Billeder på siden
PDF
ePub

Offic. 11. 5. Davis. Unice hic locus confirmatur ab Hirtio vIII. 44. sive indignatione et dolore vinculorum sive timore: ubi vide. Panllo post edidi siqui auctoribus Mss. Lovan. Scalig. Vossian. Dorvill. Vide ad B. G. 1. 48. si qui equo deciderat.'

LXXXV. 7. Quos in sua potestate habuit] Lege habuerit, sic omnes Mss. sic L. Latina poscit. Vossius. Vulgg. habuit. Sed lectionem, quam recepimas, in plurimis Mss. inventam probarunt viri eruditi, eamque exhibent editt. Rom. Ven. Beroald, et linguæ Latinæ ratio postulat. Davis. Vulgg. habuit. Vossius autem et Davisius ex plurimis Mss. reposnerunt, habuerit: quod et Linguæ Latinæ rationem postulare existimarunt. Sed utrum que recte dicitur. Et illud habuit emphasi sua non caret. Est enim affirmatio Cæsaris, se hostium nonnullos in potestate sna habuisse. Clark. Sic jam Ursinus, Hotom. Brutus e suis legerunt, et ita etiam in meis omnibus præter Voss. qui cum Carr. et Beroaldo, habuerat, solemni errore, exhibet. Sic et dein rescripsi putarint fide Petav. Lovan. Leid. pr. Dorvill. pro putarunt. Palat. putari.

Ho

tes, nec satis muniti ad inlecebras :
quare suo more ad inlustrationem
subjungit, et per colloquium decep-
tos.' B. G. 1. 40. contra homines
barbaros atque inperitos, &c. hac ne
ipsum quidem sperare, nostros exer-
citus capi posse.' vi. 20. ‘barbaros et
inperitos homines ad iniquam p. con-
ditionem deduci posse.' c. 20.
mines temerarios atque inperitos falsis
rumoribus terreri:' ubi Codd. quidam
dant inpeditos. Adde Val. Max. 111.
8. 6. Liv. I. 19. Plura aliorum exem-
pla videre lector potest apud J. F.
Gronov. 1. iv. Observ. c. 3. Hinc
peritus non tantum gnaro rerum, sed
et stulto, inperitus prudenti opponitar.
Phædr. 1. 1. Fab. 23. Repente libe-
ralis, stultis gratus est; Verum peri-
tis inritos tendit dolos:' unde patet,
non opus esse Cel. Bentleii conjec-
tura rerum. Nam rerum periti satis
stulti animo esse possunt, et quam-
quam multarum rerum habeant expe
rientiam, non recte tamen sapere. Sal-
lust. B. Jugurth. c. 49. prudentes
cum inperitis, rudes cum bello melio-
ribus.' Male inperitos exponit Cl. Cor-
tins ignaros; et ideo prudentes per
gnaros explicat: plura vide ad Hirt.
B. Afric. c. 31.

[ocr errors]

14 Plerumque hominibus nimia, &c.] Recte quidem; sic enim B. G. 11. 30. Plerumque hominibus Gallis brevitas nostra contemtui est.' Verum Ursin. Cujac. Pet. Scal. Leid. pr. Voss. habent hominum: unde suspicatur Graterus legendum plerisque hominum. Mihi vero similius videtur plerumque homini in n. licet sequatur pluralis. Is enim numerus ansam corrumpendo loco potius præbuisse videtur. Quamvis ea numeri mutatio sit creberrima, ut alibi plus semel vidímus. Sed et hominum pertinacia jungi potest; et sic manere optimoram Codicum ipsissima lectio.

12 Imperitos et per colloquium decep. tos] Malim homines imparatos cum Lipsio Bentleioque; vel homines immeritos. Serenus Sammonicus cap. 14. 6. Sed dolor immeritum lumen si forte lacessit.' Juvenalis Satyr. £. 60. -immeritis franguntur crura caballis.' Josephus Iscanus de bell. Troj. 1. 145. Lædimur immeriti, patimur. que indigna priores.' Vide Ovidium Trist. I. 274. Amm. Marcellinum XXIX. 2. p. 613. et Saxonem Grammaticum Præfat. pag. 2. Davis. cur. sec. Conjecit etiam Lipsius inpeditos: quæ vox cum inperito supra sæpius confunditur. Certe hoc convenientius, quam inparatos: síquid innovau. dum, malim etiam inmeritos. 23 Nihil horum] Bene; sed vide, nihil est mutandum. Inperiti Cæsari num præferas, quod servarunt Leid. sunt simplices, evandrηroi, inpruden- pr. Lovan. et Dorvill. Nihil quorum:

Sed

quod a librariorum cerebro alienum videtur.

