Billeder på siden
PDF
ePub

Quaeque Aventinum tenet, Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum
Curet; et votis puerorum amicas
Applicet aures.

Haec Jovem sentire, deosque cunctos, Spem bonam certamque domum reporto, Doctus et Phoebi chorus, et Dianae, Dicere laudes.

NOTULAE QUAEDAM

IN

LECTIONES VARIANTES.

IN LIB. I. CARMINUM.

1. 7. PRO mobilium codices complures nobilium. At mobilium libri meliores, quod civium inconstantiam pulchre indicat; quorum animi levissimae aurae momento huc, illuc, impelluntur, et quorum favore nihil inconstantius. "Nihil "enim est tam molle, tam tenerum, tam aut fra

66

gile aut flexibile, quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati iras"cuntur candidatorum, sed etiam in recte factis saepe fastidiunt." Cic. pro Mil. 16.

66

7. & 9. Hunc locum ita interpunximus, ut hunc et illum ad juvat referantur. Horatius ante

IN LIB. I. CARMINUM.

oculos habuisse videtur versus Pindari a Bentleio e Sexto Empirico allatos.

Αελλοπόδων μεν τινας ευφραι

νεσιν ἱππων τιμαι και σεφανοι·

Τες δ ̓ ἐν πολυχρυσοις θαλαμοις βιοτα.

Ut Pindarus ἐυφραινεσι ΤΙΝΑΣ μεν—ΤΟΥΣ δε, ita Horatius Juvat hunc-illum. Vid. Cuningh. Animad. p. 277, et seqq.

I. 13. Pro dimoveas Lambinus reposuit demoveas; recte, si etymon spectes. At, quum et di et de separationem designent, horum et similium verborum discrimen neglexisse videntur non solum librarii, verum ipsi quoque auctores. Vid. Gesneri Thesaur. in voce diminuo.

16. Rura oppidi sui, i. e. oppido suo adjacentia, non recte dici existimat cel. Bentleius. At Silius Italicus pari modo dixit

nebulosi RURA CASINI. Vid. Ric. Johnsoni Aristarch. P. II. p. 10.

29. Pro me Franciscus Hare, episcopus Cicestrensis, reposuit te, ut ad Maecenatem referatur, probantibus Broukhusio, Marklando, aliis. Sed neque haec conjectura librorum suffragium habet, nec poësis primarium Maecenatis studium fuit.

II, 15, Monumenta regis,

Templaque Vestae.

Sic Ovidius:

IN LIB. I. CARMINUM.

Hic locus exiguus, qui sustinet ATRia Vestae,
Tunc erat intonsi regia magna Numae.
Fast. VI. 263.

II. 31. Candentes habent MSS. Cruquii omnes, et aliorum complures; Candenti alii. Candentes dedimus, i. e. pulchros, nitentes, fulgenNuhe amictus Apollo, ne mortales eum inter ipsos versantem agnoscerent. Pari modo apud Virgilium:

tes.

Hoc Venus, OBSCURO faciem circumdata NIMBO,
Detulit.
Aen. XII. 416.

At Venus obscuro gradientes aëre sepsit,
Et multo NEBULAE circum dea fudit AMICTU,
Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset.

Aen. I. 411.

39. Mauri codd. et edd. omnes praeter Zurckianam. Sed Marsi emendabat Tan. Faber; eumque secuti sunt Dacer. Bentl. Cun. Sanad. alii. Rationes acutissime exposuit Bentl. Sed nimis audax et temeraria haec emendatio videtur, et minime necessaria. Bene enim habet lectio vulgata, si cum cel. Jani interpreteris: "Romanus eques Maurum opprimit peditem h. e. "qui vel de peditatu est, vel equo dejectus, et "sic pedes. Hic, repugnans, in hostem cruen

[ocr errors]

IN LIB. I. CARMINUM.

"tum, ferocem, desuper imminentem, obvertit "vultum acrem, truculentum."-Forte e pictura quadam hanc imaginem duxit poëta. confer et Johnsoni Arist. P. I. p. 16, et seqq.

III. 1. Sic te Diva, &c. Omnes inde a Lambino quos viderim interpretes hunc locum explicant: "O navis! Virgilium incolumem Athenas

66

perfer: ea lege, sive conditione, tibi cursum "faustum et felicem vicissim precor." Sic, ut *T, apud Graecos, eleganter usurpatur in obtestationibus, ubi quid ab altero petimus, eique vicissim precamur, quod ipsi gratum fore putamus. Ita saepius apud Horatium:

At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae
Ossibus et capiti inhumato

Particulam dare: SIC, quodcunque minabitur Eurus
Fluctibus Hesperiis, Venusinae

Plectantur silvae, te sospite. Carm. I. xxviii. 23.

At, si Horatius prosperum Athenas cursum navi precatur ea lege, si Virgilium incolumem eo vexerit, verba sic accepta absurdi aliquid continere videntur. Non enim Virgilius incolumis Athenas deferendus erat, et navis deinde prosperum eo cursum habitura; sed utrumque simul et semel evenire oportebat. Verba potius hoc modo accipienda videntur : "O navis! Sic diva po"tens Cypri, &c. regat te, UT Virgilium in fini

« ForrigeFortsæt »