Reddere qui voces iam scit puer, et pede certo Signat humum, gestit paribus colludere, et iram Colligit, ac ponit temere, et mutatur in horas. Imberbis iuvenis, tandem custode remoto, Gaudet equis, canibusque, et aprici gramine campi; Cereus in vitium flecti, monitoribus asper, Vtilium tardus provisor, prodigus aeris, Sublimis, cupidusque, et amata relinquere pernix. Conversis studiis, aetas, animusque virilis Quaerit opes, et amicitias, inservit honori; Commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda; vel, quod Quaerit, et inventis miser abstinet, ac timet uti; Vel, quod res omnes timide, gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator, censorque minorum. Multa ferunt anni venientes commoda secum, Multa recedentes adimunt. Ne forte seniles Mandentur iuveni partes, pueroque viriles, Semper in adiunctis, aevoque morabimur aptis. Aut agitur res in scenis, aut acta refertur. Segnius irritant animos demissa per aurem, Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus Digna geri promes in scenam, multaque tolles Ex oculis, quae mox narret facundia praesens: Ne pueros coram populo Medea trucidet,
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus; Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcumque ostendis mihi sic incredulus odi. Neve minor, neu sit quinto productior actu Fabula, quae posci vult, et spectata reponi : Nec Deus intersit, nisi diguus vindice nodus. Inciderit; nec quarta loqui persona laboret. Actoris partes chorus, officiumque virile Defendat; neu quid medios intercinat actus, Quod non proposito conducat, et haereat apte. Ille bonis faveatque, et consilietur amice, Et regat iratos, et amet pacare tumentes: Ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem Iustitiam, legesque, et apertis otia portis. Ille tegat commissa, Deosque precetur, et oret, Vt redeat miseris, abeat fortuna superbis. Tibia non, ut nunc, orichalco iuncta, tubaeque Aemula; sed tenuis, simplexque foramine pauco Aspirare, et adesse choris erat utilis, atque Nondum spissa nimis complere sedilia flatu. Quo sane populus numerabilis, utpote parvus, Et frugi, castusque, verecundusque coibat. Postquam coepit agros extendere victor, et Vrbem Latior amplecti murus, vinoque diurno Placari Genius festis impune diebus; Accessit numerisque, modisque licentia maior. Indoctus quid enim saperet, liberque laborum Rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque, ex luxuriem addidit arti Tibicen, traxitque vagus per pulpita vestem: Sic etiam fidibus voces crevere severis, Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps: Vtiliumque sagax rerum, et divina futuri Sortilegis non discrepuit sententia Delphis. Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper Incolumi gravitate iocum tentavit; eo quod Illecebris erat, et grata novitate morandus Spectator, functusque sacris, et potus, et exlex. Verum ita risores, ita commendare dicaces Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo; Ne quicumque Deus, quicumque adhibebitur heros, Regali conspectus in auro nuper, et ostro, Migret in obscuras humili sermone tabernas; Aut, dum vitat humum, nubes, et inania captet. Effutire leves indigna tragoedia versus,
Vt festis matrona moveri iussa diebus, Intererit Satyris paullum pudibunda protervis. Non ego inornata, et dominantia nomina solum, Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo: Nec sic enitar tragico differre colori,
Vt nihil intersit, Davusne loquatur, et audax Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, An custos, famulusque Dei Silenus alumni. Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis Speret idem; sudet multum, frustraque laboret
Ausus idem: tantum series, iuncturaque pollet; Tantum de medio sumtis accedit honoris. Silvis deducti caveant, me iudice, Fauni, Ne, velut innati triviis, ac pene forenses, Aut nimium teneris iuvenentur versibus unquam, Aut immunda crepent, ignominiosaque dicta. Offenduntur enim, quibus est equus, et pater, et res : Nec, si quid fricti ciceris probat, et nucis emtor, Aequis accipiunt animis, donantve corona. Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus, Pes citus; unde etiam trimetris accrescere iussit Nomen iambeis, quum senos redderet ictus, Primus ad extremum similis sibi: non ita pridem, Tardior ut paullo, graviorque veniret ad aures, Spondeos stabiles in iura paterna recepit Commodus, et patiens; non ut de sede secunda Cederet, aut quarta socialiter. Hic et in Accî Nobilibus trimetris apparet rarus, et Ennî. In scenam missus magno cum pondere versus, Aut operae celeris nimium, curaque carentis, Aut ignoratae premit artis crimine turpi. Non quivis idet immodulata poemata iudex; Et data Romanis venia est indigna poetis. Idcircone vager, scribamque licenter? ut omnes Visuros peccata putem mea, tutus, et intra Spem veniae cautus? vitavi denique culpam, Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca Nocturna versate manu, versate diurna.
"
At vestri proavi Plautinos et numeros, et Laudavere sales; nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati; si modo ego, et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto, Legitimumque sonum digitis callemus, et aure. Ignotum tragicae genus invenisse Camenae Dicitur, et plaustris vexisse poemata Thespis, Quae canerent, agerentque peruncti faecibus ora. Post hunc personae, pallaeque repertor honest ae Aeschylus, et modicis instravit pulpita tiguis, Et docuit magnumque loqui, nitique cothurno. Successit vetus his comoedia, non sine multa Laude: sed in vitium libertas excidit, et vim Dignam lege regi; lex est accepta, chorusque Turpiter obticuit, sublato iure nocendi. Nil intentatum nostri liquere poetae, Nec minimum meruere decus, vestigia Graeca Ausi deserere, et celebrare domestica facta; Vel qui praetextas, vel qui docuere togatas. Nec virtute foret, clarisve potentius armis, Quam lingua, Latium, si non offenderet unum. Quemque poetarum limae labor, et mora. Vos, o Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non Multa dies, et multa litura coercuit, atque Praesectum decies non castigavit ad unguem. Ingenium misera quia fortunatius arte
Credit, et excludit sanos Helicone poetas
Democritus; bona pars non ungues ponere curat.
« ForrigeFortsæt » |