27 Idem ad portas urbanis præsideat rebus, et duas bellicosissimas provincias absens tot annos obtineat] Pompeium intelligit, qui Africam et Hispaniam obtinebat. Vide Plutarchum in Dat. p. 779. In Ms. autem Norvic. corrupte legitur idem ad portas urbanis præsidia rebus: corruptius in editt. Rom. Ven. Beroald. idem apportans urbanis prasidia rebus, licet antiqua manus Venetæ sanam lectionem restituerit. Ad portas vero dicit, quoniam iis, qui cum imperio erant, in urbem ingredi non liceret. Vide Paullum Manutium de Sen. Rom. cap. 4. Davis. Non damno hanc lectionem: siquidem ex Mss. sit recepta. Interim testari possum, ita esse in nullo meorum, qui constanter legant ut idem ad portas urbanis præsidia rebus et, &c. obtineat. Nisi quod in Dorvill. Leid. sec. Voss. et Ed. Med. sit adportans, quod ex non perspecto asn Dativi ortum est. Præsidia obtinere urbanis rebus idem est, quod in præsidio esse urbi, ne novi motus fiant, et Resp. quid detrimenti capiat. Sic ' in præsidio urbi esse' apud Frontin. 1. 1. 8. 3. Præsidia urbanis rebus' dictum est, ut communi saluti auxilium,' et similia multa; de quibus vide ad v. 48. Ovid. Met. 11. 349. inania morti Munera.' Jam autem obtinere præsidia, obtinere urbem cum præsidiis, &c. locutiones sunt frequentissimæ: quare non dubitavi, quin prasidia revocari debeat. Ad urbem enim Pompeius erat cum exercitu.

6

LXXXVI. 2 Aliquid victi incomm. &c.] Victos enim se profitebantur duces ut c. 84. dixit. Non placet tamen admodum ea vox hoc loco, et in vetustissimis libris, ut Petav. Scalig. et Leid. pr. legitur Justi. Incommodum, quod lege belli a victore juste iis inponeretur: vel jussi, nt r ultro obponatur. Dein rb inde delevi; nam non exstat ea vox in Ms. Ursin. nec

Petav. Scalig. Lovan. Leid. pr. sec. Voss. Bong. Dorv. Palat. nec Edd. Flor. Scal. neque habere locum videtur. Forsan ultroneœ i. non rogatæ scripserit auctor.

6 Neque omni] Ms. Reg. et Edit. Rom. neque enim; sed præstat vol gata lectio. Clark. Enim etiam Carrar. Leid. sec. Bong. et Edd. Mediol. Ven, sed vulgata lectio multo majorem emphasin habet.

7 Firmum esse posse] Rarum id quod de missione ageretur; eam enim respici manifestum est: plane autem dormitavit Fr. Hotomannus, qui hæc verba de fide ducibus data intelligit. Vide c. 76. Davis.

11 Ne quid iis noceretur] Bong. codex habet, ne quoi de his noceatur. Editt. Rom. Ven. Beroald. ne cui de his noceatur. Quod probo: hæc autem si vera lectio, ex Mss. Cujac. et Petav. cogatur paullo post legendum. Vossius. Ne cui de eis noceatur, nere quis-sacramento dicere cogatur―, cavetur: ediderunt Scaliger et Recentiores, Ne quid eis noceretur, neve quis-cogeretur, cavetur. Sed Vossius ex Mss. restituit eam, quam secutus sum, lectionem ; quam et ipsa Temporum ratio postulat. Firmant Mss. Reg. Is. Vossii, et Eliensis ; quorum posterior habet, in præsenti tempore, noceatur et cogatur; priores autem integram eam exhibent, quam reposui, lectionem. Clark. Ne cui de his est etiam in Leidens. sec. et Ed. Medic. Sed ceteri Mss. et Edd. Ne quid. Quod movendum non videtur : at noceatur et cogatur est quoque in Leidd. Petavian. Palat. Bongars. Dorv. Scalig. Carr. et Edd. Veteribus, item Steph. Gryph. Plant. Neu pro neve etiam reposui auctoritate Mss. omnium et Edd. pp. item Vascos. Steph., &c. ut sæpe.

