Billeder på siden
PDF
ePub

ODE XI. .

AD PHYLLIDEM.

Est mihi nonum superantis annum

Plenus Albani cadus: est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis,
Est ederae vis

Multa, qua crines religata fulges.
Ridet argento domus: ara, castis
Vincta verbenis, avet immolato
Spargier agno.

Cuncta festinat manus: huc, et illuc
Cursitant mixtae pueris puellae:
Sordidum flammae trepidant rotantes
Vertice fumum.

Vt tamen noris, quibus advoceris
Gaudiis; Idus tibi sunt agendae,
Qui dies mensem Veneris marinae
Findit Aprilem;

Iure sollemnis mihi, sanctiorque
Pene natali proprio, quod ex hac
Luce Maecenas me
meus affluentes

Ordinat annos.

Telephum, quem tu petis, occupavit,
Non tuae sortis iuvenem, puella

Dives, et lasciva; tenetque grata
Compede vinctum.

Terret ambustus Phaethon avaras

Spes; et exemplum grave praebet ales Pegasus, terrenum equitem gravatus Bellerophontem,

Semper ut te digna sequare; et, ultra
Quam licet sperare nefas putando,
Disparem vites. Age iam, meorum
Finis amorum,

(Non enim posthac alia calebo
Femina) condisce modos, amanda
Voce quos reddas: minuentur atrae
Carmine curae,

ODE XII.

AD VIRGILIVM.

Iam veris comites, quae mare temperant, Impellunt animae lintea Thraciae:

Iam nec prata rigent, nec fluvii strepunt
Hiberna nive turgidi.

Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,
Infelix avis, et Cecropiae domus

Aeternum opprobrium, quod male barbaras
Regum est ulta libidines.

Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ovium carmina fistula;

Delectantque Deum, cui pecus, et nigri
Colles Arcadiae placent.

Adduxere sitim tempora, Virgili:
Sed pressum Calibus ducere Liberum
Si gestis, iuvenum nobilium cliens,
Nardo vina merebere.

Nardi parvus onyx eliciet cadum,
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus, amaraque

Curarum eluere efficax.

Ad quae si properas gaudia, cum tua
Velox merce veni: non ego te meis
Immunem meditor tingere poculis,

Plena dives ut in domo.

Verum pone moras, en studium lucri;

Nigrorumque memor, dum licet, ignium, Misce stultitiam consiliis brevem:

Dulce est desipere in loco.

ODE XIII.

IN LY CEN.

Audivere, Lyce, Dî mea vota, Dî
Audivere, Lyce: fis anus, et tamen
Vis formosa videri;

Ludisque, et bibis impudens,

Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis, et

Doctae psallere Chiae

Pulchris excubat in genis:

Importunus enim transvolat aridas

Quercus, et refugit te; quia luridi

Dentes, te quia rugae

Turpant, et capitis nives.

Nec Coae referunt iam tibi purpurae,
Nec clari lapides tempora, quae semel

Notis condita fastis

Inclusit volucris dies.

Quo fugit Venus? heu! quove color? decens
Quo motus? quid habes illius, illius,
Quae spirabat amores,

Quae me surpuerat mihi,

Felix post Cinaram, notaque et artium
Gratarum facies? Sed Cinarae breves

Annos fata dederunt,

Servatura diu parem

« ForrigeFortsæt »