Billeder på siden
PDF
ePub

Cambridge

Greek and Latin Texts.

Cantabrigiae

PRELI ACADEMICI TYPIS EXCUDEBAT

C. J. CLAY, A.M.

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

CANTABRIGIAE, DEIGHTON, BELL ET SOC:

LONDINI, WHITTAKER ET SOC: BELL ET DALDY.

M.DCCC.LX.

297. 9. 170.

[merged small][graphic][subsumed][ocr errors][merged small][subsumed]

PRAEFATIO.

QUID in hoc carmine perpoliendo Lachmannus eximio acumine, admirabili diligentia, exquisitissima linguae universae ususque Lucretiani scientia effecerit, adeo omnibus notum est ut, si illum laudibus efferre vellem, merito importunus esse iudicarer. quoniam igitur, quicumque posthac ad emendandum Lucretium sanam artem adhibere volet, eius viri vestigiis insistere debebit, et hac de re iam saepius disputavi in annalibus philologicis qui nuper Cantabrigiae prodierunt, et mox, uti spero, fusius disserendi occasionem nanciscar, hic quidem breviter et ad consilium nostrae editionis accommodate eos tantum locos indicabo in quibus aliquid melius, quam quod a Lachmannò inventum est, aut e codicibus sumpsisse aut aliorum aut denique mea coniectura repperisse mihi videor. leviores discrepantias silentio praeteribo.

66

LIBER I.

TOLLERE libri. Nonius tendere, quem sequitur

Lachmannus.

68 FAMA DEUM. Lachmannus cum Bentleio fana. 'scilicet fama' inquit 'non omnis necessario magna est': non omnis, sed necessario omnis deum fama. sic Livius x 24 sine ullo epitheto Ad famam populi Romani pertinere.

« ForrigeFortsæt »