Billeder på siden
PDF
ePub

ODE XIX.

Mater saeva Cupidinum,

Thebanaeque iubet me Semeles Puer,

Et lasciva Licentia,

Finitis animum reddere amoribus.

Vrit me Glycerae nitor

Splendentis Pario marmore purius;

Vrit grata protervitas,

Et vultus nimium lubricus aspici.

In me tota ruens Venus

Cyprum deseruit; nec patitur Scythas,

Et versis animosum equis

Parthum dicere, nec quae nihil attinent.

Hic vivum mihi cespitem, hìc

Verbenas, pueri, ponite, turaque,

Bimi cum patera meri.

Mactata veniet lenior hostia.

ODE XX.

AD MAECENATEM.

Vile potabis modicis Sabinum

Cantharis, Graeca quod ego ipse testa Conditum levi, datus in theatro

Quum tibi plausus,

Care Maecenas eques; ut paterni
Fluminis ripae, simul et iocosa
Redderet laudes tibi Vaticani

Montis imago.

Caecubum, et praelo domitam Caleno
Tu bibes uvam: mea nec Falernae

Temperant vites, neque Formiani
Pocula colles.

ODE XXI.

CARMEN SECVLARE.

IN DIANAM ET APOLLINEM.

Dianam

ianam tenerae dicite virgines:

Intonsum, pueri, dicite Cynthium,

Latonamque supremo

Dilectam penitus Iovi.

Vos laetam fluviis, et nemorum coma,
Quaecumque aut gelido prominet Algido,
Nigris aut Erymanthi

Silvis, aut viridis Cragi:

Vos Tempe totidem tollite laudibus,
Natalemque, mares, Delon Apollinis,
Insignemque pharetra

Fraternaque humerum lyra.

Hic bellum lacrymosum, hic miseram famem Pestemque, a populo et principe Caesare in Persas, atque Britannos

Vestra motus aget prece.

ODE XXII.

AD ARISTIVM FVSCVM.

Integer vitae, scelerisque purus

Non eget Mauris iaculis, neque arcu,
Nec venenatis gravida sagittis,
Fusce, pharetra;

Sive per Syrtes iter aestuosas,
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum, vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes.

Namque me silva lupus in Sabina,
Dum meam canto Lalagen, et ultra
Terminum curis vagor expeditis,
Fugit inermem:

Quale portentum neque militaris
Daunia in latis alit aesculetis;
Nec Iubae tellus generat, leonum
Arida nutrix.

Pone me pigris ubi nulla campis

Arbor aestiva recreatur aura;

Quod latus mundi nebulae malusque
Iuppiter urget:

Pone sub curru nimium propinqui

Solis, in terra domibus negata;

Dulce ridentem Lalagen amabo,

Dulce loquentem.

ODE XXIII.

AD CHLOËN.

Vitas hinnuleo me similis, Chloë,

Quaerenti pavidam montibus aviis. Matrem, non sine vano

Aurarum et siluae metu.

Nam, seu mobilibus veris inhorruit. Adventus foliis, seu virides rubum Dimovere lacertae,

Et corde et genibus tremit. Atqui non ego te, tigris ut aspera, Gaetulusve leo, frangere persequor.

Tandem desine matrem

Tempestiva sequi viro.

« ForrigeFortsæt »