(Gai Valerii) Catulli, (Albii) Tibulli, (Sexti Aurelii) Propertii carmina a Mauricio Hauptio recognita

Forsideomslag
Hirzel, 1912 - 371 sider
0 Anmeldelser
Anmeldelserne verificeres ikke af Google, men Google tjekker indholdet og fjerner det, hvis det er falsk.

Fra bogen

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Udvalgte sider

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 7 - VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis cum semel occidit brevis lux, ? nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.
Side 41 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare |divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi vocis in ore. lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
Side 117 - ... non ego laudari curo, mea Delia : tecum dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer.
Side 168 - ... ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram 10 candidaque ossa super nigra favilla teget, ante meum veniat longos incompta capillos et fleat ante meum maesta Neaera rogum.
Side 163 - ... usque cano Nemesim, sine qua versus mihi nullus verba potest iustos aut reperire pedes. at tu — nam divum servat tutela poetas — praemoneo, vati parce, puella, sacro, 115 ut Messalinum celebrem, cum praemia belli ante suos currus oppida victa feret, ipse gerens laurus: lauro devinctus agresti miles "io" magna voce "triumphe
Side 124 - Messallam terra dum sequiturque mari.' sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios. hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes 60 dulce sonant tenui gutture carmen aves, fert casiam non culta seges, totosque per agros floret odoratis terra benigna rosis : 114 ac iuvenum series teneris immixta puellis ludit, et adsidue proelia miscet Amor.
Side 6 - Ponticum sinum, 10 ubi iste post phaselus antea fuit comata silva; nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima...
Side 253 - Menelaeo surgeret e thalamo; 15 nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem dicitur et nudae concubuisse deae. quod si pertendens animo vestita cubaris, scissa veste meas experiere manus; quin etiam, si me ulterius provexerit ira, 20 ostendes matri bracchia laesa tuae.
Side 344 - Quot sine aqua Parthus milia currat equus ; Cogor et e tabula pictos ediscere mundos, Qualis et haec docti sit positura dei, Quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu, Ventus in Italiam qui bene vela ferat.
Side 314 - Aurora suis rubra colorat equis ! namque ubi mortifero iacta est fax ultima lecto, uxorum fusis stat pia turba comis, et certamen habent leti, quae viva sequatur coniugium : pudor est non licuisse mori. 20 ardent victrices et flammae pectora praebent, imponuntque suis ora perusta viris.

Bibliografiske oplysninger