Billeder på siden
PDF
ePub

fluvium e membrana cerebri, eis Tàs τῶν μηνίγγων αἱμορραγίας.

6

27. Ibid. Vulneribus medetur œsypum] In Reg. 2. et Chiffl. Ulceribus. Apud Plinium Valer. hyssopum, mendose. Sanguini ex vulneribus sistendo: Hyssopum,' inquit 11. 21. procesypum,' 'cum hordei farina sive cinere ejus sparsum prodest.'

28. Ibid. Quoniam transgressis abor

tum per os faciat] Sic totidem plane apicibus Reg. 1. et 2. cod. In editis hactenus libris perverse, transgressus abortus asperos faciat. Plinius ipse x. 15. de corvis: Ore eos parere aut coire vulgus arbitratur: ideoque gra. vidas, si ederint corvinum ovum, per os partum reddere, atque in totum difficulter parere, si tecto inferantur.'

C. PLINII SECUNDI

NATURALIS HISTORIÆ

LIBER XXXI.

Aqua, et medicina er aquatilibus.

1. (1.) AQUATILIUM sequuntur in medicina beneficia, opifice natura ne' in illis quidem cessante, et per undas fluctusque ac reciprocos æstus, amniumque rapidos cursus improbas exercente vires: nusquam potentia majore, si verum fateri volumus: quippe hoc elementum ceteris omnibus imperat. Terras devorant aquæ, flammas necant, scandunt in sublime, et cœlum quoque sibi vindicant, ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant: quæ causa fulmina elidit, ipso secum discordante mundo. Quid esse mirabilius potest aquis in cœlo stantibus? At illæ, ceu parum sit in tantam pervenire altitudinem, rapiunt eo secum piscium examina, sæpe etiam lapides: subeuntque,3 por

b

CAP. I. 1 Chiffl. nec.-2 Ita ex codd. Harduinus et recentt. exserente Gronov. et vulgg.-3 Ita ex codd. Harduinus et recentt. sæpe etiam lapides

NOTE

a Vitalem spiritum] Aërem. Ipse nitum dum rixetur, edito fragore, superius 11. 43. varias tonitruum cau- cum erumpat.' sas afferens: Posse,' ait, et repulsu siderum depressum, qui a terra meaverit, spiritum nube cohibitum tonare, natura strangulante so

b Subeuntque] Ascendunt in sublime. Plinius 11. 63. Aquæ subeunt in imbres,' &c.

tantes aliena pondera. Eadem cadentes omnium terra nascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis velit reputare ut fruges gignantur, arbores fruticesque vivant, in cœlum migrare aquas, animamque etiam herbis vitalem inde deferre: justa confessione; omnes terræ quoque vires aquarum esse beneficii. Quapropter ante omnia ipsarum potentiæ exempla ponemus. Cunctas enim quis mortalium enumerare queat?

a 2

IC

11. (11.) Emicant benigne passimque in plurimis terris, alibi frigidæ, alibi calidæ, alibi junctæ, sicut in Tarbellis Aquitanica gente, et in Pyrenæis montibus, tenui intervallo discernente. Alibi tepidæ egelidæque auxilia morborum profitentes, et e cunctis animalium hominum tantum causa erumpentes. Augent numerum Deorum nominibus variis, urbesque condunt, sicut Puteolos in Campania, Statyellas in Liguria, Sextias in Narbonensi provincia. Nusquam tamen largius quam in Baiano sinu, nec pluribus

a Præ se ferentes.

subvehunt Gronov. et vulgg.-4 Vet. Dalec. unde.

e

CAP. II. 1 Herm. Barb. unctæ, e vet. codd.-2 Ita ex codd. Harduinus et recentt. conferentes Gronov. et vulgg. Mox, et e cunctis animalibus Chiffl.—

NOTE

c Alibi juncta] Frigidæ junctæ calidis, tenui discernente intervallo. Vide Notas et Emend. num. 1.

d Sicut in Turbellis] Horum oppidum, ut in Geographicis diximus, lib. IV. Aquæ Augustæ, sive Tarbellicæ, Gallis Acs, Gasconibus Dacs dicitur. Ab aquis calidis eo loco scaturientibus id nomen invenit. In suburbano reliquiæ veteris aquæ ductus: in ipsa urbe in margine fontis aquarum calidarum solia marmorea, Romanæ ibi magnificentiæ vestigia. Vide Oihenartum, in Notitia Vascon. p. 467.

