Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

LXII.

IVVENES.

VESPER adest, iuuenes, consurgite: Vesper Olympo
Expectata diu uix tandem lumina tollit.

Surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas,
Iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus.

Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee !

VIRGINES.

Cernitis, innuptae, iuuenes? consurgite contra;
Nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes.

Sic certest; uiden ut perniciter exiluere?
Non temere exiluere, canent quod uisere par est.
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!

IVVENES.

Non facilis nobis, aequalis, palma parata est,

Adspicite, innuptae secum ut meditata requaerunt.
Non frustra meditantur, habent memorabile quod sit,
Nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
Nos alio mentes, alio diuisimus aures,
Iure igitur uincemur, amat uictoria curam.

5

ΙΟ

15

Quare nunc animos saltem conmittite uestros,

Dicere iam incipient, iam respondere decebit.

Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.

VIRGINES.

Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
Qui natam possis conplexu auellere matris,
Conplexu matris retinentem auellere natam,
Et iuueni ardenti castam donare puellam.
Quid faciunt hostes capta crudelius urbe ?
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!

20

25

« ForrigeFortsæt »