Billeder på siden
PDF
ePub

cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivum sub ramis arboris altae
non magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum tempestas adridet et anni
tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
nec calidae citius decedunt corpore febres,
textilibus si in picturis ostroque rubenti
iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae
proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

30

35

40

45

quod superest, animo quoque nil prodesse putandum; si non forte tuas legiones per loca campi fervere cum videas belli simulacra cientis, subsidiis magnis et ecum vi constabilitas, ornatasque armis statuas pariterque animatas, his tibi tum rebus timefactae religiones effugiunt animo pavide; mortisque timores tum vacuum pectus lincunt curaque solutum, fervere cum videas classem lateque vagari. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, re veraque metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec fera tela audacterque inter reges rerumque potentis versantur neque fulgorem reverentur ab auro nec clarum vestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omni' sit haec rationi' potestas? omnis cum in tenebris praesertim vita laboret. nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.

Nunc age, quo motu genitalia materiai corpora res varias gignant genitasque resolvant et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis reddita mobilitas magnum per inane meandi, expediam: tu te dictis praebere memento. nam certe non inter se stipata cohaeret

50

55

60

65

materies, quoniam minui rem quamque videmus et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo ex oculisque vetustatem subducere nostris,

cum tamen incolumis videatur summa manere propterea quia, quae decedunt corpora cuique, unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant, illa senescere at haec contra florescere cogunt, nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur ́ semper, et inter se mortales mutua vivunt. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur, inque brevi spatio mutantur saecla animantum et quasi cursores vitai lampada tradunt.

Si cessare putas rerum primordia posse cessandoque novos rerum progignere motus, avius a vera longe ratione vagaris.

nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest aut gravitate sua ferri primordia rerum

aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe

obvia conflixere, fit ut diversa repente

[blocks in formation]

dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint ponderibus solidis neque quicquam a tergo ibus obstet. et quo iactari magis omnia materiai

corpora pervideas, reminiscere totius imum

nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima consistant, quoniam spatium sine fine modoquest inmensumque patere in cunctas undique partis pluribus ostendi et certa ratione probatumst. quod quoniam constat, nimirum nulla quies est reddita corporibus primis per inane profundum, sed magis adsiduo varioque exercita motu partim intervallis magnis confulta resultant, pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu. et quaecumque magis condenso conciliatu exiguis intervallis convecta resultant, indupedita suis perplexis ipsa figuris, haec validas saxi radices et fera ferri

90

95

100

corpora constituunt et cetera de genere horum.

PAUCUIA QUAE PORRO MAGNUM PER INANE VAGANTUR

105

set quae dissiliunt longe longeque recursant in magnis intervallis, haec aera rarum

sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
multaque praeterea magnum per inane vagantur,
conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
consociare etiam motus potuere recepta.
cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
ante oculos semper nobis versatur et instat.
contemplator enim, cum solis lumina cumque
inserti fundunt radii per opaca domorum:
multa minuta modis multis per inane videbis
corpora misceri radiorum lumine in ipso
et velut aeterno certamine proelia pugnas
edere turmatim certantia nec dare pausam,
conciliis et discidiis exercita crebris;
conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
quale sit in magno iactari semper inani.
dumtaxat rerum magnarum parva potest res
exemplare dare et vestigia notitiai.

hoc etiam magis haec animum te advertere par est
corpora quae in solis radiis turbare videntur,
quod tales turbae motus quoque materiai
significant clandestinos caecosque subesse.
multa videbis enim plagis ibi percita caecis
commutare viam retroque repulsa reverti
nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
scilicet hic a principiis est omnibus error.
prima moventur enim per se primordia rerum;
inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
ipsaque quae porro paulo maiora lacessunt.
sic a principiis ascendit motus et exit
paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
nec quibus id faciant plagis apparet aperte.

Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
primum aurora novo cum spargit lumine terras
et variae volucres nemora avia pervolitantes
aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
quam subito soleat sol ortus tempore tali

LUCR.

3

110

115

120

125

130

135

140

145

convestire sua perfundens omnia luce,
omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
at vapor is quem sol mittit lumenque serenum
non per inane meat vacuum; quo tardius ire
cogitur, aerias quasi dum diverberet undas.
nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
sed complexa meant inter se conque globata;
quapropter simul inter se retrahuntur et extra
officiuntur, uti cogantur tardius ire.

at quae sunt solida primordia simplicitate,
cum per inane meant vacuum nec res remoratur
ulla foris atque ipsa, suis e partibus una,
unum in quem coepere locum conixa feruntur,
debent nimirum praecellere mobilitate
et multo citius ferri quam lumina solis
multiplexque loci spatium transcurrere eodem
tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.

*

[nec persectari primordia singula quaeque, ut videant qua quicque geratur cum ratione. At quidam contra haec, ignari materiai, naturam non posse deum sine numine credunt tanto opere humanis rationibus admoderate tempora mutare annorum frugesque creare, et iam cetera, mortalis quae suadet adire ipsaque deducit dux vitae dia voluptas et res per Veneris blanditur saecla propagent, ne genus occidat humanum. quorum omnia causa constituisse deos cum fingunt, omnibu' rebus magno opere a vera lapsi ratione videntur. nam quamvis rerum igncrem primordia quae sint, hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim confirmare aliisque ex rebus reddere multis, nequaquam nobis divinitus esse creatam naturam mundi: tanta stat praedita culpa. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta. nunc id quod superest de motibus expediemus.] Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus confirmare tibi, nullam rem posse sua vi corpoream sursum ferri sursumque meare;

150

155

160

165

170

175

180

185

191

ne tibi dent in eo flammarum corpora fraudem. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt, pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum et celeri flamma degustant tigna trabesque, sponte sua facere id sine vi subigente putandum est. quod genus e nostro cum missus corpore sanguis emicat exultans alte spargitque cruorem. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque respuat umor aquae? nam quo magis ursimus alte deiecta et magna vi multi pressimus aegre, tam cupide sursum revomit magis atque remittit, plus ut parte foras emergant exiliantque.

195

200

nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
sic igitur debent flammae quoque posse per auras
aeris expressae sursum succedere, quamquam
pondera, quantum in sest, deorsum deducere pugnent. 205
nocturnasque faces caeli sublime volantis
nonne vides longos flammarum ducere tractus
in quascumque dedit partis natura meatum?

non cadere in terram stellas et sidera cernis?
sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
ardorem in partis et lumine conserit arva;
in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
transversosque volare per imbris fulmina cernis;
nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
concursant; cadit in terras vis flammea volgo.

Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus, corpora cum deorsum rectum per inane feruntur, ponderibus propriis incerto tempore ferme incertisque loci spatiis decellere paulum,

tantum quod momen mutatum dicere possis.
quod nisi declinare solerent, omnia deorsum,
imbris uti guttae, caderent per inane profundum,
nec foret offensus natus nec plaga creata
principiis: ita nil umquam natura creasset.

Quod si forte aliquis credit graviora potesse corpora, quo citius rectum per inane feruntur,

210

215

220

225

« ForrigeFortsæt »