e Augent numerum Deorum] Sunt enim Dii marini, Neptunus, Nereus,

Oceanus. Sunt Nymphæ, Napææ, Nereides, Naiades, aliaque nomina, de quibus Gyraldus Syntagm. 5.

f Puteolos] De eo oppido egimus in Geographicis 111. 9. Nomen id habet sive a puteorum, quibus is ager abundat, frequentia, sive, ut nonnullorum opinio est, a putore aquarum, et aëris, sulfureo semper vapore gravis. Librum singularem de Balneis Puteolorum et Baiarum edidit Scipio Mazella Neapolitanus. Baiana balnea laudat Cassiodorus eleganter Epist. vI. 6.

& Statyellas] De Aquis Statyellorum 11. 7. De Aquis Sextiis eodem lib. c. 5.

auxiliandi generibus, aliæ sulfuris," aliæ aluminis, aliæ salis, aliæ nitri, aliæ bituminis, nonnullæ etiam acida salsave mixtura. Vapore quoque ipso aliquæ prosunt. Tantaque eis est vis, ut balineas calefaciant, ac frigidam etiam in soliis fervere cogant, quæ in Baiano Posidianæ 3 vocantur, nomine accepto a Claudii Cæsaris liberto. Opsonia quoque percoquunt. Vaporant et in mari ipso, quæ Licinii Crassi fuere: mediosque inter fluctus existit aliquid valetudini salutare.

111. Jam generatim nervis prosunt pedibusve, aut coxendicibus, aliæ luxatis, fractisve. Inaniunt alvos. Sanant vulnera. Capiti auribusque privatim medentur: oculis vero Ciceronianæ. Digna memoratu villa est ab Averno lacu Puteolos tendentibus imposita littori, celebrata porticu ac nemore, quam et vocabat M. Cicero 2 m Academiam, ab exemplo Athenarum," ibi compositis voluminibus ejusdem

[ocr errors]

3 Possidiana cod. Dalec. CAP. III. 1 Ita codd. Hardnini et Chiffl. cum edd. Hardnin. 1. 2. 3. et recentt. hulcera Gronov. et valgg.-2 Ita bene Cl. Rezzonicus. In cod. Reg. 1. quam evocabat M. Cicero.' Brotier. quam et vocabat M. Cicero edd. vett. et Gronov. quam vocabat Cicero Harduin. ex codd. suis et Chiffl. eumque se

NOTE

Alia sulfuris]' Cum aqua in imo transit per alumen, aut bitumen, aut sulfur,' ut fuse Vitruvius explicat vi. 3. p. 157.

i Quæ in Baiano] Sic Reg. 1. aliique, optime.

j Posidiana] A liberto Claudii, quem Posiden spadonem vocat Sue. tonius in Claudio c. 28. Gruteri inscriptio p. 968. C. CLODI... Postdis. Heleni.

k Licinii Crassi] Marci Crassi, Romanorum ditissimi, qui periit in Parthis.

1 Ciceroniana] De hoc M. Tullii Ciceronis fonte Isidorus Orig. XIII. 13. In Italia fons Cicer. (lege,' Ciceronianus') oculorum vulnera curat.' Villam, in qua eæ erant, Puteolanum suum Cicero vocitabat: Delph. et Vur. Clas.

alteram, ad Lucrinum, in collibus sitam, Cumanum suum.

Cicero] De Finibus v. 1. 'Constituimus inter nos, ut ambulationem postmeridianam conficeremus in Academia, maxime quod is locus ab omni turba id temporis vacuus esset.... Cum autem venissemus in Academiæ non sine causa nobilitata spatia, solitudo erat ea, quam volueramus.' Ciceronem imitatus est Hadrianus Imp. teste Spartiano, qui Tiburtinam villam mire exædificavit: ita ut in ea provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lyceum, Academiam, Prytaneum.'

[ocr errors]

" Athenarum] Fuisse gymnasii nomen Athenis Academiam, tradidit Cicero Acadd. Qun. 1. 17. quod nec Horatius, lib. 11. Epist. 2. nec 12 G

Plinius.

« ForrigeFortsæt »