Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

Ree, Aug. 28, 1879.

PRAEFATIO.

In recognoscendo Lucretiano carmine eam persequutus sum viam, quam olim significavi in commentatione de emendatione Lucretii Novi Musei Rhenani volumini V, 533 inserta. Prope eandem viam cum Lachmannus teneret in recensione sua, cuius virtutes laudare velle ambitiosum foret: tamen evenit ut ab aliquot recedendum mihi esset Lachmannianis scripturis. In quo nihil me indulsisse libidini seorsum a tali viro sentiendi ex ipsis, ut spero, rebus in quibus cernitur dissensus quivis candidus harumque rerum peritus iudex intelliget. Nihilominus aegerrime fero quod per leges, quas huic praefandi negotio bibliopola imposuit, omnium mutationum quas institui rationem reddere nunc quidem nequaquam licet. Donec igitur ampliore dicendi loco, qui mihi alibi paratur, uti licebit, eo redactus sum ut, quoad huius spatii fines patiantur, generatim et strictim pauca quaedam complectar.

Ac primum quidem saepius quam Lachmannus fecit graviores corruptelas a prava vicinorum vocabulorum iteratione repetivi. Quod mendorum genus quam facile vel peritissimum fallere possit, nullo patefit exemplo luculentiore quam illud est quod praebent versus 562, 563 libri VI. Hi sic scribuntur in Quadrato codice:

562 Ad caelumq. magif quanto funt editaqueq.

563 Inclinata minent in eadem pdır partē aqueq.

quicum consentit Oblongus codex nisi quod versiculi 562 clausulam sic scriptam exhibet: aedita queq. versiculi autem 563 clausulam sic: prodit partem. a. a. q. q. cum rasuris infra puncta, quae post utrumque q cernuntur. Iam sic duobus illis versibus sub uno conspectu positis, quivis, puto, semel admonitus concedet, Quadrati aqueq. in versu 563 nil esse nisi pravam iterationem earum litterarum, quae priorem versum 562 claudunt: ediraqueq. Neque aliorsum spectant a. a. q; q; Oblongi codicis. Alterum enim ā inde pervenit in hunc codicem,

.....

neque

quod qui eum exaravit in exemplari suo ă litteram supra prodit scriptam repperit, ubi re vera etiamnunc a correctore ascripta exstat in Quadrato, ut, quod sententia postulat, efficiatur prodita. Id vero quid sibi vellet cum non intelligeret librarius Oblongi, reiecit à illud ad reliquas singulares litteras in finem versiculi. Hanc igitur originem huius rei cum Lachmannus non perspiceret, atque secundum morem suum inferiores partes Quadrato tribuens a portentosiore Oblongi scriptura proficisceretur, in ipso autem Oblongo non prodita exstare sed prodit parum memorabile existimaret: eo pervenit ut haec annotaret ad versum 563: 'INCLINATA MINENT IN EADEM PRODITA PARTEM. A. A. Q. Q. Quadratus prodit partem aqueq., ut appareat librarium illa a. a. q. q. non intellexisse ego quid per ea significetur exputare possum neque vero, siquis hic notae alicuius Probianae vestigium remansisse suspicetur, ad versum ipsum emendandum mihi quicquam proficere videbitur.' Unde qui virum paucissimorum verborum cognoverint haud immerito concludent, ne ipsum quidem a Probiana nota ibi suspicanda alienum fuisse, ubi potius prava iteratio agnoscenda erat iam in archetypo nostrorum codicum admissa. Idem vero librariorum error, qui in hoc loco ab ipsa versus mensura redarguitur, per locum autem лaqállylov (V, 421) corrigitur in versu 1023 libri primi, solius sententiae ope indagari potest in multorum aliorum versuum clausulis. Quod fecimus e sententia Lachmanni cum alibi II, 422, *467 [cf. Nov. Mus. Rhen. V p. 573], 630; V, 468; VI, 15 tum IV, 987 ubi saepe quiete per librarios perperam ex versu qui post eum est proximus illatum ita expulit Lucretianam clausulam, ut coniiciendo recuperari nequeat. Atque adeo in versu 491 libri IV. dubitari potest utrum necessest ex versu post eum secundo 493 an ex tertio ante eum 488 irrepsisse dicas. Huiuscemodi autem peccatum librariorum etiam VI, 1010 persentiscere mihi videor in vocabulis ex elementis, in quorum explicatione ipse sibi non satisfecisse videtur Lachmannus. Confitetur certe adesse ibi 'concisum quoddam dicendi genus cuius simile exemplum non possit promere.' Quare, donec tale exemplum inventum erit, satius fuerit idem in his vocabulis factum putare quod totiens alibi accidisse vidimus; praeter rem, nimirum,

iterata sunt ex clausula versiculi 1007: primoribus ex elementis. Neque habeo cur talem librariorum negligentiam in solis clausulis grassari dicam, cum eandem peccandi occasionem reliquae quoque versiculorum regiones praebeant. libri VI versus 509, 510 sic scribantur:

509 confertae nubes uiuenti mittere certant

510 dupliciter nam ufuenti contrudit et ipsa

Velut, cum

magis videtur simile esse veri, aberrasse oculos librariorum, dum priorem versum 509 scribunt, in eandem posterioris versus 510 regionem, quam a Lucretio in versu 509 id vocabulum scriptum esse, quod ex apicibus litterarum uiuenti Creechius el Lachmannus eruerunt: umentia, quod quidem parum commendabile est a laude simplicitatis, quam in Lucretio conspicuam esse totiens merito praedicavit Lachmannus. Porro cum versus 893, 894 libri IV ita legantur in codicibus:

893 corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus
894 corporis utac navis velis ventoque feratur

profecto minus audacter is egerit, qui corporis in posterioris versus initium ex initio superioris delatum atque sic Lucretianam orationem, cuius vestigia in vocabulis ul ac supersint, periisse existimaverit, quam qui ac illud cum Mureto et Lachmanno funditus deleverit. Atque haec quidem huius generis exempla satis sunto.

Pergimus ad alterum corruptelarum genus, quod versatur in insiticiis et vocabulis et versiculis. Hoc quoque genus aliquanto latius patere puto, quam id persequi voluit Lachmannus, qui quidem aegerrime eo adduci potuisse videtur, ut singulorum vocabulorum glossemata Lucretianis versibus intermixta esse crederet, quamquam et ab antiquis grammaticis annotatum explicatumque esse Lucretii carmen inter omnes constat et recentiorum interpretamenta admodum vilia etiamnunc cernere licet priori libri primi parti ascripta in Oblongo codice. Atque ipse Lachmannus, etsi hoc genus alias repudiavit, nostrorum codicum tollere 1,66 eiecit, quia a Lucretio scriptum esse tendere testatur Nonius, neque in versus 674, 787 libri III pro rariore adverbio longiter, quod legit Nonius, venire potuit longius aliunde quam ex glossemate. Itaque eiusmodi quid etiam VI, 1133 accidisse ut per interpretamentum corruptum extruderetur genui

« ForrigeFortsæt »