, hæc accipiunt.

• Namque est alterum genus] Minii nimirum. Minium illud Dioscoridis est, v. 109. Τὸ μὲν γὰρ ἄμμιον σκευάζεται ἐν Ισπανίᾳ ἐκ λίθου τινὸς μεμιγ μένου τῇ ἀργυρίτιδι ψάμμῳ.

f. Cujus vomicam] Supra cap. 32. 'Est et lapis in his venis argentariis, cujus vomica liquoris æterni argentam vivum appellatur.'

& Steriles etiam] Lapides in plumbariis metallis, qui ne in plumbum quidem excoqui possunt.

h Et hoc est ...minium] Nostris perinde incognitum.

▲ Multum infra ... illas arenas] Cil

biani supra Ephesum agri, aut Sisaponensis in Batica.

j Hoc ergo] Hoc secundario minio. k In officinis sociorum] Publicanorum: nam, ut superius dictum est, erant officinæ eæ Romæ : nec licebat id in Bætica perficere, vel excoqui.

1 Suo loco dicemus] Lib. xxxv. c. 24.

Pingentium furto] Inter colores quos pictori dominus præstabat, ut dicetur xxxv. 12. minium fuit, quoniam id perrarum erat. Pictores itaque sæpe ex eo furabantur, repletis penicillis, mox aqua ablutis: veluti alio utendum colore tum fuisset : nam minium statim sidebat in aqua : ubi integrum furantibus permanebat. Vel ex hoc loco intelligas aqua dilui colores solitos ab antiquis, non, uti

[ocr errors]

Sisaponensibus autem miniariis suæ venæ arena" sine argento excoquitur auri modo.10 Probatur auro candente: fucatum nigrescit: sincerum retinet colorem. Invenio et calce adulterari. Ac simili ratione ferri candentis lamina, si non sit aurum, deprehendi illico. Solis atque Lunæ P contactus inimicus: remedium, ut parieti siccato cera Punica cum oleo liquefacta candens setis' inducatur: ' iterumque admotis gallæ carbonibus aduratur ad sudorem usque: postea candelis subigatur: ac deinde linteis puris, sicut et marmora nitescunt. Qui minium in officinis pob Confectis e seta penicillis extendatur.

Scyrico, et sic in seqq.-9 Et alias madidum Vet. Dalec.-10 Vet. Dalec. verum hoc modo. Gronov. et al. ante Harduin. excoquitur: auri modo probatur.

sunt.

NOTE

modo, oleo nam : nec utiles esse et viribus imbecilla. Itaque cum est possunt, semel oleo subacti: neque in expolitionibus conclavium tectoex penicillis elui ulla vi aquæ pos- riis inductum, permanet sine vitiis suo colore. Apertis vero.... locis, quo Sol et Luna possit splendores et radios immittere, cum ab iis locis tangitur, vitiatur, et amissa virtute coloris denigratur.'

n Suæ venæ arena] In metallis miniariis, inquit, quæ sunt Sisapone, vena est minii propria ac peculiaris, nullo, ut fere alibi, argento admixto.

• Probatur auro] Vel, si aurum desit, ut mox ait ipse, lamina ferri can. dentis: sic enim probatur, num calcem admixtam habeat. Vitruvius rem paulo dilucidius sic explanat, VII. 9. pag. 142. Vitiatur minium admixta calce. Itaque si quis velit experiri id sine vitio esse, sic erit faciendum. Ferrea lamna sumatur: in ea minium imponatur: ad ignem collocetur, donec lamna candescat: cum e candore color immutatus fuerit, eritque ater, tollatur lamna ab igne et, si refrigeratum restituatur in pristinum colorem, sine vitio se esse probabit: sin autem permanserit nigro colore, significabit se esse vitiatum.'

P Solis atque Luna] Vitruvius loc. cit. Miuium efficitur tenera natura,

a Remedium] Vitruvius loc. cit. 'At si quis subtilior fuerit, et voluerit expolitionem miniaceam suum colorem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, tunc ceram Punicam, igni liquefactam, paulo oleo temperatam seta inducat. Deinde postea carbonibus in ferreo vase compositis, eam ceram apprime cum pariete calefaciendo sudare cogat, fiatque ut peræquetur. Postea cum candela linteisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur.... Ita obstans ceræ Punicæ lorica non pati. tur nec Lunæ splendorem, nec Solis radios, lambendo eripere ex his politionibus ceram.'

