Billeder på siden
PDF
ePub

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA

LIBER QUINTUS.

Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
condere pro rerum maiestate hisque repertis ?
quisve valet verbis tantum qui fingere laudes
pro meritis eius possit qui talia nobis

pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
qui princeps vitae rationem invenit eam quae
nunc appellatur sapientia, quique per artem
fluctibus e tantis vitam tantisque tenebris
in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
confer enim divina aliorum antiqua reperta.
namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
vitigeni laticem mortalibus instituisse;
cum tamen his posset sine rebus vita manere,
ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
at bene non poterat sine puro pectore vivi;
quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
dulcia permulcent animos solacia vitae.
Herculis antistare autem si facta putabis,
longius a vera multo ratione ferere.

quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
ille leonis obesset et horrens Arcadius sus?
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
hydra venenatis posset vallata colubris?

5

10

15

20

25

[merged small][ocr errors]

30 tanto opere officerent nobis Stymphala colentes, 29 et Diomedis equi spirantes naribus ignem

Thracis Bistoniasque plagas atque Ismara propter? aureaque Hesperidum servans fulgentia mala, asper, acerba tuens, immani corpore serpens arboris amplexus stirpem quid denique obesset propter Atlanteum litus pelageque severa,

30

35

40

45

50

quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet? cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta, sei non victa forent, quid tandem viva nocerent? nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est per nemora ac montes magnos silvasque profundas; quae loca vitandi plerumque est nostra potestas. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis atque pericula tumst ingratis insinuandum! quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres sollicitum curae quantique perinde timores! quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas efficiunt clades! quid luxus desidiaeque ? haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque expulerit dictis, non armis, nonne decebit hunc hominem numero divom dignarier esse? cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis immortalibu' de divis dare dicta suërit atque omnem rerum naturam pandere dictis. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata foedere sint, in eo quam sit durare necessum nec validas valeant aevi rescindere leges, quo genere in primis animi natura reperta est nativo primum consistere corpore creta nec posse incolumis magnum durare per aevom, sed simulacra solere in somnis fallere mentem, cernere cum videamur eum quem vita reliquit, quod superest, nunc huc rationis detulit ordo, ut mihi mortali consistere corpore mundum nativomque simul ratio reddunda sit esse;

39

55

60

65

et quibus ille modis congressus materiai
fundarit terram caelum mare sidera solem
lunaique globum; tum quae tellure animantes
extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
quove modo genus humanum variante loquella
coeperit inter se vesci per nomina rerum;
et quibus ille modis divom metus insinuarit
pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
fana lacus lucos aras simulacraque divom.
praeterea solis cursus lunaeque meatus
expediam qua vi flectat natura gubernans;
ne forte haec inter caelum terramque reamur
libera sponte sua cursus lustrare perennis
morigera ad fruges augendas atque animantis,
neve aliqua divom volvi ratione putemus.
nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
si tamen interea mirantur qua ratione
quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
rursus in antiquas referuntur religiones
et dominos acris adsciscunt, omnia posse
quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
quid nequeat, finita potestas denique cuique
quanam sit ratione atque alte terminus haerens.

Quod superest, ne te in promissis plura moremur, principio maria ac terras caelumque tuere; quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, tris species tam dissimilis, tria talia texta, una dies dabit exitio, multosque per annos sustentata ruet moles et machina mundi. nec me animi fallit quam res nova miraque menti accidat exitium caeli terraeque futurum, et quam difficile id mihi sit pervincere dictis; ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante nec tamen hanc possis oculorum subdere visu nec iacere indu manus, via qua munita fidei proxima fert humanum in pectus templaque mentis. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res forsitan et graviter terrarum motibus ortis omnia conquassari in parvo tempore cernes.

70

75

80

85

90

95

100

105

quod procul a nobis flectat fortuna gubernans, et ratio potius quam res persuadeat ipsa succidere horrisono posse omnia victa fragore.

[Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis; religione refrenatus ne forte rearis

terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
corpore divino debere aeterna manere,
proptereaque putes ritu par esse Gigantum
pendere eos poenas inmani pro scelere omnis
qui ratione sua disturbent moenia mundi
praeclarumque velint caeli restinguere solem
inmortalia mortali sermone notantes;

quae procul usque adeo divino a numine distent,
inque deum numero quae sint indigna videri,
notitiam potius praebere ut posse putentur
quid sit vitali motu sensuque remotum.

110

115

120

125

130

135

quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse posse animi natura putetur consiliumque ; sicut in aethere non arbor, non aequore salso nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse. certum ac dispositumst ubi quicquit crescat et insit. sic animi natura nequit sine corpore oriri sola neque a nervis et sanguine longiter esse. quod si (posset enim multo prius) ipsa animi vis in capite aut umeris aut imis calcibus esse posset et innasci quavis in parte, soleret tandem in eodem homine atque in eodem vase manere. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum dispositumque videtur ubi esse et crescere possit seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum 140 totum posse extra corpus formamque animalem putribus in glebis terrarum aut solis in igni aut in aqua durare aut altis aetheris oris. haud igitur constant divino praedita sensu, quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata. Illud item non est ut possis credere, sedes

145

esse deum sanctas in mundi partibus ullis. tenvis enim natura deum longeque remota sensibus ab nostris animi vix mente videtur; quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum, tactile nil nobis quod sit contingere debet. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse dissimiles debent, tenues ceu corpora eorum; quae tibi posterius largo sermone probabo. dicere porro hominum causa voluisse parare praeclaram mundi naturam proptereaque adlaudabile opus divom laudare decere aeternumque putare atque inmortale futurum nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta gentibus humanis fundatum perpetuo aevo, sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam nec verbis vexare et ab imo evertere summa, cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi, desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti,

ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur? quidve novi potuit tanto post ante quietos inlicere ut cuperent vitam mutare priorem? 175 at, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat, donec diluxit rerum genitalis origo.

170 nam gaudere novis rebus debere videtur

cui veteres obsunt; sed cui nil accidit aegri
tempore in anteacto, cum pulchre degeret aevom,
quid potuit novitatis amorem accendere tali?

174 quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
177 natus enim debet quicumque est velle manere
in vita, donec retinebit blanda voluptas.
qui numquam vero vitae gustavit amorem
nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
exemplum porro gignundis rebus et ipsa
notities divis hominum unde est insita primum,
quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
quove modost umquam vis cognita principiorum
quidque inter sese permutato ordine possent,
si non ipsa dedit specimen natura creandi?

150

155

160

165

170

175

180

185

« ForrigeFortsæt »