Irritat amnes. Ille potens sui Vel sole puro : non tamen irritum, Quodcunque retro est, efficiet; neque Diffinget, infectumque reddet, Quod fugiens semel hora vexit. Fortuna, saevo laeta negotio, et Ludum insolentem ludere pertinax, Transmutat incertos honores, Nunc mihi, nunc alii benigna. Laudo manentem: si celeres quatit Pennas, resigno quae dedit, et mea Virtute me involvo, probamque Pauperiem sine dote quaero. Non est meum, si mugiat Africis Ne Cypriae Tyriaeque merces Addant avaro divitias mari. Tunc me, biremis praesidio scaphae, Tutum per Aegaeos tumultus Aura feret, geminusque Pollux. ODE XXX. EXEGI monumentum aere perennius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Lauro cinge volens, Melpomene, comam. Q. HORATII FLACCI CARMINUM LIBER IV. ODE I. AD VENEREM. INTERMISSA, Venus, diu, Rursus bella moves? Parce, precor, precor: Sub regno Cinarae. Desine, dulcium Mater saeva Cupidinum, Circa lustra decem flectere mollibus Quo blandae juvenum te revocant preces. Paulli, purpureis ales oloribus, Comissabere Maximi, Si torrere jecur quaeris idoneum. Et Et centum puer artium, Albanos prope te lacus Ponet marmoream sub trabe citrea. Duces tura; lyraeque et Berecyntiae Mixtis carminibus, non sine fistula. Numen, cum teneris virginibus, tuum In morem Saliûm ter quatient humum. Jam, nec spes animi credula mutui, Nec vincire novis tempora floribus. Jam captum teneo, jam volucrem sequor Campi, te per aquas, dure, volubiles. |