Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Praefatio.

Cum ante hos quattuor annos de Juvenale scriberem 1), accidit, ut nec de eius anno natali exilioque quaestiones nec cetera uberius accuratiusque exponi possent. Retractare igitur rem constitui idque eo libentius feci, quod mihi per duodecim annos in Juvenalis satirarum studiis versato2) eorum, quae nuper prolata sunt, quaedam minus videbantur probari posse. Quo pertinent Friedlaenderi3), Weidneri), Stampini 5), hominum doctissimorum, de poetae anno

1) In libro qui „Римская сатира и Ювеналъ“ (De Juvenale Romanorumque satira, Mitaviae, 1879) p. 135-455 inscribitur.

2) Liceat hic opuscula mea ad Juvenalem pertinentia referre: 1) De O. Ribbeckio et Juvenalis saturis, quae declamationum nomine feruntur (Diurn. Inst. public. Petropoli, 1872 Nr. 6, pp. 73); 2) De Juvenalis satira prima (Rigae, 1875 pp. 140); 3) Commentarius criticus et exegeticus ad Juvenalis satiram primam (Diurn. Inst. public. Petropoli, 1875 Nr. 3, pp. 48); 4) Commentarius criticus et exegeticus ad Juvenalis satiram secundam (ibid. 1876 Nr. 2, pp. 40); 5) De eo quod summum est in Juvenalis satiris, oratio in universitate Charcoviensi habita (Voroneschiae, 1876, pp. 11); 6) Commentarius criticus et exegeticus ad Juvenalis satiram tertiam (Diurn. Inst. publ. Petropoli, 1879 Nr. 3, pp. 58); 7) De Juvenalis vita (ibid. 1880 Nr. 1, pp. 38).

3) Dissertatio de Juvenalis vitae temporibus. Acad. Alb. Regim. MDCCCLXXV II. Vide eiusdem dissertationis notitiam ab eodem auctore exhibitam in „Jahr-bericht über die Fortschritte der classischen Alterthumswissenschaft", he geben von C. Bursian, III. Bd., 2. u. 3. Jahrg. 1874-1875, Berlin, p. 2

4) D. Junii Juvenalis Saturae, Leipzig, 1873.

5) De Juvenalis Vita, Augustae Taurinorum, 1881. Vide etiam di Filologia e d'Istruzione classica", anno IX, fascicolo di Marzo-Aprile

[ocr errors]

natali sententiae; de Juvenalis exilio quaestiones controversae a Synnerbergio1) et Strackio 2) itemque a Weidnero et Stampino tractatae; de vitae Juvenalis fontibus coniecturae a Synnerbergio et Strackio propositae.

Quae quatenus vires munusque meum permittebant, expedire hoc libello conatus sum, haud frustra eis operam meam me impendisse ratus, si quid hominibus doctis ad has res rectius intellegendas contulisse viderer.

1) De temporibus vitae carminumque D. Junii Juvenalis rite constituendis, Helsingforsiae, 1866.

2) De Juvenalis exilio, Frankfurt am Main, 1880 (Programm des Gymnasium Fridericianum zu Laubach Nr. 532).

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

99

Omnes fere de Juvenalis vita quaestiones pendent a Vitis" antiquis 1). Quarum una exstat in plerisque codicibus, quam primum Georgius Valla in editione Veneta ann. 1486 sub Probi nomine publicavit eandemque in codice Budensi repertam P. Pithoeus editioni Paris. ann. 1613 praemisit. Alteram e codice Jsaaci Vossii H. C. Henninius vulgavit. Tertiam, quae,,auctorem praefert Ael. Donatum"), idem homo doctus e cod. ms. Is. Vossii excerpsit3). Quartam e codice Kulenkampii G. Rupertius cum philologis communicavit. Quintam e cod. Bodleiano O. Muellerus descripsit 4). Sextam e cod. Omniboni Achaintrius edidit. Septimam e codice Vaticano Theod. Mommsenius vulgavit. Octavam ex Divaei libro Justus Lipsius excerpsit 5). Nonam denique e codice Harleiano saec. XV Franc. Ruehlius nuperrime edidit ").

1) Septem vitas, quo enumeravi ordine, O. Jahnius in „D. Junii Juvenalis saturarum cum scholiis veteribus editione" (Berolini, 1851) p. 386–390 vulgavit.

2) Henninius, apud Jahn. Juven. Sat., p. 388.

3) Alterum huius vitae exemplum apud Cramerum in Commentar. in Juven. Satir. (Hamburgi, 1823) p. 568 invenimus.

4) Exstat teste Achaintre in cod. Mediolanensi" 112-353 m. (Jahn.

22

5) Epist. quaest. IV, 20; cf. Jahn, p. 390.

6) Jahrb. f. class. Philol. 1874, 109 p. 869.

« ForrigeFortsæt »