Billeder på siden
PDF
ePub

110

Transvolat in medio posita et fugientia captat."
Hiscine versiculis speras tibi posse dolores
Atque aestus curasque graves e pectore pelli ?
Nonne cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura sibi quid sit dolitura negatum,
Quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
Num tibi cum fauces urit sitis aurea quaeris
Pocula? num esuriens fastidis omnia praeter
Pavonem rhombumque? Tument tibi cum inguina, num si
Ancilla aut verna est praesto puer impetus in quem
Continuo fiat malis tentigine rumpi?

115

125

Non ego namque parabilem amo venerem facilemque.
Illam, "Post paulo," "Sed pluris," "Si exierit vir," 120
Gallis, hanc Philodemus ait sibi quae neque magno
Stet pretio neque cunctetur cum est jussa venire.
Candida rectaque sit; munda hactenus ut neque longa
Nec magis alba velit quam dat natura videri.
Haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevum
Ilia et Egeria est: do nomen quodlibet illi,
Nec vereor ne dum futuo vir rure recurrat,
Janua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mî.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
Ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Deprendi miserum est; Fabio vel judice vincam.

III.

OMNIBUS hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati,
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc: Caesar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam non
Quidquam proficeret; si collibuisset ab ovo
Usque ad mala citaret, Io Bacche! modo summa
Voce, modo hac resonat quae chordis quattuor ima.
Nil aequale homini fuit illi; saepe velut qui
Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Junonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,

130

5

10

Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens; modo, "Sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri et toga quae defendere frigus
Quamvis crassa queat." Decies centena dedisses 15
Huic parco paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
Sic impar sibi.-Nunc aliquis dicat mihi: "Quid tu?
Nullane habes vitia?" Immo alia et fortasse minora. 20
Maenius absentem Novium cum carperet, "Heus tu,"
Quidam ait, "ignoras te, an ut ignotum dare nobis
Verba putas?" "Egomet mi ignosco," Maenius inquit.
Stultus et improbus hic amor est dignusque notari.
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum

25

Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? At tibi contra Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. Iracundior est paulo, minus aptus acutis

Naribus horum hominum; rideri possit eo quod 39 Rusticius tonso toga defluit et male laxus

35

In pede calceus haeret: at est bonus ut melior vir
Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum
Concute num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura, aut etiam consuetudo mala; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc praevertamur, amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec
Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.
Vellem in amicitia sic erraremus; et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
At pater ut gnati sic nos debemus amici
Si quod sit vitium non fastidire: strabonem
Appellat paetum pater, et pullum male parvu
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim

Sisyphus; hunc varum distortis cruribus; illum
Balbutit scaurum pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit, frugi dicatur. Ineptus
Et jactantior hic paulo est, concinnus amicis
Postulat ut videatur. At est truculentior atque

40

45

50

Plus aequo liber, simplex fortisque habeatur;
Caldior est, acres inter numeretur. Opinor
Haec res et jungit junctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit, multum demissus homo: illi
Tardo cognomen pingui damus. Hic fugit omnes
Insidias nullique malo latus obdit apertum,
Cum genus hoc inter vitae versetur ubi acris
Invidia atque vigent ubi crimina, pro bene sano
Ac non incauto fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
Obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
Aut tacitum impellat quovis sermone molestus,
Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam !
Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis ut aequum est
Cum mea compenset vitiis bona; pluribus hisce
(Si modo plura mihi bona sunt) inclinet, amari
Si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui ne tuberibus propriis offendat amicum
Postulat ignoscet verrucis illius; aequum est
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium irae
Cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res
Ut quaeque est ita suppliciis delicta coërcet?
Si quis eum servum patinam qui tollere jussus
Semesos pisces tepidumque ligurierit jus
In cruce suffigat, Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Majus peccatum est: paulum deliquit amicus,
Quod nisi concedas habeare insuavis, acerbus
Odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,
Qui nisi cum tristes misero venere Kalendae
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porrecto jugulo historias captivus ut audit.
Comminxit lectum potus mensave catillum
Evandri manibus tritum dejecit, ob hanc rem

55

60

65

70

75

80

85

90

95

Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit, esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi? Quid faciam si furtum fecerit, aut si
Prodiderit commissa fide sponsumve negarit?
Quis paria esse fere placuit peccata laborant
Cum ventum ad verum est; sensus moresque repugnant
Atque ipsa utilitas, justi prope mater et aequi.
Cum prorepserunt primis animalia terris,

105

Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter 100
Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis quae post fabricaverat usus,
Donec verba quibus voces sensusque notarent
Nominaque invenere; dehinc absistere bello,
Oppida coeperunt munire et ponere leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos venerem incertam rapientes more ferarum
Viribus editior caedebat, ut in grege taurus.
Jura inventa metu injusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis;
Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque 115
Qui teneros caules alieni fregerit horti

110

120

Et qui nocturnus sacra divum legerit. Adsit
Regula peccatis quae poenas irroget aequas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam ut ferula caedas meritum majora subire
Verbera non vereor, cum dicas esse pares res
Furta latrociniis et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives qui sapiens est,
Et sutor bonus et solus formosus et est rex,
Cur optas quod habes? Non nosti quid pater, inquit,
Chrysippus dicat: Sapiens crepidas sibi nunquam
Nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens. Qui?
Ut quamvis tacet Hermogenes cantor tamen atque
Optimus est modulator; ut Alfenius vafer, omni
Abjecto instrumento artis clausaque taberna,

нов.

I

130

Sutor erat, sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coërces
Urgeris turba circum te stante miserque
Rumperis et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
Rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
Praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
Ignoscent si quid peccaro stultus amici,
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.

IV.

66

135

140

5

10

EUPOLIS atque Cratinus Aristophanesque poëtae,
Atque alii quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi quod malus ac fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus
Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos
Ut magnum versus dictabat stans pede in uno.
Cum flueret lutulentus erat quod tollere velles ;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte: nam ut multum nil moror. Ecce,
Crispinus minimo me provocat: Accipe, si vis
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus uter plus scribere possit."
"Di bene fecerunt inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis.
At tu conclusas hircinis follibus auras,
Usque laborantes dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis imitare." Beatus Fannius ultro
Delatis capsis et imagine; cum mea nemo
Scripta legat vulgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime juvat, utpote plurcs
Culpari dignos. Quemvis media erue turba:
Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;

15

20

25

« ForrigeFortsæt »