Billeder på siden
PDF
ePub

210.7

Harvard College Library.

Gift of

Mrs George A argent
Mar.26 1924

Quæ, in nostrâ editione, uncinis [hunc in morem] inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insiticia sunt-vel, propter scripturæ varietatem, pro incertis habenda-vel, licet reipsâ fortasse germana, criticorum tamen dissensione in dubium vocata. Pridie Calendas Septembres, A. C. 1822.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

C. VALERII CATULLI

VERONENSIS

CARMINA.

CARMEN I.

Ad Cornelium Nepotem.

Quoi dono lepidum novum libellum,
Aridâ modo pumice expolitum ?
Corneli, tibi: namque tu solebas
Meas esse aliquid putare nugas,

Jam tum, cum ausus es, unus Italorum,

5

Omne ævum tribus explicare chartis,

Doctis, Jupiter! et laboriosis.

Quare habe tibi, quidquid hoc libelli est,

Qualecumque; quod, o patrona Virgo,

Plus uno maneat perenne sæclo.

CARMEN II.

Ad Passerem Lesbiæ.

Passer, deliciæ meæ puellæ,
Quicum ludere, quem in sinu tenere,
Quoi primum digitum dare appetenti,
Et acres solet incitare morsus ;

10

Cum desiderio meo nitenti
Carum nescio-quid lubet jocari,
(Ut solatiolum sui doloris,

Credo, ut tum gravis acquiescat ardor)
Tecum ludere, sicut ipsa, possem,
Et tristes animi levare curas;

Tam gratum mihi, quam ferunt puellæ
Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluït diu ligatam.

CARMEN III.

Luctus in Morte Passeris.

Lugete, o Veneres, Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum!
Passer mortuus est meæ puellæ,
Passer, deliciæ meæ puellæ,

Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat, suamque nôrat
Ipsam tam bene, quam puella matrem :
Nec sese a gremio illius movebat;

Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it, per iter tenebricosum,
Illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malæ tenebræ
Orci, quæ omnia bella devoratis!
Tam bellum mihi passerem abstulistis!
O factum male! O miselle passer!
Tuâ nunc operâ meæ puellæ

Flendo turgiduli rubent ocelli.

10

5

10

15

« ForrigeFortsæt »