Ovid lessons, easy passages from the elegiac poems of Ovid and Tibullus, with notes by H.G. Wintle

Forsideomslag
1878
0 Anmeldelser
Anmeldelserne verificeres ikke af Google, men Google tjekker indholdet og fjerner det, hvis det er falsk.

Fra bogen

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 5 - Bacchus et adflictis requiem mortalibus adfert, crura licet dura compede pulsa sonent. non tibi sunt tristes curae nee luctus, Osiri, sed chorus et cantus et levis aptus amor, sed varii flores et frons redimita corymbis, fusa sed ad teneros lutea palla pedes et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu et levis occultis conscia cista sacris.
Side 68 - Et calidam fesso comparat uxor aquam. Sic ego sim, liceatque caput candescere canis, Temporis et prisci facta referre senem. Interea Pax arva colat. Pax candida primum...
Side 39 - Vix ultra quo jam progrediatur habet. Pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis, Dum populus pauper, dum nova Roma fuit, Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum, Et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Side 68 - ... ipse suas sectatur oves, at filius agnos, et calidam fesso comparat uxor aquam. sic ego sim, liceatque caput candescere canis, temporis et prisci facta referre senem.
Side 46 - Libyca de rupe leones invadunt sparsos lata per arva greges. Diffugiunt hostes inhonestaque vulnera tergo accipiunt: Tusco sanguine terra rubet; sic iterum, sic saepe cadunt; ubi vincere aperte non datur, insidias armaque tecta parant.
Side 47 - Cetera virgultis abdita turba latet. Ecce velut torrens undis pluvialibus auctus Aut nive, quae zephyro victa tepente fluit, Per sata perque vias fertur, nec, ut ante solebat, Riparum clausas margine finit aquas: 25 Sic Fabii vallem latis discursibus implent, Quodque vident, sternunt: nec metus alter inest.
Side 67 - ... placatus erat, seu quis libaverat uvam, seu dederat sanctae spicea serta comae: atque aliquis voti compos liba ipse ferebat postque comes purum filia parva favum.
Side 67 - Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? quam ferus et vere ferreus ille fuit! tum caedes hominum generi, tum proelia nata, tum brevior dirae mortis aperta via est. 5 an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra vertimus, in saevas quod dedit ille feras? divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
Side 66 - Agricola assiduo primum satiatus aratro Cantavit certo rustica verba pede, Et satur arenti primum est modulatus avena Carmen, ut ornatos diceret ante deos, Agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti 55 Primus inexperta duxit ab arte choros.
Side 85 - ... illo non validus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus, non domus ulla fores habuit, non fixus in agris qui regeret certis finibus arva lapis. 45 ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant obvia securis ubera lactis oves. non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem immiti saevus duxerat arte faber.

Bibliografiske oplysninger