Billeder på siden
PDF
ePub

IN LIB. 1. CARMINUM.

rasmo adscribi solita, et haud dubie ex ingenio deprompta, plerasque editiones occupavit :

Undique DECERPTAE FRONDI praeponere olivam. Cujus emendationis haec videtur esse sententia: Anteponere coronam oleaginam coronis ex om"nium aliarum arborum frondibus et ramis con“cinnatis; sive ex Athenis celebratis potius,

66

66

quam ex ullo alio argumento, gloriam et fa"mam sibi quaerere." Poetae enim pro variis argumentorum generibus varias sibi coronas adscivisse videntur. Ovidius, de Amore scripturus, myrteâ musam suam ornari vult, quia myrtus Veneri sacra fuit; eademque de causa myrteam sibi postulat:

Cingere littorea flaventia tempora MYRTO,
Musa, per undenos emodulanda pedes.

Am. I. 1. 29.

Finis adest operi: palmam date, grata juventús ;
SERTAque odoratae MYRTEA ferte comae.
Art. Am. II. 733.

Pari modo, qui Athenas, et Palladem, Athenarum praesidem, celebrare sumit, coronam oleaginam sibi nectere censetur: et qui ex hoc potius, quam ex alio carminis argumento, famam quaerit, oleaginam omnibus aliis anteponere dicitur, sive

IN LIB. I. CARMINUM.

Undique decerptae frondi praeponere olivam. Nobis, his perpensis, ingeniosa sane videtur Erasmi conjectura, et ipsius Horatii ingenio non indigna. Attamen, quoniam a codd. scriptis nimis fortasse recedit, emendationem certissimam cel. Schraderi, Eloq. et Historiarum in Acad. Franequerana apud Frisios nuper Prof. in contextum recipere non dubitavimus:

INDEque decerptam fronti praeponere olivam.

Haec cel. Schraderi emendatio, quae, unius literulae mutatione, ipsius Horatii manum restituisse videtur, in crimen audaciae aut temeritatis minime incurrit. Voces enim inde et unde a librariis confundi et commutari solent; (vid. Drakenb. ad Liv. XXXIX. c. 33. et alibi passim) qui primùm rarius vocabulum INDEQUE in usitatius UNDIQUE mutâsse, deinde copulativam ET in fine prioris versûs addidisse, videntur : nam ea vox a duobus ex codd. Lipsiensibus abest; quae tamen, si undique legamus, omnino necessaria est. Hanc emendationem quodammodo confirmant versus Lucretiani, quos Horatius hic aliquatenus expressisse putatur:

[ocr errors]

Avia Pieridum peragro loca, nullius ante
Trita solo: juvat integros accedere fontes,
Atque haurire: juvatque novos decerpere flores;

IN LIB. I. CARMINUM.

Insignemque meo capiti petere INDE coronam,
Unde prius nulli velarunt tempora musae.
Lib. IV. initio.

Sententia igitur hujus loci vexatissimi erit: Sunt poëtae, qui in hoc uno sunt occupati, ut Athenarum arces, Palladi sacras, carmine perpetuo, quod omnes Athenarum laudes ab urbis primordiis complectatur, celebrent; atque FRONTI suae PRAEponant olivam, capiti suo imponant coronam oleaginam, INDE decerptam, ex Athenarum arcibus decerptam, Acropoli praesertim, ubi religiose servabantur oleae, Minervae sacrae, μogia appellatae. "Sunt qui in hoc uno sunt occupati, ut A"thenas celebrent, et INDE, sive ex Athenis ce"lebratis, famam et gloriam sibi comparent." INDEque etiam inter doctorum conjecturas et varias lectiones habet editio J. Jones, quae Londini in lucem prodiit anno 1736. Sed utrum ex conjectura, an codicum auctoritate, incertum est.

Cel. Bentleius codd. scriptorum lectionem, undique decerptam ita interpretatur, "Hoc est, ex "eo argumento undequaque exhausto coronam "sibi poëticam quaerere:" eamque interpretationem et lectionem omnibus ingenii viribus tuetur post Turnebum. Sed undique decerptam esset ex omnibus locis decerptam, quomodo ex vet. scholiaste interpretatur Baxterus. Horatius alibi:

IN LIB. I. CARMINUM.

Fertur Prometheus addere principi
Limo coactus particulam UNDIQUE
DESECTAM, et insani leonis

Vim stomacho apposuisse nostro.

Carm. I. xvi. 13.

ubi undique desectam est ex omnibus animalibus desectam. Conf. etiam A. Poet. initio. Vid. Schraderi Emendationes, p. 77. Leovard. 1776.

VII. 13. Tiburni. Alii Tiburti, vel Tiburtis. 17. Perpetuo tres Bland. Cruq. et totidem ex Bentleianis.

VIII. 2. Omnino legendum properes, quicquid contra statuant Grammatici. Dic, cur properes-cur oderit.

IX. 14. Fors omnes Cruquii, quatuor Lambini. Sors quidam Lambini.

XII. 13. Parentis. Alii parentum : quidam parentem.

31. Mire variant codd. nam sic-cum sic-quia sic-quod sic-sic dî dî sic.

38. Bentl. alio ordine ex MS. Prodigum, Poeno superante, Paullum.

43. Arto editio vet. 1477, et ita Bentl.

57. Laetum multi codd.

XIII.1. Parum refert utrum quum scribatur, an cum. Utrumque eodem modo pronunciabatur, ut loquutus, et locutus. Est casus quartus

IN LIB. I. CARMINUM.

pronominis relativi, a nominativo in −us, pro adverbio habitus. Altera forma in -is (quis, sive, s eliso, qui) est declin. Stiae.

XIII. 6. Manent omnes Cruquii et multi aliorum MSS. quae vera lectio videtur : neque, ut Grammatici putant, repugnat Latinitas. Cel. Bentleius quidem hoc praeceptum tradidit: "Ubi duo "singularia conjunguntur, cum utriusvis numeri “verbo congruunt, seu singularis sive pluralis. “Ubi vero, ut hic fit, disjunguntur, et usus et "ratio postulat, ut verbum etiam sit singulare." Sed falsus est vir doctissimus. Numerus enim pluralis idem valet, ac singularis iteratus aut saepius repetitus. Manent nihil aliud est nisi manet, manet, &c. Eodem itaque redit, sive dicas et mens MANET, et color MANET, sive et mens et color MANENT; nec mens MANET, nec color MANET, sive nec mens nec color MANENT; aut mens MANET, aut color MANET, sive aut mens aut color MANENT. Hoc satis ostendunt sequentia: Haec si NEQUE ego NEQUE tu FECIMUS. Ter. Ad. I. ii. 23.

Non huc ADMISSAE Thasos AUT undosa Carystos. Stat. Sil. I. 5.

Quin etiam discant oculi lacrimare coacti :

Et FACIANT udas illa VEL illa genas.

Ov. Am. I. viii. 84.

« ForrigeFortsæt »