T. LUCRETI CARI DE RERUM NATURA LIBER PRIMUS. Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis. te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum. nam simul ac species patefactast verna diei et reserata viget genitabilis aura favoni, aeriae primum volucres te, diva, tuumque significant initum perculsae corda tua vi. 15 inde ferae pecudes persultant pabula laeta 14 et rapidos tranant amnis: ita capta lepore te sequitur cupide quo quamque inducere pergis. LUCR. 1 5 10 15 20 25 quo magis aeternum da dictis, diva, leporem. OMNES ENIM PER SE DIVUM NATURA NECESSEST * quod superest, vacuas auris animumque sagacem 30 35 40 45 50 55 00 65 quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti atque omne immensum peragravit mente animoque, Illud in his rebus vereor, ne forte rearis inpia te rationis inire elementa viamque indugredi sceleris. quod contra saepius illa religio peperit scelerosa atque impia facta. Aulide quo pacto Triviai virginis aram Iphianassai turparunt sanguine foede ductores Danaum delecti, prima virorum. cui simul infula virgineos circumdata comptus ex utraque pari malarum parte profusast, et maestum simul ante aras adstare parentem sensit et hunc propter ferrum celare ministros aspectuque suo lacrimas effundere civis, muta metu terram genibus summissa petebat. nec miserae prodesse in tali tempore quibat quod patrio princeps donarat nomine regem. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo, sed casta inceste nubendi tempore in ipso hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur. tantum religio potuit suadere malorum. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum terriloquis victus dictis desciscere quaeres. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt somnia quae vitae rationes vertere possint fortunasque tuas omnis turbare timore! et merito. nam si certam finem esse viderent 100 105 aerumnarum homines, aliqua ratione valerent 110 115 120 125 quo neque permaneant animae neque corpora nostra, sed quaedam simulacra modis pallentia miris; unde sibi exortam semper florentis Homeri commemorat speciem lacrimas effundere salsas coepisse et rerum naturam expandere dictis. quapropter bene cum superis de rebus habenda nobis est ratio, solis lunaeque meatus qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur in terris, tum cum primis ratione sagaci 130 unde anima atque animi constet natura videndum, et quae res nobis vigilantibus obvia mentes terrificet morbo adfectis somnoque sepultis, cernere uti videamur eos audireque coram, morte obita quorum tellus amplectitur ossa. 135 Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta difficile inlustrare Latinis versibus esse, multa novis verbis praesertim cum sit agendum propter egestatem linguae et rerum novitatem; sed tua me virtus tamen et sperata voluptas suavis amicitiae quemvis sufferre laborem suadet et inducit noctes vigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus convisere possis. 140 145 Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque. principium cuius hinc nobis exordia sumet, nullam rem e nilo gigni divinitus umquam. quippe ita formido mortalis continet omnis, quod multa in terris fieri caeloque tuentur quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur. 156 quas ob res ubi viderimus nil posse creari 155 159 de nilo, tum quod sequimur iam rectius inde Nam si de nilo fierent, ex omnibu' rebus 150 155 160 165 at nunc seminibus quia certis quaeque creantur, 170 175 si non, certa suo quia tempore semina rerum cum confluxerunt, patefit quodcumque creatur, tuto res teneras effert in luminis oras? quod si de nilo fierent, subito exorerentur 180 185 |