LECTORI. IN poematis Horatianis recensendis codicum manuscriptorum vel saltem scholiastarum lectiones nunquam non adhibui; quae vero ex conjectura profectae sint a contextu procul relegavi. Ii igitur qui editiones Bentleianas in manibus habeant in nostris plurimas lectiones notis et vulgaribus diversas invenient. Orellii judicio subinde sed rarius dissensimus. Ab hac editione cum notae omnino absint de duobus locis lector monendus videtur. In Carminum, Lib. I. Od. ii. 5, ad finem, plene interpunxi, ex quo systemate nova profluit interpretatio, nec ab ullo post Rutgersium critico probata. Qui autem mihi credant in versibus iii-v Graeciae populos ludorum Eliorum avidos significari arbitrabuntur; per "Terrarum dominos," contra, Romanos, quos Martialis (Ep. xiv. 123) "Romanos rerum dominos" vocat; ut alibi de Roma ipsa scribit, "Terrarum dea gentiumque" (XII. 8), et de Domitiano principe "Terrarum dominus deusque rerum." Ejusdem libri carmen octavum et vigesimum omnes, quantum scio, editores ita distinxerunt ut duas personas colloquium habentes exhibuerint. Mihi vero secus videtur, nec alium locutorem praeter poetam ipsum in hoc carmine videre potui. Kal. Mart. A.D. M.DCCC.LVIII. A. J. M. Q. HORATII FLACCI CARMINUM LIBER I. I. MAECENAS atavis edite. regibus O et praesidium et dulce decus meum, Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae. Multos castra juvant et lituo tubae Permixtus sonitus bellaque matribus 5 10 15 20 Detestata. Manet sub Jove frigido HOR. 25 30 B |