Billeder på siden
PDF
ePub

Vilibus in ludis dictari carmina malis?

75

Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax
Contemptis aliis explosa Arbuscula dixit.

Men moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod
Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque,
Valgius et probet haec Octavius, optimus atque
Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque!
Ambitione relegata te dicere possum,

Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacunque,
Arridere velim, doliturus si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

80

83

90

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

I.

"SUNT quibus in satira videor nimis acer et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
Composui pars esse putat, similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

10

Quid faciam praescribe." "Quiescas." "Ne faciam, inquis, 5
Omnino versus ?" "Aio." "Peream male si non
Optimum erat: verum nequeo dormire." "Ter uncti
Transnanto Tiberim somno quibus est opus alto,
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut si tantus amor scribendi te rapit aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus." 66
Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos
Aut labentis equo describat vulnera Parthi."
"Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius."

[ocr errors]

"Haud mihi deero

15

20

Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
Cui male si palpere recalcitrat undique tutus."
Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!'
"Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti numerusque lucernis.
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim

25

30

Credebat libris, neque si male cesserat unquam
Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps:
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35
Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 40
Vagina tectus; quem cur distringere coner
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Juppiter, ut pereat positum rubigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille
Qui me commorit,-melius non tangere! clamo;
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuti quibus est inimica venenum,
Grande malum Turius, si quid se judice certes.
Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum :
Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum,
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos; 55
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
Exspectat seu Mors atris circumvolat alis,

45

50

Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul,
Quisquis erit vitae scribam color." "O puer, ut sis co
Vitalis metuo et majorum ne quis amicus
Frigore te feriat." "Quid, cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui
Duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen,
Ingenio offensi aut laeso doluere Metello
Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui
Primores populi arripuit populumque tributim,
Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis.

65

70

Quin ubi se a vulgo et scena in secreta remorant
Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
Nugari cum illo et discincti ludere donec

75

Decoqueretur olus soliti. Quidquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
Cum magnis vixisse invita fatebitur usque
Invidia, et fragili quaerens illidere dentem
Offendet solido; nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis." "Equidem nihil hinc diffindere possum.
Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum :
Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque." "Esto, si quis mala; sed bona si quis
Judice condiderit laudatus Caesare? si quis
Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?"
"Solventur risu tabulae, tu missus abibis."

II.

QUAE virtus et quanta, boni, sit vivere parvo
(Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofella
Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva,)
Discite, non inter lances mensasque nitentes
Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum
Acclinis falsis animus meliora recusat,

80

83

10

Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc?
Dicam si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus judex. Leporem sectatus equove
Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat
Militia assuetum graecari, seu pila velox
Molliter austerum studio fallente laborem,
Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco;
Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno
Ne biberis diluta. Foris est promus et atrum
Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut
Qui partum? Non in caro. nidore voluptas
Summa sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere 20
Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.

15

25

Vix tamen eripiam posito pavone velis quin
Hoc potius quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum, quia veneat auro
Rara avis et picta pandat spectacula cauda;
Tamquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista
Quam laudas pluma? Cocto num adest honor idem?
Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
Imparibus formis deceptum te petere! Esto:
Unde datum sentis lupus hic Tiberinus an alto
Captus hiet, pontesne inter jactatus an amnis
Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem

30

Mullum in singula quem minuas pulmenta necesse est.
Ducit te species video: quo pertinet ergo
Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis

Majorem natura modum dedit, his breve pondus.
Jejunus raro stomachus vulgaria temnit.
"Porrectum magno magnum spectare catino

35

Vellem," ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos, 40
Praesentes Austri, coquite horum obsonia,-quamquam
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta
Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis
Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa

45

50

Infamis. Quid, tunc rhombos minus aequora alebant?
Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido
Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana juventus.
Sordidus a tenui victu distabit, Ofella
Judice; nam frustra vitium vitaveris illud
Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,
Quinquennes oleas est et silvestria corna,
Ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et
Cujus odorem olei nequeas perferre, licebit
Ille repotia natales aliosve dierum
Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.

55

55

60

« ForrigeFortsæt »