Billeder på siden
PDF
ePub

PRAEFATIO

EDITIONIS QUARTA E.

Haec quartum repetita Horatii carminum Lyricorum Editio ideo praeferenda est tertiae, quod purgata est vitiis typographicis, quibus illa turpiter scatet. Quoties autem Horatium meum relego, toties in loca minus recte a me intellecta et exposita incidere soleo. Quemadmodum igitur ea in hac quarta Horatii Edilione rectius constituenda et explicanda curavi; (nam, ut Horatius ait Epist. I. 16. 24. Stultorum incurata pudor malus ulcera celat) ita illa, quae acutius viderunt alii, modeste in rem meam vertenda putavi. Id factum inprimis est in Editione Horatii Minore, quae, absterso sudore, (mea enim culpa paulo diutius sub prelo sudavit) viam ad Horatii amatores, tirones maxime, adfectare meditatur. In ea proposui duas emendationes, quas memoravi quoque in hac quarta Hor. Editione. Pro

b

quamvis nempe Od. I. 28. 11. legendum esse coniectavi: quoniam is, et Od. III. 11. 18. pro eius (quam lectionem omnes emunctioris naris interpretes Horatio plane indignam iudicarunt) aestus. Verum probandae, an improbandae sint hae duae emendationes, virorum doctorum iudicio relinquo; certe de posterioris emendationis probabilitate nullus ego dubito.

Vale, Humanissime Lector, et benevolentia atque favore tuo me recreare perge. Gothae a. d. xvII Octobr. MDCCCXXIX.

DOERING.

HORATII VITA

A C. SUETONIO CONSCRIPTA.

Q. Horatius Flaccus, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino 1), et exauctionum 2) coactore: (ut vere creditum est, salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobrasset: quotiens ego vidi patrem tuum cubito emungentem?) 3) bello Philippensi, excitus a Marco Bruto, imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata, scriptum quaestorium 4) comparavit. Ac primo Maecenati, deinde Augusto insinuatus, non mediocrem locum in amborum amicitia tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit, satis demonstratur illo epigrammate:

Ni te visceribus meis, Horati,

Plus iam diligo, tu tuum sodalem
Ninnio videas strigosiorem 5).

1) libertino, hinc Od. II. 20. 6. pauperum parentum sanguinem se vocat. cf. Sat. I. 6. 45. 2) exauctionum coactore, homine, qui, finita auctione, ab iis, quibus res in auctione attributae fuissent, pretium exigeret et cogeret. 3) verba uncis inclusa pro panno assuto a viris

doctis habentur. 4) scriptum quaestorium h. e. munus scribae quaestorii; vid. Liv. IX. 46. XL. 29. 5) tu tuum sod. Ninn. vid. strigosior., tum accidat mihi hoc, ut ego 30dalis tuus ninnio fiam strigosior; per ninnium vel parvus equus sive mulus, vel homo quidam ignotus,

Sed multo magis extremis iudiciis 6), tali ad Augustum elogio:

Horati Flacci, ut mei, memor esto.

Augustus ei Epistolarum officium obtulit: ut hoc ad Maecenatem scripto significat: Ante ipse scribendis epistolis amicorum sufficiebam: nunc occupatissimus, et infirmus, Horatium nostrum a te cupio abducere.

Veniet ergo ab ista parasitica mensa ) ad hanc regiam, et nos in scribendis epistolis iuvabit. Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam aut amicitiam suam ingerere 8) desiit. Exstant epistolae, ex quibus, argumenti gratia, pauca subieci. Sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si convictor mihi fueris; quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri possit. Et rursus 9): Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio 10) quoque nostro au dire; nam incidit, ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque άvývæεopoоvouμev 11). Praeterea saepe inter alios iocos putissimum penem 12) et homuncionem lepidissimum appellat, unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem eius usque adeo probavit, mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo Saeculare carmen componendum iniunxerit, sed et Vindelicam victoriam

Ninnius, qui admodum macilentus esset, intelligendus est. 6) extremis iudiciis, testamento. 7) parasitica mensa, cui apud te et alios gratis, h. e. nullo ei imposito officio, adhibetur. 8) ingerere, pro suggerere, h. e. probare. 9) et rusus, parum latine pro: et alio

tempore. 10) ex Septimio, vide de eo in Argum. ad II. 6. 11) avdvпɛq❤govovμεv, vicissim superbi sumus. 12) putissimum penem, refer ad eas appellationes, quibus apud" Romanos familiares tantum inter se per iocum in vita communi utebantur; sic fere apud Catull. LIII. 5.

Tiberii Drusique, privignorum: eumque coëgerit propter hoc, tribus carminum libris, ex longo intervallo, quartum addere: post Sermones quoque lectos sui nullam mentionem habitam ita sit questus: Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros tibi infame sit, quod videaris familiaris nobis esse? Expressitque eclogam 13), cuius initium est:

Cum tot sustineas, et tanta negotia solus: Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes: in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar. Horatius habitu corporis brevis fuit, atque obesus: qualis a se ipso in Satyris 14) describitur, et ab Augusto hac epistola: Pertulit ad me Dionysius 15) libellum tuum, quem ego, ne accusem brevitatem, quantuluscunque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne maiores libelli tui sint, quam ipse es. Sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo 16) scribas: quum circuitus voluminis tui sit oɣzwdéotatos, sicut est ventriculi tui. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut 17) Tiburtini: domusque eius ostenditur circa Tiburtini luculum. Venerunt in manus et elegi sub titulọ eius, et epistola prosa oratione, quasi commendantis se Maecenati: sed utraque falsa puto. Nam

salaputium. 18) eclogam, nempe Epist. II. 1. 14) in Satyris, Sat. II. 3. 309. 15) Dionysius, servus vel libertus Augusti. 16) in sextariolo scribere, sensus: Itaque licebit tibi quidem breviore voluminis forma uti, modo ipsum volumen aeque

crassum, ac corpusculum tuum, sit;

volumina, ut satis constat, convolvebantur super bacillo, cuius brevitas iam per mensuram sextarioli designatur. ὀγκωδέστατος, crassissimus. 17) Sabini aut Tiburtini, villa Horatiana nempe ita sita

« ForrigeFortsæt »