Tu uero, regina, tuens cum sidera diuam
Placabis festis luminibus Venerem,
Sanguinis expertem non iusseris esse tuam me,
Sed potius largis affice muneribus. Sidera corruerent utinam, coma regia fiam,
Proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo Conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, Naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis Subleuem et a mortis limine restituam, Quem neque sancta Venus molli requiescere somno
Desertum in lecto caelibe perpetitur, Nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae Oblectant, cum mens anxia peruigilat,
Id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum, Muneraque et Musarum hinc petis et Veneris :
Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Malli, Neu me odisse putes hospitis officium, Accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, Ne amplius a misero dona beata petas. Tempore quo primum uestis mihi tradita pura est, 15
Iucundum cum aetas florida uer ageret, Multa satis lusi: non est dea nescia nostri, Quae dulcem curis miscet amaritiem:
Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors Abstulit. O misero frater adempte mihi, Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, Tecum una tota est nostra sepulta domus, Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Quae tuus in uita dulcis alebat amor.
Cuius ego interitu tota de mente fugaui Haec studia atque omnis delicias animi. Quare, quod scribis Veronae turpe Catullo Esse, quod hic quisquis de meliore nota Frigida deserto tepefacsit membra cubili, Id, Malli, non est turpe, magis miserum est. Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. Nam, quod scriptorum non magna est copia apud me, Hoc fit, quod Romae uiuimus: illa domus,
Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas:
Huc una ex multis capsula me sequitur. Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna Id facere aut animo non satis ingenuo, Quod tibi non utriusque petenti copia posta est: Vltro ego deferrem, copia siqua foret. Non possum reticere, deae, qua me Allius in re Iuuerit aut quantis iuuerit officiis: Nec fugiens saeclis obliuiscentibus aetas Illius hoc caeca nocte tegat studium: Sed dicam uobis, uos porro dicite multis Millibus et facite haec carta loquatur anus
Notescatque magis mortuus atque magis,
Nec tenuem texens sublimis aranea telam In deserto Alli nomine opus faciat. Nam, mihi quam dederit duplex Amathunsia curam, Scitis, et in quo me corruerit genere. Cum tantum arderem quantum Trinacria rupes Lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, Maesta neque assiduo tabescere lumina fletu Cessarent tristique imbre madere genae.
Qualis in aerei perlucens uertice montis Riuus muscoso prosilit e lapide, Qui cum de prona praeceps est ualle uolutus, Per medium densi transit iter populi, Dulce uiatori lasso in sudore leuamen, Cum grauis exustos aestus hiulcat agros: Hic, uelut in nigro iactatis turbine nautis Lenius aspirans aura secunda uenit Iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, Tale fuit nobis Mallius auxilium. Is clusum lato patefecit limite campum, Isque domum nobis isque dedit dominam, Ad quam communes exerceremus amores. Quo mea se molli candida diua pede Intulit et trito fulgentem in limine plantam Innixa arguta constituit solea.
Coniugis ut quondam flagrans aduenit amore Protesilaeam Laudamia domum Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro Hostia caelestis pacificasset heros.
Nil mihi tam ualde placeat, Ramnusia uirgo, Quod temere inuitis suscipiatur heris. Quam ieiuna pium desideret ara cruorem, Docta est amisso Laudamia uiro, Coniugis ante coacta noui dimittere collum,
Quam ueniens una atque altera rursus hiems
Noctibus in longis auidum saturasset amorem,
Posset ut abrupto uiuere coniugio,
Quod scibant Parcae non longo tempore abisse, (85)
Si miles muros isset ad Iliacos:
Nam tum Helenae raptu primores Argiuorum
Coeperat ad sese Troia ciere uiros,
Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis, (90)
Quae ueter id nostro letum miserabile fratri Attulit. Hei misero frater adempte mihi, Hei misero fratri iucundum lumen ademptum, Tecum una tota est nostra sepulta domus, Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Quae tuus in uita dulcis alebat amor. Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra Nec prope cognatos compositum cineris, Sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
Detinet extremo terra aliena solo.
Ad quam tum properans fertur simul undique pubes
Graeca penetralis deseruisse focos, Ne Paris abducta gauisus libera moecha
Otia pacato degeret in thalamo. Quo tibi tum casu, pulcherrima Laudamia, Ereptum est uita dulcius atque anima Coniugium: tanto te absorbens uertice amoris Aestus in abruptum detulerat barathrum, Quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum Siccari emulsa pingue palude solum, Quod quondam caesis montis fodisse medullis Audit falsiparens Amphitryoniades, Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta Perculit imperio deterioris heri, Pluribus ut caeli tereretur ianua diuis, Hebe nec longa uirginitate foret.
Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
Qui dominum domitum ferre iugum docuit. Nam neque tam carum confecto aetate parenti Vna caput seri nata nepotis alit,
Qui, cum diuitiis uix tandem inuentus auitis
Nomen testatas intulit in tabulas,
Impia derisi gentilis gaudia tollens, Suscitat a cano uolturium capiti:
Nec tantum niueo gauisa est ulla columbo Compar, quae multo dicitur improbius Oscula mordenti semper decerpere rostro; Quanquam praecipue multiuola est mulier. Sed tu horum magnos uicisti sola furores, Vt semel es flauo conciliata uiro.
Aut nihil aut paulo cui tum concedere digna, Lux mea se nostrum contulit in gremium, Quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido Fulgebat crocina candidus in tunica. Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, (135)
Rara uerecundae furta feremus herae, Ne nimium simus stultorum more molesti.
Saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, Coniugis in culpa flagrantem contudit iram, Noscens omniuoli plurima furta Iouis. At, quia nec diuis homines componier aequum est,
Ingratum tremuli tolle parentis onus.
« ForrigeFortsæt » |