Billeder på siden
PDF
ePub

finitumque foret, iam copia materiai
undique ponderibus solidis confluxet ad imum
nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
nec foret omnino caelum neque lumina solis,
quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
ex infinito iam tempore subsidendo.

at nunc nimirum requies data principiorum
corporibus nullast, quia nil est funditus imum
quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
partibus e cunctis infernaque suppeditantur
ex infinito cita corpora materiai.

postremo ante oculos res rem finire videtur;
aer dissaepit collis atque aera montes,

990

995

terra mare et contra mare terras terminat omnis; 1000 omne quidem vero nil est quod finiat extra.

est igitur natura loci spatiumque profundi,

quod neque clara suo percurrere fulmina cursu perpetuo possint aevi labentia tractu

nec prorsum facere ut restet minus ire meando; 1005 usque adeo passim patet ingens copia rebus finibus exemptis in cunctas undique partis. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare ne possit, natura tenet, quae corpus inani et quod inane autem est finiri corpore cogit, ut sic alternis infinita omnia reddat,

aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum, eorum simplice natura pateat tamen inmoderatum.

*

nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
nec mortale genus nec divum corpora sancta
exiguum possent horai sistere tempus.
nam dispulsa suo de coetu materiai
copia ferretur magnum per inane soluta,
sive adeo potius numquam concreta creasset
ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
nam certe neque consilio primordia rerum
ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
nec quos quaeque darent motus pepigere profecto,
sed quia multa modis multis mutata per omne

1010

1015

1020

ex infinito vexantur percita plagis,
omne genus motus et coetus experiundo
tandem deveniunt in talis disposituras,
qualibus haec rerum consistit summa creata,
et multos etiam magnos servata per annos
ut semel in motus coniectast convenientis,
efficit ut largis avidum mare fluminis undis
integrent amnes et solis terra vapore
fota novet fetus summissaque gens animantum
floreat et vivant labentes aetheris ignes;
quod nullo facerent pacto, nisi materiai

ex infinito suboriri copia posset,

unde amissa solent reparare in tempore quaeque.

nam veluti privata cibo natura animantum

diffluit amittens corpus, sic omnia debent
dissolui simul ac defecit suppeditare
materies aliqua ratione aversa viai.

nec plagae possunt extrinsecus undique summam
conservare omnem quaecumque est conciliata.
cudere enim crebro possunt partemque morari,
dum veniant aliae ac suppleri summa queatur.
interdum resilire tamen coguntur et una
principiis rerum spatium tempusque fugai
largiri, ut possint a coetu libera ferri.

1025

1030

1035

1010

1015

quare etiam atque etiam suboriri multa necessest, et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, 1050 infinita opus est vis undique materiai.

1055

Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi, in medium summae quod dicunt omnia niti, atque ideo mundi naturam stare sine ullis ictibus externis neque quoquam posse resolvi summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa: ipsum si quicquam posse in se sistere credis: et quae pondera sunt sub terris omnia sursum nitier in terraque retro requiescere posta,

ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus. 1060 et simili ratione animalia suppa vagari contendunt neque posse e terris in loca caeli reccidere inferiora magis quam corpora nostra sponte sua possint in caeli templa volare.

illi cum videant solem, nos sidera noctis cernere, et alternis nobiscum tempora caeli dividere et noctes parilis agitare diebus. sed vanus stolidis haec

amplexi quod habent perv

nam medium nil esse potest

infinita. neque omnino, si iam medium sit, possit ibi quicquam consistere

quam quavis alia longe ratione

omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
per medium, per non medium, concedere debet
aeque ponderibus, motus quacumque feruntur.
nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
ponderis amissa vi possint stare in inani;

nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
haud igitur possunt tali ratione teneri
res in concilio medii cuppedine victae.

Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
in medium niti, sed terrarum atque liquoris,
et quasi terreno quae corpore contineantur,
umorem ponti magnasque e montibus undas,
at contra tenuis exponunt aeris auras
et calidos simul a medio differrier ignis,
atque ideo totum circum tremere aethera signis
et solis flammam per caeli caerula pasci,
quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum

1065

1070

1076

1080

1085

1090

1095

ne volucri ritu flammarum moenia mundi diffugiant subito magnum per inane soluta et ne cetera consimili ratione sequantur

1100

neve ruant caeli penetralia templa superne
terraque se pedibus raptim subducat et omnis
inter permixtas rerum caelique ruinas
corpora solventes abeat per inane profundum,
temporis ut puncto nil extet reliquiarum
desertum praeter spatium et primordia caeca.
nam quacumque prius de parti corpora desse
constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
hac se turba foras dabit omnis materiai.

Haec sei pernosces, parva perductus opella

namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca nox iter eripiet quin ultima naturai pervideas: ita res accendent lumina rebus.

1105

1110

1115

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA

LIBER SECUNDUS.

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, e terra magnum alterius spectare laborem; non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.

6 suave etiam belli certamina magna tueri

5 per campos instructa tua sine parte pericli.
sed nil dulcius est, bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque videre
errare atque viam palantis quaerere vitae,
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
degitur hoc aevi quodcumquest! nonne videre
nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, cui
corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
iucundo sensu cura semotu' metuque?
ergo corpoream ad naturam pauca videmus
esse opus omnino, quae demant cumque dolorem,
delicias quoque uti multas substernere possint.
gratius interdum neque natura ipsa requirit,
si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento fulget auroque renidet
nec citharae reboant laqueata aurataque tecta,

5

10

15

20

25

« ForrigeFortsæt »