Billeder på siden
PDF
ePub

XCIII.

NIL nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere,
Nec scire utrum sis albus an ater homo.

XCV.

ZMYRNA mei Cinnae nonam post denique messem
Quam coepta est nonamque edita post hiemem,
Millia cum interea quingenta Hortensius uno.

Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas,
Zmyrnam cana diu saecula peruoluent.

At Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
Et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
Parua mei mihi sint cordi monumenta sodalis,
At populus tumido gaudeat Antimacho.

XCVI.

SI quicquam mutis gratum acceptumue sepulcris
Accidere a nostro, Calue, dolore potest,
Quo desiderio ueteres renouamus amores
Atque olim missas flemus amicitias,"
Certe non tanto mors immatura dolorei'st
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

CI.

MVLTAS per gentes et multa per aequora uectus
Aduenio has miseras, frater, ad inferias,

Vt te postremo donarem munere mortis
Et mutam nequicquam alloquerer cinerem.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater adempte mihi,

5

Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristi munere ad inferias,

Accipe fraterno multum manantia fletu,

Atque in perpetuum, frater, aue atque uale.

10

CII.

SI quicquam tacito commissum est fido ab amico,
Cuius sit penitus nota fides animi,

Meque esse inuenies illorum iure sacratum,
Corneli, et factum me esse puta Arpocratem.

CIII.

AVT sodes mihi redde decem sestertia, Silo,
Deinde esto quamuis saeuus et indomitus :
Aut, si te numi delectant, desine quaeso

Leno esse atque idem saeuus et indomitus.

CIV.

CREDIS me potuisse meae maledicere uitae,
Ambobus mihi quae carior est oculis ?

Non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:
Sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CVII.

SI quoi quid cupido optantique optigit unquam

Insperanti, hoc est gratum animo proprie.
Quare hoc est gratum, Lido quoque carius auro,
Quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
Restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
Nobis. O lucem candidiore nota!

Quis me uno uiuit felicior, aut magis aeui est
Optandus? uitam dicere quis poterit ?

CVIII.

SI, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
Spurcata inpuris moribus intereat,

Non equidem dubito quin primum inimica bonorum
Lingua exerta auido sit data uulturio,

Effossos oculos uoret atro gutture coruus,
Intestina canes, cetera membra lupi.

CIX.

IVCVNDVM, mea uita, mihi proponis amorem
Hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
Dii magni, facite ut uere promittere possit,
Atque id sincere dicat et ex animo,

Vt liceat nobis tota perducere uita

Aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

5

5

5

[ocr errors]

CXVI.

SAEPE tibi studioso animo uenante requirens
Carmina uti possem mittere Battiadae,

Qui te lenirem nobis, neu conarere

Telis infestum mittere in usque caput,

Hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem, 5 Gelli, nec nostras hic ualuisse preces.

Contra nos tela ista tua euitamus amictei:

At fixus nostris tu dabi supplicium.

« ForrigeFortsæt »