ODE XXVIII. AD LY DEN. Festo quid potius die Neptuni faciam? Prome reconditum, Lyde, strenua Caecubum; Munitaeque adhibe vim sapientiae. Inclinare meridiem Sentis; ac, veluti stet volucris dies, Parcis deripere horreo Cessantem Bibuli consulis amphoram. Nos cantabimus invicem Neptunum, et virides Nereidum comas: Tu curva recines lyra Latonam, et celeris spicula Cynthiae: Summo carmine, quae Cnidon Fulgentesque tenet Cycladas, et Paphon Iunctis visit oloribus: Dicetur merita Nox quoque naenia. AD ODE XXIX. MAECENATEM. Tyrrhena regum progenies, tibi Non ante verso lene merum cado, Cum flore, Maecenas, rosarum, et Iamdudum apud me est. Eripe te morae; Telegoni iuga parricidae. Fastidiosam desere copiam, et Molem propinquam nubibus arduis : Omitte mirari beatae Fumum, et opes, strepitumque Romae. Plerumque gratae divitibus vices, Mundaeque parvo sub lare pauperum Coenae, sine aulaeis, et ostro, Sollicitam explicuere frontem. Iam clarus occultum Andromedae pater Et stella vesani Leonis, Sole dies referente siccos. Iam pastor umbras cum grege languido, Dumeta Silvani; caretque Ripa vagis taciturna ventis. Tu, civitatem quis deceat status, Bactra parent, Tanaïsque discors. Prudens futuri temporis exitum Ridetque, si mortalis ultra Fas trepidat. Quod adest, memento Componere aequus: cetera fluminis Cum pace delabentis Etruscum In mare: nunc lapides adesos, Stirpesque raptas, et pecus, et domos Volventis una, non sine montium Clamore, vicinaeque silvae, Quum fera diluvies quietos Irritat amnes. Ille potens sui Laetusque deget, cui licet in diem Dixisse; vixi: cras vel atra Nube polum Pater occupato, Vel sole puro: non tamen irritum, Quod fugiens semel hora vexit. Nunc mihi, nunc alii benigna. Laudo manentem: si, celeres quatit Pauperiem sine dote quaero. Ne Cypriae, Tyriaeque merces Addant avaro divitias mari. Tunc me, biremis praesidio scaphae, Aura feret, geminusque Pollux. 134 Q. HOR. FLACCI CARM. LIB. III. 30. ODE X X X. Exegi monumentum aere perennius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Non omnis moriar; multaque pars mei Lauro cinge volens, Melpomene, comam. |