Billeder på siden
PDF
ePub

T, 9

Harvard College ibrary
June 15, 1917

From the Library of
James J. Higginson
New York

C. PLINII SECUNDI

NATURALIS HISTORIE

LIBER XXIX.

Medicinæ ex reliquis animalibus.

b

1. (1.) NATURA' remediorum, atque multitudo instantium ac præteritorum,*** plura de ipsa medendi arte cogunt dicere: quanquam non ignarus sim, nullis 3 ante hæc Latino sermone condita, ancepsque lubricum esse rerum omnium novarum, talium utique, tam sterilis gratiæ, tantæque difficultatis in promendo. Sed quoniam occurrere veria Et eorum quæ proxime dicenda sunt, et eorum quæ sunt ante occupata.

C

CAP. I. 1 Nature Chiffl.-2 'Ita codd. Regg. et Editio princeps. Sic quoque Cl. Rezzonicus ex Ambrosian.' Brotier. Ita quoque Gronov. et al. vett. instantium ac præceptorum Chiffl. Harduin. 1. 2. 3. et recentt.—3 ' Ita codd. Reg. 1. Ambrosian. Editio princeps, et Cl. Rezzonicus.' Brotier. sim, nulli Chiffl. sum, nullius Vet. Dalec. sim, nullius Gronov. al. vett. Harduin. 1. 2. 3. et recentt.-4 Ita ex codd. Harduinus et recentt. novarum, talium utique quam steriles gratiæ, difficultates in promendo Gronov. et vulgg. et alium

NOTE

a Instantium ac præteritorum [præceptorum] Ita Chiffl. codex, quem secuti sumus præ ceteris, in quibus ac præteritorum legitur. Instantia sunt, ea de quibus dicere proxime incumbit. Sic diem instare' dicimus. Præcepta, quæ sunt anticipata, ante occupata.

b Ancepsque lubricum] Lubricum quasi substantive, non sine elegantia : siclubricum juventutis' dicimus. Ab interpolatorum manu est, quod libri quidam præferunt, ancepsque ac lubricum.

c Tam sterilis] Vide Notas et Emend. num. 1.

8

6

5

simile est omnium qui hæc noscant cogitationi, quonam modo exoleverint in medicinæ usu, quæ tam parata atque pertinentia erant; mirumque et indignum protinus subit, nullam artium inconstantiorem fuisse, et etiamnum 7 sæpius mutari, cum sit fructuosior nulla: Diis primum inventores suos assignavit, et cœlo dicavit. Necnon et hodie multifariam ab oraculis medicina petitur. Auxit deinde famam etiam crimine, ictum fulmine Esculapium fabulata, quoniam Tyndareum 10 revocavisset ad vitam. e Nec tamen cessavit narrare alios revixisse opera sua, clara Trojanis temporibus, quibus fama certior, vulnerum tamen duntaxat remediis.

II. Sequentia ejus (mirum dictu) in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum bellum: tunc eam revocavit in lucem Hippocrates," genitus in insula Coo, inpri

utique quam sterilis gratiæ difficultatis in promendo Chiffl. nec aliquid utique gratia, tam steriles difficultates promendo Vet. Dalec. nec aliud utique gratiæ, quam sterilis difficultatis in promendo aliæ vett. ap. Dalec. novarum principium, talium, &c. al. vett. novarum initium talium, &c. aliæ.-5 Ita codd. Regg. Ambrosian. Editio princeps, et Cl. Rezzon.' Brotier. qui hæc cognoscant Gronov. al. vett. Harduin, et recentt.-6 In Chiffl. usu deest, et mox pro tam legitur jam. Lego, in medicina, quæ jam parata, &c.' Dalec. Mox, mirum et indignum Vet. Dalec.-7 Chiffl. aut etiamnum: omnino melius.' Dalec.8 Chiffl. dictavit.-9 Codd. Chiffl. et Dalec. multifaria.-10 Thesiden Vet. Dalec. Thyndariden Gronov. et vulgg.

