Billeder på siden
PDF
ePub

Q. VALERII CATULLI

AR

CARMINA.

CATULLUS.

1

VERSUS DOMINI BENEVENUTI DE CAMPEXANIS DE VICENCIA

DE RESURRECTIONE CATULLI POETAE VERONENSIS.

Ad patriam venio longis a finibus exul.
Causa mei reditus compatriota fuit,
Scilicet a calamis, tribuit cui Francia nomen,
Quique notat turbae praetereuntis iter.
Quo licet ingenio vestrum celebrate Catullum,
Cuius sub modio clausa papyrus erat.

Hi versus leguntur in fine G, initio M, P,, Gu1, Pu, P2 in quo haec verba superscripta sunt: Hextichum Guarini Veronensis oratoris clarissimi in libellum Valerii Catulli eius concivis.

[ocr errors]

Q. CATULLI

VERONENSIS

LIBER.

I.

Quoi dono lepidum novum libellum
Arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
Meas esse aliquid putare nugas
5 Iam tum cum ausus es unus Italorum
Omne aevum tribus explicare chartis
Doctis, Iuppiter, et laboriosis.

Quare habe tibi quicquid hoc libelli,
Qualecunque quidem .

patrona virgo, 10 Plus uno maneat perenne saeclo.

II.

Passer, deliciae meae puellae,
Quicum ludere, quem in sinu tenere,
Quoi primum digitum dare adpetenti
Et acris solet incitare morsus,

5 Cum desiderio meo nitenti

Carum nescio quid libet iocari
Et solatiolum sui doloris,

*Credo ut cum gravis acquiescet ardor: Tecum ludere sicut ipsa possem

10 Et tristis animi levare curas!

Tam gratum est mihi quam ferunt puellae
Pernici aureolum fuisse malum,

Quod zonam soluit diu ligatam.

III.

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
5 Quem plus illa oculis suis 'amabat:
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsam tam bene, quam puella matrem
Nec sese a gremio illius movebat,
Sed circumsiliens modo huc modo illuc
10 Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc, unde negant redire quenquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
15 Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! io miselle passer,
Tua nunc opera meae puellae
Flendo turgiduli rubent ocelli.

IV.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis

5 Opus foret volare sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,

« ForrigeFortsæt »