Billeder på siden
PDF
ePub

Reddere qui voces iam scit puer, et pede certo Signat humum, gestit paribus colludere, et iram Colligit, ac ponit temere, et mutatur in horas. Imberbis iuvenis, tandem custode remoto,

Gaudet equis, canibusque, et aprici gramine campi; Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,

Vtilium tardus provisor, prodigus aeris,

Sublimis, cupidusque, et amata relinquere pernix.
Conversis studiis, aetas, animusque virilis
Quaerit opes, et amicitias, inservit honori;
Commisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda; vel, quod
Quaerit, et inventis miser abstinet, ac timet uti;
Vel, quod res omnes timide, gelideque ministrat,
Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,
Difficilis, querulus, laudator temporis acti
Se puero, castigator, censorque minorum.
Multa ferunt anni venientes commoda secum,
Multa recedentes adimunt. Ne forte seniles
Mandentur iuveni partes, pueroque viriles,
Semper in adiunctis, aevoque morabimur aptis.
Aut agitur res in scenis, aut acta refertur.
Segnius irritant animos demissa per aurem,
Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae
Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus
Digna geri promes in scenam, multaque tolles
Ex oculis, quae mox narret facundia praesens:
Ne pueros coram populo Medea trucidet,

Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus;
Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis mihi sic incredulus odi.
Neve minor, neu sit quinto productior actu
Fabula, quae posci vult, et spectata reponi:
Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit; nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partes chorus, officiumque virile
Defendat; neu quid medios intercinat actus,
Quod non proposito conducat, et haereat apte.
Ille bonis faveatque, et consilietur amice,
Et regat iratos, et amet pacare tumentes:
Ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
Iustitiam, legesque, et apertis otia portis.
Ille tegat commissa, Deosque precetur, et oret,
Vt redeat miseris, abeat fortuna superbis.
Tibia non, ut nunc, orichalco iuncta, tubaeque
Aemula; sed tenuis, simplexque foramine pauco
Aspirare, et adesse choris erat utilis, atque
Nondum spissa nimis complere sedilia flatu.
Quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
Et frugi, castusque, verecundusque coibat.
Postquam coepit agros extendere victor, et Vrbem
Latior amplecti murus, vinoque diurno
Placari Genius festis impune diebus;

Accessit numerisque, modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet, liberque laborum

Rusticus urbano confusus, turpis honesto?

Sic priscae motumque, ex luxuriem addidit arti
Tibicen, traxitque vagus per pulpita vestem:
Sic etiam fidibus voces crevere severis,
Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps:
Vtiliumque sagax rerum, et divina futuri
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper
Incolumi gravitate iocum tentavit; eo quod
Illecebris erat, et grata novitate morandus
Spectator, functusque sacris, et potus, et exlex.
Verum ita risores, ita commendare dicaces
Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo;
Ne quicumque Deus, quicumque adhibebitur heros
Regali conspectus in auro nuper, et ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas;
Aut, dum vitat humum, nubes, et inania captet.
Effutire leves indigna tragoedia versus,

Vt festis matrona moveri iussa diebus,
Intererit Satyris paullum pudibunda protervis.
Non ego inornata, et dominantia nomina solum,
Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo:
Nec sic enitar tragico differre colori,
Vt nihil intersit, Davusne loquatur, et audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
An custos, famulusque Dei Silenus alumni.
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
Speret idem; sudet multum, frustraque laboret

Ausus idem: tantum series, iuncturaque pollet;
Tantum de medio sumtis accedit honoris.
Silvis deducti caveant, me iudice, Fauni,
Ne, velut innati triviis, ac pene forenses,
Aut nimium teneris iuvenentur versibus unquam,
Aut immunda crepent, ignominiosaque dicta.
Offenduntur enim, quibus est equus, et pater, et res:
Nec, si quid fricti ciceris probat, et nucis emtor,
Aequis accipiunt animis, donant ve corona.
Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,
Pes citus; unde etiam trimetris accrescere iussit
Nomen iambeis, quum senos redderet ictus,
Primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,
Tardior ut paullo, graviorque veniret ad aures,
Spondeos stabiles in iura paterna recepit
Commodus, et patiens; non ut de sede secunda
Cederet, aut quarta socialiter. Hic et in Acci
Nobilibus trimetris apparet rarus, et Ennî.
In scenam missus magno cum pondere versus,
Aut operae celeris nimium, curaque carentis,
Aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quivis idet immodulata poemata iudex;
Et data Romanis venia est indigna poetis.
Idcircone vager, scribamque licenter? ut omnes
Visuros peccata putem mea, tutus, et intra
Spem veniae cautus? vitavi denique culpam,
Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
Nocturna versate manu, versate diurna.

At vestri proavi Plautinos et numeros, et
Laudavere sales; nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati; si modo ego, et vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto,
Legitimumque sonum digitis callemus, et aure.
Ignotum tragicae genus invenisse Camenae
Dicitur, et plaustris vexisse poemata Thespis,
Quae canerent, agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc personae, pallaeque repertor honest ae
Aeschylus, et modicis instravit pulpita tiguis,
Et docuit magnumque loqui, nitique cothurno.
Successit vetus his comoedia, non sine multa
Laude: sed in vitium libertas excidit, et vim
Dignam lege regi; lex est accepta, chorusque
Turpiter obticuit, sublato iure nocendi.
Nil intentatum nostri liquere poetae,

Nec minimum meruere decus, vestigia Graeca
Ausi deserere, et celebrare domestica facta;
Vel qui praetextas, vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret, clarisve potentius armis,
Quam lingua, Latium, si non offenderet unum
Quemque poetarum limae labor, et mora. Vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
Multa dies, et multa litura coercuit, atque
Praesectum decies non castigavit ad unguem.
Ingenium misera quia fortunatius arte
Credit, et excludit sanos Helicone poetas
Democritus; bona pars non ungues ponere curat,

« ForrigeFortsæt »