4 Nere quis invitus sacrumento dicere cogeretur] Lego ex Ms. Cujacii et Petavii, neve quis invitus sacramentum dicere cogatur. Vossius. Ex Mss. Pe

tav. et Cujac. rescribit Vossius sacramentum dicere, ac ita sane Ms. Norvic. Sed alii Mss. et veteres cusi vulgatam lectionem retinent, ac proba est locutio; dixit enim Livius IV. 53.

auxilioque Tribuni nemo invitus sacramento diceret.' Nihil igitur movendum. Davisius. Ibid. metu ceteri sacramento dixerunt. Adde Tennul, ad Frontin. IV. 1. 4. et J. F. Gron. ad Livium XXIV. 8. Quibus sacramento liberi vestri dicant:' ubi vulgo erat sacramenta, uti hic inveni in Vossiano et Leid. sec. Turbant quoque 11. 24. 'ut sacramento dicerent.' Verum tamen præter Cujac. et Petav. etiam Scalig. et Leid. pr. cum Ed. R. Steph. habent Sacramentum: quorum auctoritas certe præponderare debet. Horat. od. II. 17. 'Non ego perfidum Dixi sacramentum.' Tacit. Aun. 1. 28. Percennione et Vibuleno sacramentum dicturi sumus?' Hist. iv. 31. 'Adigente Flacco, instantibus, tribunis, dixi sacramentum.' Sic enim Mss. illis locis constanter. Immo apud ipsum Cæsarem, c. 23. hujus libri, Milites Domitianos sacramentum apud se dicere jubet.' Ve get. 11. 5. Militia sacramenta dicuntur.'

Cum ad

LXXXVII. 7 Ad Cæsarem intus adierunt] Alii introduxerunt. Laudo et ambabus manibus amplector conjecturam Jani Guilielmii, qui c. 11. Quæst. in Aululariam legit in jus adierunt. Observo sic locutum Cicer. in Verrem, Orat. iv. 11. prætorem in jus adissemus, excogitat sane diligenter, et caute quid decernat. Nam antequam verbum facerem, de sella surrexit atque abiit.' Idem Orat. VII. 11. in eundem Verrem: Nam Heraclius tum adfuerat, cum primum dati sunt judices: de hac, qui antequam in jus aditum esset, antequam denique mentio controversiæ facta esset, discessisset, putabant ihil agi posse.' Sed abunde hæc ad firmandam Guilielmii emeu

dationem. Vossius. Intus adierunt ex Ursini codice recepit Scaliger, cum vulgo legeretur inepte introduxerunt, quod tamen est quoque in Palat. Bong. Dorvill. et Leid. sec. Reliqui mei quoque intus adierunt præter Leid. pr. qui dat Justius adierunt. Corrupte sine dubio ex in jus, uti bene in textum jam receperunt Cellarius, et Clarkius, et Cort. ad Sall. B. Bat. c. 42. Terent. Phorm. 5. 8. 41. In jus ambula.' Vide ad Aurel. Victor. de Vir. Illust. c. 72. Ne quis ad eum in jus iret :' et passim, quamquam non nego intus aliquando pro intro sumi : ut 111. 26. ' Quo simul atque intus est itum:' si sana est lectio. Vide Fabri Thes. et notas ad Vellei. II. 25. Sed tamen plerisque locis etiam cum Accusativo notat in loco: ut et ibi patet etiam addita præpositione in. Liv. xxvII. 11. ut est in Mss. a me visis Romæ intus in cellam ædis,' &c. Vide et ad Obseq. c. 106. Non possum, quin hac occasione emaculem Virgil. in Cul. 76.vallibus imis Semper opaca novis manantia fontibus antra.' Nam Mss. Voss. et Petav. elegantius v. intus.

9 Flagitarentur] Cellarius et Amstælodamenses ediderunt, flagitaretur. Sed longe elegantior lectio est, flagitarentur; ut Stipendium sit casus Accusativi. Clark. In Lexicis jam notatur hujus locutionis testimonio producto, etiam flagitari, ut plura ejus generis verba, retinere accusativum rei. Vereor tamen, ne infirmo tibicine sit fultum hoc testimonium: nam Mss. mei omnes habent flagitaretur cum Edd. primis, uti et Gryphii aliisque. Retinui tamen flagitaren

tur.

