Billeder på siden
PDF
ePub

nita origine jam interitum mihi videor augurari posse. Quidni illi quidem qui corrupti sunt, si vel paululum sapiant, non possunt non metuere. Ego qui nec quemquam odi mortalium, et amicos, eos praesertim qui literis imbuti sunt, vehementer amo, nunquam conquiescam donec diem viderim qua detecta impiae conjurationis turpitudine, cessantibus etiam magistratibus, vulgus ipsum sese eriget et de eis vindictam sumet, a quibus inducti in errorem tot tantaque passi sunt mala, ut vel ulcisci se debeant vel funditus interire.

Vale, et quicquid ex officina tua prodierit, quod nobis gratum fore existimes, id perge mittere. Nos, quaevis enim occasio dabitur, opera et perpetuo in te studio officium compensabimus. Leodii, postridie nonas aprilis, an. MDLXXXIV.

III.

(Liége, 7 juillet 1584.)

LAEVINUS TORRENTIUS CHRISTOPHORO PLANTINO S.

Quum duobus paene mensibus reipublicae causa abfuissem, reversus Leodium reperi epistolam tuam quam IX kal. maii ad me dederas, quae quo esset gratior aderat altera a Lipsio nostro, qua respondit meae quam tua, ut meministi, opera receperat : duplo itaque perfusus sum gaudio. Utraque enim copiosa, utraque perhumana atque amoris et benevolentiae plena. Sed tua, mi Plantine, nonnihil me perturbavit, quod fretum illud ac scopulos aeris alieni nondum te enatasse ex illa intellexerim. Scribis enim Antverpiae ea te maxime de causa diutius haesisse, ut cum creditoribus transigeres, magna quidem cum jactura rerum tuarum, futura tamen majore nisi quovis modo foenori, quod te corrodit, extricaveris.

Doleo sane te laborum in re typographica tuorum, summaeque industriae atque ingenii non alium hactenus fructum percepisse :

ac satis erat te edendis bibliis Complutensibus regiis causa egregia multatum fuisse, tametsi hoc novum malum non accederet, sed sperare lubet meliora, et quod in fabulis de Achillis hasta legimus, ea quae dedisset vulnera etiam sanasse, ad magnos omnes principes transferre, cum si quid malefecerat beneficiis linivit atque compensavit. Quod tibi eventurum tanto equidem magis credo, quod eos apud regem amicos nactus sis, qui quod tua causa velint, quia te amant, facillime etiam impetrent, quia plurimum possunt. Accedit quod tantae potentiae nihil magnum est tametsi nobis maximum, et alioqui nihil magnum mihi poscere videris, quum praestandae operae mercedem exigis. Taceo nihil regali munificentia aeque dignum, quam si libri rituales (1), quos vocas, sine quibus sacra fieri nequeunt, postquam non tam hominibus quam Deo comparantur, sumptu publico suppeditentur. Teque de hoc etiam ambigendum quia nulla uberior futura sit merx, ubi remotis paululum istis errorum tenebris veritatis lumen affulserit. Quod brevi futurum tam certe mihi polliceor, quam certe scio nullum malum esse posse perpetuum. Faciant theomachi nostri quod malo genio instigante ante haec tempora fecerunt etiam alii, sed eundem exitum pertimescant. Interim miror te, cum Gabrielis Çayae (2) mentionem feceris, de Aria Montano siluisse. An is forte in secessum suum ita se abdidit, ut ne res libraria quidem ei curae sit? Hoc certe suspicari malim, quam quod te negligat aut alienato a te sit animo. Scribam tamen ut quid sit sciam (3), daboque operam ut per alios etiam quos illic amicos habeo adjuveris, quemadmodum et Romae feci. Hactenus non tamen tantum promoveris quantum velim, non ubi tibi sed loci, ubi nunc agis, fortuna obest. Itaque

(1) Ceci se rapporte au privilége royal pour l'impression des missels, bréviaires, etc., comme la suite de la lettre le prouve.

(2) Gabriel de Çayas, secrétaire d'État de Philippe II.