Setis] Gallice, des brosses.

• Sicut et marmora] Quemadmodum suo nitori restituuntur marmora, ab

liunt, faciem laxis vesicis illigant, ne in respirando pernicialem " pulverem trahant: et tamen ut per illas spectent. Minium in voluminibus 12 u quoque scriptura usurpatur, clarioresque literas, vel in auro, vel in marmore, etiam in sepulcris facit.

b

I

XLI. (VIII.) Ex secundario invenit vita et hydrargyrum in vicem argenti vivi, paulo ante dilatum. Fit autem duobus modis: æreis mortariis pistillisque trito minio ex aceto: aut patinis fictilibus impositum ferrea concha, calyce coopertum, argilla superillita: dein sub patinis accensum follibus continuo igni, atque ita calycis sudore

Auro candente fucatum nigrescit.-11 Cod. Dalec. perniciosum.-12 Vet. Dalec. voluminum. 1 Cod. Dalec. invenitur.-2 Vet. Dalec. imposita, &c, cooperta NOTE

CAP. XLI.

stersa fuligine, quæ a sacrificiorum ignibus ac fumo adhæserat. Hoc esse illud arbitror, quod Juvenalis ait, Sat. x. 55. " genua incerare Deorum:' etsi Turnebus, et alii eum secuti interpretes, in aliam sententiam trahant: sed nostram interpretationem fulcit alter ejusdem poëtæ locus, Sat. XII. 88. ubi appellat fragili simulacra nitentia cera.'

[ocr errors]

Qui minium] Hæc totidem verbis Diosc. v. 109. et post eum Oriba. sius lib. XIII. pag. 228.

▪ Minium in voluminibus] Fortassis illud est cinnabari, quo CP. Imperatores usi in subscriptionibus olim fuere: ut in sexta Synodo, 'Impera. tor per cinnabarim.' Ait M. Crusius in Turcogr. pag. 191. vidisse se Concilium CP. in quo subscriptio Joannis Cantacuzeni esset ex cinnabari, Episcoporum vero ex atramento. Vidimus et nos, in Cimelio Colbertino, Joannis Palæologi CP. Imp. subscriptionem ejusmodi, Decreto Unionis, consideratione digno.

• Ex secundario] Ex secundario minio, cujus natura sup. cap. explicata est. Diosc. v. 110. "T8pápyvpos

δὲ σκευάζεται ἀπὸ τοῦ ἀμμίου λεγομένου, καταχρηστικῶς δὲ καὶ τούτου κινναBapéws λeyoμévov. Oribasii interpres lib. XIII. fol. 231. b. ' Hydrargyros, hoc est, argentum vivum, fit ex minio, quod falso cinnabaris dicitur,' &c. Delicias facit Dalecampius, cum hæc verba sic interpretatur: 'Ex secundario,' inquit, hoc est, invento minus quidem ingenioso et utili, non aspernando tamen.' Hydrargyrum Gallis, Vif argent.

Æreis mortariis] Quod enim ex minio sic trito exprimitur, id argentum vivum est. Docet hunc modum Theophr. wepl Xí0wv, p. 12. et 13.

c Aut patinis] Totidem verbis Diosc. χν. 110. Θέντες γὰρ ἐπὶ λοπάδος κεραμέας κόγχον σιδηροῦν ἔχοντα κιννάβαρι, περικαθάπτουσιν ἄμβικα περιαλείψαντες πηλῷ, εἶτα ὑποκαίουσιν ἄνθραξιν· ἡ γὰρ προσίζουσα τῷ ἄμβικι αἰθάλη ἀποξεσθεῖσα καὶ ἀποψυχθεῖσα, ὑδράργυρος γίνεται. Imposita siquidem patinæ fictili concha ferrea minium continente, calicem seu operculum adaptant, quod undique luto superillinunt, deindeque carbonibus succendunt. Tum quæ calici adhærescit fuligo, derasa refrigerataque in argen

« ForrigeFortsæt »