14 Q. Fufium Kalenum] Sic ex Ms. Ursin, et Schedis Pulm. cum Cellario, Davisio, et Clarkio edidi hic et B. Civ. 11. 8. 26. 55. 106. e Mss. plurimis, &c. cum olim scriberetur Fusium. Male, ut e nummis patet: quare Ill. Heinsius quoque Fufium

scribendum esse libri sui oræ adleverat. Mei habent meliores Fuscium vel Fuseium, Fusenum Leid. pr. Suffenum Voss. at omnes Kalenum per C. exarant perperam. Fusius et Fufius confunduntur etiam B. G. VII. 3. ubi vide. Dein præficit exhibui auc

toritate Petav. Leid. pr. Palat. Bong. Dorv. Voss. mutatione temporum crebra, et singulis, ut ita dicam, paginis occurrente. Item ultimam voculam est delevi, exigente id sermonis elegantia, uti et Leid. pr. a m. pr. et Palatino Codd.

DE BELLO

LIB. II.

CIVILI.

tem fatetur Vossius, se prorsus nescire, quomodo emendandus sit locus ; cui tamen felicem medicinam tantum non invenit frater ejus Isaacus; legit enim not. ad Pomponii Melæ 11. 5. 'altera ad partem, qua est aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare quod attingit ostium Rhodani;' aditus enim ex Gallia atque Hispania concise dicitur, pro eo quod est, aditus ad Massiliam, venientibus ex Gallia His

CAP. 1. 4 Ad partem qua est aditus (ex Gallia atque Hispania ad id mare, quod adigit) ad ostium Rhoduni] Ita Scaliger edidit, parenthesi inclusis illis quae hic vides verbis: quod quando in editione ejus fit, denotat suspecta vel ejicienda esse. Palatinus et Bongarsianus codex habent: aditus ad Galliam atque Hispaniam. Et sic emendabat Faërnus. Alii legunt : Qua est aditus ab eo mari quod vergit ad ostium Rhodani. Sed hoc Fulvius ni-paniaque. Firmatur ejus sententia mium recedere putat a vulgata scriptura. Et ut verum fateamur, parum id ex mente Cæsaris. Quomodo tamen emendandus locus sit, prorsus nescire me confiteor. Edipo hic opus est. Illud certum arbitror, quædam a librario inserta esse. Vossius. Variæ sunt hunc in locum hariolationes. Gabr. Faërnus scribit, qua est aditus ad Galliam atque Hispaniam, &c. nec male divinavit, ita enim exhibent Mss. Carrar. Palat. et Bongars, ac editt. Rom. Ven. Beroald. Petro Ciacconio placuit qua est aditus ab eo mari, quod vergit ad ostium Rhodani; quam conjecturam, ut nimis audacem, merito rejicit Fulv. Ursinus. Scaliger reponit qua est aditus ad ostium Rhodani, cetera ex interpretatione nata temere arbitratus. Ingenuc au

ex editt. Steph. et Vascos. in quibus
est attingit ad ostium, sic et Ms. Nor-
vic, nisi quod ille attigit; nec forsan
male, attigo enim dixerunt veteres.
Propertius Eleg. 1. 17. 27. 'Si quan-
do vestras labens Amor attigit un-
das.' Eadem etiam forma usi sunt
Pacuvius, Lucilius et Plautus, ut
ostendit Joan. Meursius Exercit.
Crit. Part. 1. in Epid. Plant. c. 7.
p. 119. Sed, ut hic apxaïouds Cæsari
reddatur, non multum contendo. Il-
lud certum, præpositionem ab Is.
Vossio rejectam debere retineri; eam
quippe exhibent Mss. et
rusi. Rescribe igitur attigit, sive at-
tingit, ad ostium Rhodani. Auctor ad
Herennium 1. IV. fol. 38. B. editt.
Lamb. Ad hanc rem, quod satis est,
attingemus.' Ipse Mela 1. 4. Et