NOTE

a Diis.... inventores suos] Apollinem Esculapiumque intelligit.

[ocr errors]

Tyndareum] Helenæ et Clytæmnestræ patrem, de quo Hyginum consule, fabula LXXVIII. fol. 18. b. Vide Notas et Emend. num. 2.

Nec tamen cessavit] Medicina scilicet. Hausit hunc colorem Plinius a Celso, in Præf. statim initio operis: 'Vetustissimus,' inquit, 'medicinæ auctor Esculapius celebratur: qui, quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in Deorum numerum receptus est. Hujus deinde duo filii, Podalirius et Machaon, bello Trojano ducem Agamemnonem secuti, non

·

mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt: quos tamen Homerus, non in pestilentia, neque in variis generibus morborum aliquid attulisse auxilii, sed vulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.'

8 Peloponnesiacum] Bellum in Græcia longe atrocissimum, maximeque diuturnum, Athenienses inter et Peloponnesios: quod erupit anno primo exeunte Olymp. LXXXVII. ante Christum fere ccccxxx.

h Hippocrates] Natus Olymp. LXXX. ex ipso Esculapii genere, quartusdecimus ab illo, ut quidem aiunt.

mis clara ac valida, et Esculapio dicata. Is cum fuisset i mos, liberatos morbis scribere in templo ejus Dei quid auxiliatum esset, ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea traditur, atque, (ut Varro apud nos credit,) templo cremato,' instituisse medicinam hanc, quæ Clinice vocatur. Nec fuit postea quæstus modus: quoniam Prodicus, Selymbriæ natus, e discipulis ejus, instituit quam vocant Iatralepticen,' et unctoribus 3 quoque medicorum ac mediastinism vectigal invenit.

2

k

111. Horum placita Chrysippus" ingenti garrulitate mutavit, plurimumque et ex Chrysippo' discipulus ejus Erasistratus, Aristotelis filia genitus. Hic Antiocho rege

Balneatoribus.

CAP. II. 1 Ita codd. Harduini et Chiffl. cum edd. Harduin. 1. 2. 3. et recentt. jam templo cremato Gronov. et vulgg.-2 Ita cod. Reg. 2. et Editio princeps.' Brotier. Ita quoque Chiffl. e discipulis ejus, instituens ex codd. Harduinus et recentt. discipulus ejus, instituens Gronov. et vulgg.— 3 Male cod. Reg. 2. et ultoribus. Editio princeps, auctoribus. In cod. Reg. 5. et recentioribus edd. reunctoribus.' Brotier. cultoribus Chiffl. reductoribus Dalec.

CAP. III. 1 Ita codd. Harduini et Dalec. cum edd. Harduin. 1. 2. 3. et recentt. et a Chrysippo Chiffl. etiam ex Chrysippo Gronov. et vulgg.

NOTE

Is cum fuisset] Et hunc Egyptiis fuisse morem tradit Galenus κaтà yévn, v. 2. p. 775. juxta Memphim, in templo Vulcani.

jQua Clinice] Cave aliquam unam duntaxat medicinæ partem ea nomenclatione indigitari credas. Antiquis sic appellata tota medicina est, qualis Hippocratis fuit: quia medici est ægros cubantes év kλívņ, in lectulo, invisere ac curare. Inde Clinices nomen. Inscriptio vetus apud Gruter. p. 400. P. DECIMIVS. P. L. EROS

MERVLA. MEDICVS. CLINICVS. CHIR-
VRG VS. OCVLARIVS.-' Sed ficta ac

recens inscriptio.' Ed. sec.

* Prodicus] Vide Notas et Emend. num. 3.

1 Iatralepticen] Ἰατραλειπτική, quæ unguentis et perfrictionibus medetur

corporis morbis. Iatraliptæ, quorum opera medici in ungendo et reungendo utebantur: sive potius medici qui reungendo vile mediastinorum obirent munus.

m Mediastinis] Mediastinos pro balneatoribus Nonius accipit, quem se. cuti sumus. De hac voce Vossium vide in Etymol.

