Billeder på siden
PDF
ePub

L. ANNEI SENECE

DE PROVIDENTIA,

SIVE

QUARE BONIS VIRIS MALA ACCIDANT,

QUUM SIT PROVIDENTIA

LIBER UNUS.

[ocr errors]

ARGUMENTUM LIBRI

DE PROVIDENTIA.

I. Providentiam

esse,

ideoque et custodem rectoremque omnium rerum, statuit et colligit Seneca e motu, ordine et constantia mundi. At quum de his nulla sit quæstio, sed de eo, quare bonis viris mala accidant, quum sit Providentia (quæ verba tituli loco posuit Lactantius, lib. V, cap. 22, pag. 495. Heumann.) querentem amicum cum Deo in gratiam reducturus respondet primo, bonos viros a Deo amari; quin ejus similes esse, virtute conciliante, nec ab eo malis affici, ut puniantur, sed pro liberis haberi atque castigari. II. Deinde mala non esse, quæ viris bonis accidant, quippe quæ in eos cadere non possint: mala a viris bonis vinci. Si

[ocr errors]

quæ tamen accidant, ea exercitationum loco sunt habenda quibus virtus eorum magis elucescit, athletis similium, qui etiam per asperá indurantur, ac certamini, immo victoriæ, præparantur. Exemplo est Cato, cujus laudes concelebrantur. III, IV. Tum magis distincte procedit oratio ad demonstrandum, mală quæ videantur, non esse mala; docet pro ipsis viris bonis esse, quibus accidant, sicut medicinam pro ægris. Indurantur sic etiam a Deo, qui se dignos producit in pugnam. V. Mala esse pro omnibus ; ut boni viri sic a Deo habiti ac tractati clament aliis, et ostendant, non esse bona aut mala, quæ vulgus putet: ad vera igitur illa spectent; et illa petant, hæc fugiant. Ibidem addit viros bonos et volentes excipere: præbent enim se Deo et fato. Fatum est, et ab æterno constitutum, quid gaudeas doleasque. VI. Denique repetit, mala non esse vera, quæ viris bonis accidant; et Deum adducit pulcherrime adhortantem et ad robur excitantem. Liber præclarus est. Quam sententiam et Lactantii locus adductus confirmat : « Si quis autem volet scire plenius, cur malos et injustos Deus potentes, beatos et divites fieri sinat; pios contra humiles, miseros, inopes esse patiatur ; sumat eum Senecæ librum, cui titulus est: Quare bonis viris multa mala accidant, quum sit Providentia : in quo ille multa, non plane imperitia seculari, sed sapienter ac pæne divinitus locutus est. Deus, inquit, etc. >>

Cæterum nocnaμátov id quibusdam esse videtur (vid. tamen not. 2, p.6) majoris operis, cui titulus liber de Providentia, et, ut videtur, Moralium, in quibus de omni materia ad philosophiam morum spectante fusius disputaverat. (Cf. Epp. 106, 108, 109. Lactant. lib. I, cap. 16; lib. II, cap. 2 lib. VI, cap. 17, 24. )

4

Jam vero quum Epistolas postremis ævi sui annis conscripserit, et hunc librum saltem sub Nerone, quum opibus et potentia floreret Noster, exaratum esse, nulli dubitamus.

De Lucilio Juniore, Siciliæ præfecto, cui et Epistolas et Naturalium quæstionum libros inscripsit, omnia sunt incerta. Hominem humili loco natum, ingenio, doctrina ac virtute præditum, a Seneca adjutum, et ad honores quos gessit admotum esse, e Nat. Quæst. intelligimus. Poema, cui titulus est AEtna, antea Corn. Severo tribui solitum, recte a Wernsdorfio in poet. lat. minor. ( nostræ ed. T. III, p. 79) Lucilio Juniori est restitutum. Plura dabimus in præfat. ad Epistolas Senecæ, ubi omnia hæc locum suum aptiorem sane quam hic nanciscentur; nam Lucilii nomen a Seneca epistolographo quodammodo ἀδιάκριτον et ἀδιάτμητον est,

MOY WEN
OL:

DE PROVIDENTIA,

SIVE

QUARE BONIS VIRIS MALA ACCIDANT,
QUUM SIT PROVIDENTIA,

LIBER UNUS.

UÆSISTI a me, Lucili', quid ita 2, si Provi- 1

CAP. I. QU

dentia 3 mundus ageretur

pro

I. ARG. Se non omnia, quæ de videntia Deorum dici possint, allaturum et inquisiturum esse monet, sed quæ ad Lucilium cum Diis bonorum amantissimis in gratiam reducendum sufficiant.

1. Lucili. Vide quæ nos supra in Argumento breviter et sub finem.

2. Ita. Ne credideris ibi illud póspua idem esse ac adeo, tam, tam sæpe, aliave id genus. Namque supplendum aliquid, v. g. ut videmus, ut fieri nullus nescit: qualiter fere apud Nostrates, si de iis rebus sermo inciderit circa quas ne tantillum quidem dubitationis exsistere potest, pro ainsi que nous le voyons, ainsi qu'il arrive, brevius scribitur ainsi.

3. Si providentia. Interpolaverant hic Christiani scioli divina, ita ut in quibusdam exemplar. legeretur si divina providentia, quod etiam in

multa bonis viris accide

operis ipsius inscriptionem fluxit; quod, monente Pinciano, item dissentiente veteri scriptura, omisere recentt. edd. eleganter simul et vere; nam et Пpóvorav Græci, et Providentiam Romani Stoici dicebant, subaud. additamentis, Tullio teste qui Nat. Deor., lib. II, cap. 72: « Ut, si quis dicatAtheniensium rempublicam consilio regi, desit illud, Areopagi; sic quum dicimus Providentia mundum administrari, deesse arbitror, Deorum. Plene autem et perfecte sic dici existimato, Providentia Deorum mundum administrari. » Quandoquidem vero de titulo verbum modo fecimus, moncamus, neque id de Providentia, neque illud de Divina Providentia, ab Annæi manu esse, sed ò Quare bonis viris, etc. quod in libr. S cul. optim. totidem literis scriptum Murc

tus testatur.

« ForrigeFortsæt »