Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

LONDINI, WHITTAKER ET SOC: BELL ET DALDY.

M.DCCC.LVIII.

097.9.180

[merged small][merged small][graphic][subsumed]

LECTORI.

IN poematis Horatianis recensendis codicum manuscriptorum vel saltem scholiastarum lectiones nunquam non adhibui; quae vero ex conjectura profectae sint a contextu procul relegavi. Ii igitur qui editiones Bentleianas in manibus habeant in nostris plurimas lectiones notis et vulgaribus diversas invenient. Orellii judicio subinde sed rarius dissensimus.

Ab hac editione cum notae omnino absint de duobus locis lector monendus videtur. In Carminum, Lib. I. Od. ii. 5, ad finem, plene interpunxi, ex quo systemate nova profluit interpretatio, nec ab ullo post Rutgersium critico probata. Qui autem mihi credant in versibus iii-v Graeciae populos ludorum Eliorum avidos significari arbitrabuntur; per "Terrarum dominos," contra, Romanos, quos Martialis (Ep. xiv. 123) "Romanos rerum dominos" vocat; ut alibi de Roma

ipsa scribit, "Terrarum dea gentiumque" (XII. 8), et de Domitiano principe "Terrarum dominus deusque rerum."

Ejusdem libri carmen octavum et vigesimum omnes, quantum scio, editores ita distinxerunt ut duas personas colloquium habentes exhibuerint. Mihi vero secus videtur, nec alium locutorem praeter poetam ipsum in hoc carmine videre potui.

Kal. Mart.

A.D. M.DCCC.LVIII.

A. J. M.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER I.

I.

MAECENAS atavis edite. regibus

O et praesidium et dulce decus meum,
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat, metaque fervidis
Evitata rotis, palmaque nobilis.
Terrarum dominos evehit ad Deos,
Hunc si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum si proprio condidit horreo
Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus
Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens otium et oppidi
Laudat rura sui; mox reficit rates
Quassas indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto

Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.

Multos castra juvant et lituo tubae

Permixtus sonitus bellaque matribus

5

10

15

20

Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator tenerae conjugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
Dis miscent superis; me gelidum nemus

HOR.

25

30

B

« ForrigeFortsæt »