Horum placita Chrysippus] De Chrysippo et Erasistrato abunde dicemus in Auctorum Indice. De Erasistrato præterea multa Appianus in Syriac. p. 127. et seq.

• Aristotelis filia genitus] Non natura tamen, sed adoptione filium modo fuisse, suadet pæne Sextus Empir. adv. Mathem. c. 12. p. 51. ubi Pythiadem Aristotelis filiam tribus viris nupsissere fert: primum qui

[ocr errors]

sanato centum talentis donatus est a rege Ptolemæo filio ejus, ut incipiamus et præmia artis ostendere.

2

IV. Alia factio (ab experimentis cognominant' Empiricen) cœpit in Sicilia, Acrone ab Agrigentino Empedoclis physici auctoritate commendato.

v. Dissederuntque hæ diu scholæ,' et omnes eas damnavit Herophilus, in musicos pedes venarum pulsu descripto2 per ætatum gradus. Deserta deinde et hæc secta est: quoniam necesse erat in ea literas scire. Mutata et quam postea Asclepiades (ut retulimus) d invenerat. Auditor ejus Themison fuit, qui quæ inter initia scripsit, illo mox recedente a vita,3 ad sua placita mutavit. Sed et illa Anto

f

CAP. IV. 1 Ita ex codd. Harduinus et recentt. experimentis se cognominans Gronov. et vulgg.-2 Vet. Dalec. a Creonte.

CAP. V. 1 Ita ex codd. Harduinus et recentt. eæ schola Gronov. et vulgg.

NOTE

dem Nicanori: deinde Procli, qui genus duxerat a Demarato Lacedæmo niorum rege: postremum Μητροδώρῳ ἰατρῷ, Chrysippi discipulo, Erasistrati magistro, Χρυσίππου μὲν τοῦ Κνιδίου μαθητῇ, Ερασιστράτου δὲ ὑφηγητῇ. Ita Servium Galbam Imp. a noverca sua adoptatum legimus, apud Tranquil

lum c. 4.

P Hic Antiocho] Vide quæ diximus de Cleombroto, quem eundem esse cum Erasistrato conjecimus VII. 37. Fuit is porro Antiochus, de quo nunc agitur, Soter cognominatus, Seleuci Nicatoris F. quem amore Stratonices novercæ ægrum deprehendit Erasistratus, et sanavit. Vide Val. Max. v. 7. Macrob. lib. ult. Saturn. c. 15. Plutarchum in Demetrio, aliosque.

q Centum talentis] Monetæ nostræ, libris 240000. ut diximus VII. 39.

a Empiricen] 'Eμжεiρiкh secta medicorum dicitur, quæ sola experientia utitur.

b Acrone] In quem illud est Empedoclis epigramma, a Plinio laudatum

hoc loco, recitatum a Laërtio in Empedocle lib. v111. "Akpov intpdv "Akpwv’ Ακραγαντίνον πατρὸς ἄκρου Κρύπτει κρημνὸς ἄκρος πατρίδος ἀκροτάτης. Α. cronem summum medicum, summo patre natum, in summa patria tumulus summus habet. De medicina hunc scripsisse sermone Dorico, et librum unum de victu sanorum, auctor est Suidas, verbo ̓́Ακρων.

c In musicos pedes] Plinius supra XI. 88. 'Arteriarum pulsus,.... index fere morborum in modulos certos legesque metricas, .... descriptus ab Herophilo medicinæ vate, miranda arte, nimiam propter subtilitatem desertus,' &c. Martianus Capella lib. 1. 'Herophilus ægrorum venas rhythmorum collatione pensabat.'

d Ut retulimus] Lib. xxvI. c. 7. et 8.

e Themison] Agemus de eo in Auctorum Indice.

f Qui quæ inter] Vide Notas et Emend. num. 4.

« ForrigeFortsæt »