MALEST, Cornifici, tuo Catullo, Malest, me hercule! et laboriose,
Et magis magis in dies et horas.
Quem tu, quod minimum facillimumque est, Qua solatus es allocutione?
Irascor tibi. Sic meos amores?
Paulum quid lubet allocutionis,
Maestius lacrimis Simonideis.
EGNATIVS, quod candidos habet dentes,
Renidet usque quaque: sei ad rei uentum est Subsellium, cum orator excitat fletum,
Renidet ille si ad pii rogum fili
Lugetur, orba cum flet unicum mater,
Renidet ille quicquid est, ubicunque est,
Quodcunque agit, renidet: hunc habet morbum, Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. Quare monendum te est mihi, bone Egnati.
Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs,
Aut parcus Vmber aut obesus Etruscus, Aut Lanuinus ater atque dentatus,
Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
Aut qui lubet, qui puriter lauit dentes,
Tamen renidere usque quaque te nollem:
Nam risu inepto res ineptior nulla est. Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, Quod quisque minxit, hoc sibi solet mane Dentem atque russam defricare gingiuam. Vt quo iste uester expolitior dens est, Hoc te amplius bibisse praedicet loti.
QVAENAM te mala mens, miselle Rauide, Agit praecipitem in meos iambos ? Quis deus tibi non bene aduocatus Vecordem parat excitare rixam? An ut peruenias in ora uulgi ?
Quid uis? qua lubet esse notus optas?
Eris, quandoquidem meos amores
Cum longa uoluisti amare poena.
SALVE, nec minimo puella naso, Nec bello pede nec nigris ocellis, Nec longis digitis nec ore sicco, Nec sane nimis elegante lingua, Decoctoris amica Formiani. Ten prouincia narrat esse bellam? Tecum Lesbia nostra comparatur ? O saeclum insapiens et infacetum !
O FVNDE noster seu Sabine seu Tiburs, (Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est Cordi Catullum laedere: at quibus cordi est, Quouis Sabinum pignore esse contendunt) Sed seu Sabine siue uerius Tiburs,
Fui libenter in tua suburbana
Villa, malamque pectore expui tussim, Non inmerenti quam mihi meus uenter, Dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
Nam, Sestianus dum uolo esse conuiua, Orationem in Antium petitorem Plenam ueneni et pestilentiae legi. Hic me grauido frigida et frequens tussis Quassauit usque dum in tuum sinum fugi, Et me recuraui otioque et urtica. Quare refectus maximas tibi grates Ago, meum quod non es ulta peccatum. Nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin grauedinem et tussim Non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
Qui tunc uocat me, cum malum librum legi.
ACMEN Septimios suos amores
Tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme, Ni te perdite amo atque amare porro Omnes sum assidue paratus annos Quantum qui pote plurimum perire, Solus in Libia Indiaque tosta Caesio ueniam obuius leoni.'
Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante, Dextram sternuit approbationem. At Acme leuiter caput reflectens, Et dulcis pueri ebrios ocellos Illo purpureo ore sauiata, 'Sic,' inquit 'mea uita Septimille, Huic uni domino usque seruiamus, Vt multo mihi maior acriorque Ignis mollibus ardet in medullis.' Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante, Dextram sternuit approbationem. Nunc ab auspicio bono profecti
Mutuis animis amant amantur.
Vnam Septumius misellus Acmen Mauult quam Syrias Britanniasque : Vno in Septimio fidelis Acme Facit delicias libidinisque.
Quis ullos homines beatiores
Vidit, quis Venerem auspicatiorem ?
IAM uer egelidos refert tepores, Iam caeli furor aequinoctialis Iocundis Zephyri silescit aureis. Linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeaeque ager uber aestuosae: Ad claras Asiae uolemus urbes. Iam mens praetrepidans auet uagari, Iam laeti studio pedes uigescunt. O dulces comitum ualete coetus, Longe quos simul a domo profectos Diuersae uariae uiae reportant.
DISERTISSIME Romuli nepotum, Quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, Quotque post aliis erunt in annis, Gratias tibi maximas Catullus
Agit pessimus omnium poeta,
Tanto pessimus omnium poeta,
Quanto tu optimus omnium patronus.
HESTERNO, Lucini, die otiosi
Multum lusimus in meis tabellis,
Vt conuenerat esse delicatos.
Scribens uersiculos uterque nostrum
Ludebat numero modo hoc modo illoc, Reddens mutua per iocum atque uinum. Atque illinc abii tuo lepore Incensus, Lucini, facetieisque,
Vt nec me miserum cibus iuuaret, Nec somnus tegeret quiete ocellos, Sed toto indomitus furore lecto Versarer, cupiens uidere lucem,
Vt tecum loquerer, simulque ut essem. At defessa labore membra postquam Semimortua lectulo iacebant,
Hoc, iocunde, tibi poema feci,
Ex quo perspiceres meum dolorem.
Nunc audax caue sis, precesque nostras, Oramus, caue despuas, ocelle,
Ne poenas Nemesis reposcat a te.
Est uehemens dea: laedere hanc caueto.
« ForrigeFortsæt » |