veteres

qua ad fluvium attingit, latissima. Sie etiam loquitur Sulpicius Severus Dial. I. c. 14. p. 484. Davis. Scaligero fere consentit Gruterus, at cum Is. Vossio facit Clarkius, et quasi ex optimis Mss. ita edidit: nisi quod ud ostium retinuerit. Certe ex G. atque Hispania servant Leid. pr. Voss. Scalig. et Petav. Cujac. Reliqui cum Edd. pp. ad Galliam atque Hisp. Non autem cum Vossio et Clarkio distinguerem post Hispania. Jungenda videntur aditus ad id mare. B. G. IV. 2. Mercatoribus est ad eos aditus.' Dubito tamen. Dein in nullo codice est attingit, sed ita exhibet quoque Ed. Gryph. posterior, et libri sni margini adlevit Lipsins. Agit Carrar. ad non agnoscit Bong. Hoto mannus retinet adigit, subintelligens Raves. Est vir doctus, cui placet adtinet, i. e. adtiguum est, pertinet. Cum plerisque viris Doctis adridet mihi maxime adtingit, sive, ut alii censent, apxaïkŵs, adtigit ad ostium. De verbo adtigere adi etiam Gifan. in Ind. Lucret. et Fabr. ad Terent. And. Iv. 5. 50. In Melæ loco a Davisio adlato habet Ms. amici mei Et qua fluvium attigit, ut alibi sæpe, librariorum, puto, errore. Contra eodem capite, quæ in mare attingunt, uti ex Codd. edidit Gronovius. Adtingere cum Præpositione jungunt etiam alii. Vide Heins. ad Ovid. Art. 11. 701. Ad Venerem quicumque voles adtingere seram.' Ceterum illa ad partem vehementer offendunt, nisi velis sub una et altera non subaudire par tem, sed obpugnationem.

7 Reliqua quarta est, quæ aditum habet a terra]Massilia solis mille quingentis passibus terræ cohæret, qua firmissimus et turribus frequens murus opponitur,' ut auctor est Eumenius Paneg. vi. 19. 1. Daris. Faërno, Ursino et Ciacconio suspecta est vox Reliqua: leguntque duo posteriores qua ad. habet vel habeat, ut est in Ursini Codice: Mss. mei omnes

constanter servant reliqua q. est, que. Præfero tamen qua, uti et habeut, quod exhibui auctoritate consentientium Codicum Pet. Leidd. Lovan. et 5 aliorum.

11. 4 Asseres enim pedum duodecim cuspidibus præfixi] Inter remedia adversus turres fuere olim trabes, quas incutere solebant, ad infringendas eas. Unde hic per asseres putabat Hotomannus trabes denotari. Sane parum refert, asseres an trabes fuerint: interea temere unum pro altero non accipiendum, docet me autorum gravissimus, qui Histor. Iv. ait : ' Eduxerant Batavi turrim duplici tabulato, quam Prætoriæ portæ (is æquissimus locus erat) propinquantem, promoti contra validi asseres et incussæ trabes perfregere.' Neque hic dicat quispiam per asseres et trabes eandem rem denotari: contra morem Taciti hoc, qui supervacuis verbis non utitur. Sed sufficit: neque enim tanti res est, quando loca reperiun. tur, quibus asser pro trabe ponatur. Vossius.

[ocr errors]

5 Per quatuor ordines cratium in terram defigebantur] Voces eas in terram, ut furcillandas, unco Scaliger inclusit, repugnante tamen re ipsa. Ait enim Cæsar, tanta vi a Massiliensibus adactos asseres, ut quatuor cratium ordinibus perruptis, in ipsam humum penetrarent; quare nullus ambigo genuina hæc verba esse. Vossius. In terra defigebantur. Ferri quidem potest hæc constructio. Sic Livius vIII. 8. hastas subrecta cuspide in terra fixas' dixit. Cum tamen Petav. Pal. Norvic. et Gryph. habeant, 'in terram difigebantur,' ea potius videtur recipienda. Davis. cur. sec. Bene hæc verba in terra defendit Vossius, eaque agnoscunt Mss. omnes; nisi quod in Petavian. Palatin, Dorvill. Edd. Vascos. Steph. aliisque sit in terram. Nil muto tamen. Vide ad Frontin. II. 3. § 17. Palos in terram defigerent :' ubi docui, apud Livium, Vegetium,

« ForrigeFortsæt »