Billeder på siden
PDF
ePub

haec animos ollis mulcebant atque iuvabant cum satiate cibi; nam tum haec sunt omnia cordi. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivom sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora habebant, praesertim cum tempestas ridebat et anni tempora pingebant viridantis floribus herbas. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni consuerant. agrestis enim tum musa vigebat; tum caput atque umeros plexis redimire coronis floribus et foliis lascivia laeta monebat, atque extra numerum procedere membra moventes duriter et duro terram pede pellere matrem; unde oriebantur risus dulcesque cachinni,

1390

1395

1400

1405

1410

1415

omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant. et vigilantibus hinc aderant solacia somni, ducere multimodis voces et flectere cantus et supera calamos unco percurrere labro; unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur et numerum servare recens didicere, neque hilo maiorem interea capiunt dulcedini' fructum quam silvestre genus capiebat terrigenarum. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante suavius, in primis placet et pollere videtur, posteriorque fere melior res illa reperta perdit et immutat sensus ad pristina quaeque. sie odium coepit glandis, sic illa relicta strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta. pellis item cecidit vestis contempta ferinae; quam reor invidia tali tunc esse repertam, ut letum insidiis qui gessit primus obiret, et tamen inter eos distractam sanguine multo disperiisse neque in fructum convertere quisse. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis exercent hominum vitam belloque fatigant; quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat terrigenas; at nos nil laedit veste carere purpurea atque auro signisque ingentibus apta, dum plebeia tamen sit quae defendere possit.

1420

1425

ergo hominum genus incassum frustraque laborat 1430 semper et in curis consumit inanibus aevom, nimirum quia non cognovit quae sit habendi finis et omnino quoad crescat vera voluptas. idque minutatim vitam provexit in altum et belli magnos commovit funditus aestus.]

At vigiles mundi magnum ac versatile templum sol et luna suo lustrantes lumine circum perdocuere homines annorum tempora verti et certa ratione geri rem atque ordine certo. Iam validis saepti degebant turribus aevom et divisa colebatur discretaque tellus, iam mare velivolis florebat puppibus; urbes auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, carminibus cum res gestas coepere poetae tradere; nec multo priu' sunt elementa reperta. propterea quid sit prius actum respicere aetas nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.

Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes et cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina picturas, et daedala signa polire, usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemtim progredientis. sic unumquicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis erigit oras. namque alid ex alio clarescere et ordine debet artibus, ad summum donec venere cacumen.

1435

1440

1445

1450

1455

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA

LIBER SEXTUS.

Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
et recreaverunt vitam legesque rogarunt,
et primae dederunt solacia dulcia vitae,
cum genuere virum tali cum corde repertum,
omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
cuius et extincti propter divina reperta
divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
omnia iam ferme mortalibus esse parata
et, proquam posset, vitam consistere tutam,
divitiis homines et honore et laude potentis
affluere atque bona gnatorum excellere fama,

5

10

nec minus esse domi cuiquam tamen anxia corda,
atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
pausa atque infestis cogei saevire querellis,
intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
omniaque illius vitio corrumpier intus

15

quae conlata foris et commoda cumque venirent;
partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
ut nulla posset ratione explerier umquam;
partim quod taetro quasi conspurcare sapore
omnia cernebat, quaecumque receperat, intus.
veridicis igitur purgavit pectora dictis
et finem statuit cuppedinis atque timoris

exposuitque bonum summum quo tendimus omnes
quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo

[blocks in formation]

qua possemus ad id recto contendere cursu,
quidve mali foret in rebus mortalibu' passim,
quod fieret naturali varieque volaret
seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
et quibus e portis occùrri cuique deceret,
et genus humanum frustra plerumque probavit
volvere curarum tristis in pectore fluctus.
nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis nec lucida tela diei
discutiant, sed naturae species ratioque.
quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
Et quoniam docui mundi mortalia templa
esse et nativo consistere corpore caelum,
et quaecumque in eo fiunt fierique necessest,
pleraque ressolui, quae restant percipe porro,
quandoquidem semel insignem conscendere currum

*

ventorum, ex ira ut placentur, ut omina rursum
quae fuerint sint placato conversa furore.
cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
mortales, pavidis cum pendent mentibu' saepe,
et faciunt animos humilis formidine divom
depressosque premunt ad terram propterea quod
ignorantia causarum conferre deorum

cogit ad imperium res et concedere regnum.

QUORUM OPERUM CAUSAS NULLA RATIONE VIDERE
POSSUNT AC FIERI DIVINO NUMINE RENTUR

nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
si tamen interea mirantur qua ratione
quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
rursus in antiquas referuntur religionis
et dominos acris adsciscunt, omnia posse
quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
quid nequeat, finita potestas denique cuique
quanam sit rationi atque alte terminus haerens;

[blocks in formation]

quo magis errantes caeca ratione feruntur.
quae nisi respuis ex animo longeque remittis
dis indigna putare alienaque pacis eorum,
delibata deum per te tibi numina sancta
saepe oberunt; non quo violari' summa deum vis
possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
sed quia tute tibi placida cum pace quietos
constitues magnos irarum volvere fluctus,
nec delubra deum placido cum pectore adibis,
nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
in mentes hominum divinae nuntia formae,
suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
inde videre licet qualis iam vita sequatur.
quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
multa tamen restant et sunt ornanda politis
versibus; est ratio caeli speciesque tenenda,
sunt tempestates et fulmina clara canenda,
quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
ne trepides caeli divisis partibus amens,
unde volans ignis pervenerit aut in utram se
verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.

QUORUM OPERUM CAUSAS NULLA RATIONE VIDERE
POSSUNT AC FIERI DIVINO NUMINE RENTUR.

tu mihi supremae praescribta ad candida calcis
currenti spatium praemonstra, callida musa
Calliope, requies hominum divomque voluptas,
te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
propterea quia concurrunt sublime volantes
aetheriae nubes contra pugnantibu' ventis.
nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
verum ubicumque magis denso sunt agmine nubes,
tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
praeterea neque tam condenso corpore nubes

[blocks in formation]

100

esse queunt quam sunt lapides ac tigna, neque autem tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae 105 ut lapides, aut ut fumus constare nequirent

« ForrigeFortsæt »