Billeder på siden
PDF
ePub

philofophiæ placita de rerum origine continentem. Poëfim imprimis dicitur aufpicatus adhuc puer: & Cirim, Etnam, Culicem, Moretum, Copam, Diras, Catalecton, Epigrammata, Priapeia junior fcripfiffe. At Jof. Scaliger, & poft eum docti fere omnes Etnam Cornelio Severo adjudicant: Moretum, Auli Septimii Severi effe idem fufpicatur: Dira, quin a Valerio Catone fcriptæ fint, ne dubitari quidem patitur : Copam Virgilio tribuit Prifcianus, fed reclamante Scaligero: Priapeia, obfcœniffimam epigrammatum farraginem, ex Ovidii, Catulli, Petroniique fæcibus collecta effe manifeftum eft. In Catalectis & Epigrammatis, ut multa funt indigna Virgilio, propter maledicos & inverecundos fales; ita paucula quædam eodem adolefcente digna poffunt videri. De Ciri & Culice major eft controverfia.

Ac Virgilii quidem effe hoc utrumque opufculum fuaferunt multis verfus utrique complures afperfi, qui in Georgicis & Æneide, aut iidem omnino, aut paullo accuratius limati reperiuntur. Non effe autem, mihi perfuadet ftylus enervis ac vagus, obfcura fententia, numeri diffoluti: prorfus ut qui tam fordide humilis fuit, non videatur potuiffe unquam ad perfpicuam illam Bucolicorum tenuitatem, multo minus ad fplendidam Æneidos majeftatem affurgere. Bene quidem Scaliger falfum demonftrat, id quod in vita Virgilii legitur, fcripfiffe Culicem, quicumque tandem Culex ille fit, annos quindecim natum. Quippe Statius in Genethliaco Lucani, Sylv. 1. 2. v. 74. teftatur Luca

,num

num fcripfiffe Pharfaliam, ante annos Culicis Maroniani. At Lucanus poft multa opera ultimam condidit Pharfaliam, eamque magna ex parte inemendatam re-. liquit, anno quo mortuus eft ætatis vigefimo feptimo. Addo ego, Culicem hunc, quem habemus, Octavio dicatum effe. At Octavius tum, cum numerabat Virgilius annum decimum quintum, ipfe tantum octavum attigerat: qua ætate, nec ipfi poëmata dicari, nec ea dici de ipfo potuerunt; at tu, cui meritis oritur fiducia tantis; aut ut habent codices alii, at tu, cui meritis oritur fiducia caftris, Octavi venerande. Igitur fcriptum fuiffe Culicem probabile eft, cum Octavius aliquo in nomine cœpit effe: circa id temporis, quo donatus a Julio Cæfare militaribus donis, eum in Hifpanienfia caftra fecutus eft, anno U. C. circiter 709. Octavii 19. Virgilii 26. Quod quis credat? Virgilium ab illa Culicis exilitate ita repente convaluiffe; ut anno poft tertio quartove Bucolica fcribere tam æquabili & vivido & puro nitore inceperit. His adducor ut putem, infulfum illum Culicem, quem habemus præ manibus, ab inepto aliquo pofteriorum ætatum fcriptore fictum effe: qui cum apud veteres laudari paffim videret juvenilem Maronis Culicem ; amiffum illum vitio temludum aut per per fummam audaci. porum reftituere am voluerit, quomodo deinceps a leviffimis fcriptoribus multa malitiofe conficta funt, ut Cornelii Galli elegiæ, & nuper Petronii fragmentum.

Idem efto de Ciri judicium, quam Ovidii tempore pofteriorem effe indicat Scyllæ, patris & patriæ ruia 3

nam

nam meditantis, cum nutrice colloquium; locus om nino exaratus ad fimilitudinem illius colloquii, quod habet Myrrha patris amore infaniens, cum nutrice item fua, Metam. 1. 9. Nec abftinet Scyllæ nutrix ab exemplo ipfius Myrrhæ proferendo: ut plane exiftimem fictorem illum Virgilianæ Ciris, ad Myrrham Ovidianam inter fcribendum oculos intendiffe. Non eft igitur audiendus Scaliger, cum Cirim illam ipfam ultimum effe ftatuit opus Virgilii, etiam Eneide pofterius: quanquam enim fufum eft feliciore vena, quam Culex; tamen jacent in eo multa, multa horrent, nitent quam pauciffima: nec a Virgilio fenefcente, & æquo rerum fuarum æftimatore scribi tantillo in poëmatio potuit: accipe dona meo multum vigilata labore, nec Virgilium juvenem, & Bucolica, Georgica, Æneida meditantem, tantum rei poëticæ jam tum cepe rat tædium, ut in hoc tam levi opere definere non dubitaret: in quo jure meas utinam requiefcere Mufas, & leviter blandum liceat deponere morem. Nec juvenis itaque, nec fenex Virgilius Cirim fcripfit. Annus U. C. 699. Augufti 9. Virgilii 16. CN. POMPEIUS MAGNUS 2.

M. LICINIUS CRASSUS 2.

Irilem togam fumpfiffe dicitur Virgilius apud

Confulibus, quibus natus erat. Idipfum agnofcit Scaliger, fed minus confiderate. Neque enim ab Idibus Octobribus primi Pompeiani Confulatus, ad Idus Octobres fecundi, completos annos reperio plures quam

quindecim. Si ergo Virgilius toga virili donatus eft Pompeio & Craffo fecundum Coff. id anno Virgilii aut decimo quinto completo, aut decimo fexto ineunte contigit. Sin ad ufque decimum septimum ineuntem recedendum eft: annus is fuit U. C.

700. Confules, L. Domitius Enobarbus, & Ap. Claudius Pulcher. Si denique decimus feptimus completus requiritur: annus fuit U. C. 701. Confules, Cn. Domitius Calvinus, & M. Valerius Meffala; quem annum confignat his verbis Hieronymus in Eufebio: Virgilius fumpta toga Mediolanum tranfgreditur.

Et vero, etfi Romano jure pueritia anno 17. finiretur, tumque fumeretur toga pura feu virilis: tamen pro arbitrio tempus illud aliquando immutatum reperimus. Auguftus ex Suetonio togam fumpfit anno 16. Caligula ex eodem, anno 20. M. Antoninus philofophus ex Julio Capitolino, anno 15.

J

An. U. C. 708. Augufti 18. Virgilii 25.
C. JULIUS CAESAR 3.

M. EMILIUS LEPIDUS 1.

Ulius Cæfar menfe Octobri quater triumphat, de Gallia, de Afia, de Ægypto, de Africa. Octavius, fororis ejus nepos, militaribus donis triumpho Cafaris Africano donatus eft, quanquam expers belli propter ætatem. Suetonius in Augufto, 8.

Annus U. C. 709. Augufti 19. Virgilii 26.

C. JULIUS CAESAR 4. folus.

C

Æfar proficifcitur in Hifpanias adverfus Pompeii magni liberos. Octavius vixdum firmus a gravi

[blocks in formation]

878 V.9 532

« ForrigeFortsæt »