Billeder på siden
PDF
ePub

Nec tamen illa mihi dexstra deducta paterna
Flagrantem Assyrio uenit odore domum,
Sed furtiua dedit mira munuscula nocte,

Ipsius ex ipso dempta uiri gremio.

Quare illud satis est, si nobis is datur unis,
Quem lapide illa diem candidiore notat.

165 (145)

Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Alli, redditur officiis,

170 (150)

Ne uestrum scabra tangat rubigine nomen

Haec atque illa dies atque alia atque alia.

Huc addent diui quam plurima, quae Themis olim
Antiquis solita est munera ferre piis.

Sitis felices et tu simul et tua uita,

Et domus ipsa in qua lusimus et domina, Et qui principio nobis rem condidit Anser, A quo sunt primo omnia nata bona.

175 (155)

Et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, Lux mea, qua uiua uiuere dulce mihi est. 180 (160)

LXX.

NVLLI se dicit mulier mea nubere malle
Quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
Dicit sed mulier cupido quod dicit amanti,
In uento et rapida scribere oportet aqua.

LXXII.

DICEBAS quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.
Dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,
Sed pater ut gnatos diligit et generos.

[ocr errors]

Nunc te cognoui: quare etsi impensius uror,

Multo mei tamen es uilior et leuior.

Qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis
Cogit amare magis, sed bene uelle minus.

5

LXXIII.

DESINE de quoquam quisquam bene uelle mereri,
Aut aliquem fieri posse putare pium.
Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne

Prodest, immo etiam taedet obestque magis;

Vt mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget,

5

Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

LXXV.

Hvc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
Atque ita se officio perdidit ipsa suo,

Vt iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias,
Nec desistere amare, omnia si facias.

LXXVI.

SIQVA recordanti benefacta priora uoluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo
Diuum ad fallendos numine abusum homines,
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

5

Nam quaecunque homines bene cuiquam aut dicere possunt
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt,
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare iam te cur amplius excrucies ?

Quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis,

Et deis inuitis desinis esse miser?

10

Difficile est longum subito deponere amorem.

Difficile est, uerum hoc qua lubet efficias:

Vna salus haec est, hoc est tibi peruincendum,
Hoc facias, siue id non pote siue pote.

O dii, si uestrum est misereri, aut si quibus unquam
Extremam iam ipsa in morte tulistis opem,

Me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,

Sei mihi surrepens imos ut torpor in artus
Expulit ex omni pectore laetitias.

15

20

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica uelit:

Ipse ualere opto et tetrum hunc deponere morbum.

25

O dii, reddite mi hoc pro pietate mea.

LXXIX.

LESBIVS est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
Quam te cum tota gente, Catulle, tua.

Sed tamen hic pulcher uendat cum gente Catullum,
Si tria natorum sauia reppererit.

LXXXII.

QVINTI, si tibi uis oculos debere Catullum
Aut aliud si quid carius est oculis,
Eripere ei noli, multo quod carius illi
Est oculis seu quid carius est oculis.

LXXXIII.

LESBIA mi praesente uiro mala plurima dicit:
Haec illi fatuo maxima laetitia est.

Mule, nihil sentis: si nostri oblita taceret,

Sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, Non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, 5 Irata est: hoc est, uritur et loquitur.

LXXXIV.

CHOMMODA dicebat, si quando commoda uellet

Dicere, et insidias Arrius hinsidias,

Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum quantum poterat dixerat hinsidias.
Credo, sic mater, sic Liber auunculus eius,

Sic maternus auus dixerat atque auia.
Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
Audibant eadem haec leniter et leuiter,

5

Nec sibi postilla metuebant talia uerba,
Cum subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed Hionios.

ΙΟ

LXXXV.

ODI et amo: quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.

LXXXVI.

QVINTIA formosa est multis, mihi candida, longa,
Recta est haec ego sic singula confiteor.
Totum illud formosa nego: nam nulla uenustas,
Nulla in tam magno est corpore mica salis.
Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est, 5
Tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

LXXXVII.

NVLLA potest mulier tantum se dicere amatam
Vere, quantum a me Lesbia amata mea es.
Nulla fides nullo fuit unquam foedere tanta,
Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

XCII.

LESBIA mi dicit semper male nec tacet unquam
De me: Lesbia me dispeream nisi amat.

Quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
Assidue, uerum dispeream nisi amo.

« ForrigeFortsæt »