Billeder på siden
PDF
ePub

HORATII FLACCI

EPISTOLARVM

LIBER PRIMVS.

Prima

EPISTOLA I.

AD MAECENATEM.

rima dicte mihi, summa dicende Camena, Spectatum satis, et donatum iam rude, quaeris, Maecenas, iterum antiquo me includere ludo. Non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis Herculis ad postem fixis, latet abditus agro; Ne populum extrema toties exoret arena. Est mihi purgatam crebro qui personet aurem: Solve senescentem mature sanus equum; ne Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat. Nunc itaque et versus, et cetera ludicra pono: Quid verum,atque decens,curo,et rogo,et omnis in hoc sum: Condo, et compono, quae mox depromere possim. Ac, ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter: Nullius addictus iurare in verba magistri, Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,

Virtutis verae custos, rigidusque satelles;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus, subiungere conor.
Vt nox longa, quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus; ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum;
Sic mihi tarda fluunt, ingrataque tempora, quae spem,
Consiliumque morantur agendi gnaviter id, quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris, senibusque nocebit.
Restat, ut his ego me ipse regam, solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi:
Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia, miseroque cupidine pectus?
Sunt verba, et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis, et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes? sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recrcare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator;
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
Si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere; et sapientia prima
Stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam,
Quanto devites animi, capitisque labore:

Impiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes:
Ne cures ea, quae stulte miraris, et optas,
Discere, et audire, et meliori credere non vis?
Quis circum pagos, et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
O cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
Virtus post nummos. Haec Ianus summus ab imo
Prodocet: haec recinunt iuvenes dictata, senesque,
Laevo suspensi loculos, tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores, est lingua, fidesque;
Sed quadringentis sex septem millia desunt;
Plebs eris. At pueri ludentes, rex eris, aiunt,
Si recte facies. Hic murus aheneus esto,
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia (dic sodes) melior lex, an puerorum est
Naenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis, et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui rem facias; rem,
Si possis, recte; si non, quocumque modo rem;
Vt propius spectes lacrymosa poemata Pupî:
An, qui Fortunae te responsare superbae
Liberum, et erectum praesens hortatur, et aptat?
Quod si me Populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic iudiciis fruar îsdem;

Nec sequar, aut fugiam, quae diligit ipse, vel odit:

Olim quod vulpes aegroto cauta leoni
Respondit, referam: quia me vestigia terrent,

Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
Bellua multorum es capitum: nam quid sequar, aut quem?
Pars hominum gestit conducere publica: sunt, qui
Crustis, et pomis viduas venentur avaras;
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant:
Multis occulto crescit res fenore. Verum,
Esto, aliis alios rebus, studiisque teneri:
Idem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis,
Si dixit dives; lacus, et mare sentit amorem
Festinantis heri: cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum
Tollet is fabri. Lectus genialis in aula est?
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita:
Si non est, iurat, bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores; conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurro; rides: si forte subucula pexae

Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar;
Rides: quid? mea quum pugnat sententia secum,
Quod petiit, spernit; repetit, quod nuper omisit;
Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto;

Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?

[ocr errors][ocr errors]
« ForrigeFortsæt »