(3) Torrentius, dans ses lettres à Arias Montanus, lui parle souvent avec le plus vif intérêt de Plantin.

si de ritualibus aliisque sacris libris serio cogitas, prioris tibi sedis titulo in fronte tibi opus est, minus enim illic odiosa, quanquam non minus turbulenta ac male tuta est. Si tamen novum forte aliquod privilegium postulas, non deerunt viri principes per quos impetremus; male illis sit quorum scelere ac perfidia nos peccare et videmur et patimur. Verum neque loci hujus neque temporis haec querela est. Tu, quomodocunque res cadat, me in nitendo tibi paratum amicum crede, cujus praesidio, quam fieri possit, subleveris.

Quod vero de Lipsii Suetonio scribis, pergratum mihi est, huic quoque auctori a tanto viro manum praeberi, ut una cum Tacito denuo in doctorum hominum veluti theatrum ornatior instructiorque procedat. Nemo enim solus in castigandis his scriptoribus vidit omnia, et tametsi iisdem fere libris utimur, non tamen par omnium et memoria et perspicacia est, quin et a nobis ipsis saepe dissentimus, sed et dies diem docet. Neque his externis testimoniis opus est, suo quisque in pectore testis. erit. Nec librum dicam sed epistolam paulo accuratius scriptam quisquis vir eruditus vel doctus repetiverit, decies aliquid immutabit. Quare minime ferendi sunt, qui sine aliorum contumelia scribere nequeunt. Cedimus (inquit ille) neque viam praebemus crura sagittis, quod nostro tempore his omnibus accidere cernimus, qui ubi, ut placeant, quavis occasione scriptis suis notant omnes, laudant neminem. Itaque Lipsium amo, cujus honestissimum de me judicium ex Electorum ejus libro cognovi; quo equidem magis credo consilium ipsius, quod scribis, ut suum mihi Suetonium dedicet, cujus tamen editionem aliquantisper differri velim, dum nescio quas additiones in eundem auctorein paro. Brevis esse statui, aliter enim fieri maxima mea negotia eademque perpetua non sinunt. Et his temporibus nostris agere quam scribere satius est. Mora igitur erit exigua; et tu qui utrique nostrum paratam habes manum, utriusque honori et existimationi consules. Nam primae quidem partis in hoc commentandi genere ipsique meo judicio elegantia vincet omnes,

TOME XI.

8

nolens ac lubens differre, sed multae sunt causae, ob quas labores hic nostros conjungi malim. Properabo quantum potero, efficiamque ut etiam, quum ab ipso dissentio, quod rarum est, agnoscat tum vel maxime laudari (1). Horatius noster adhuc latitat, et quanquam accinctus ante annos quatuor, nondum tamen progredi audet; causa ut dicam seria est, quod de arte poëtica nescio quid sublimius commentari institueram, id porro nisi multo otio, quod sperare nequeo, non succedet attamen ne jam senescentem mors me occupet. Caetera sine arte poëtica brevi mittam, nec operae hujus me umquam poenitebit, si modo aliquid in literis video (2).

Libri quos mittere te tuo more aiebas, nondum pervenere, Tertullianus, Lipsius de Amphitheatris, Alciati Emblemata. Vereor nobis periisse. Fruterii vero reliquias multo ante acceperam. Poteris ab institoribus tuis discere cuinam vel nuncio vel mercatori sarcinulam commiserunt.

Interea si unquam alias jam infesta habentur, nec ipsa oppida satis tuta sunt. Venimus ad summum ac, nisi vanus sum vates, ingens mutatio imminet. Ruit alea fati alterutrum versura caput. Nos interea, mi Plantine, quod agimus hoc agamus, nec rerum novarum illecebris provocati alia quam trita instituamus via, eadem enim et tutissima est. Vale cum tuis omnibus, nostri quicquid evenerit memor. Nonis julii an. MDLXXXIV, Leodii.

Quoniam Suetonii facta mentio est, scriptis his literis venit in mentem nescio quas additiones in eum auctorem meas ante Papii mortem ipsius scriptas manu apud me servari. At jam tertius ab ejus morte annus est, interea vero liber Electorum Lipsii prodiit, inde data occasio, ut multa plura annotarem,

(1) Le commentaire de Torrentius sur Suétone avait été publié en 1578; une nouvelle édition en parut en 1592.

(2) Torrentius termina son commentaire sur toutes les œuvres d'Horace, excepté sur l'Art poétique. Cette lacune est comblée dans l'édition de 1608 par la reproduction du commentaire de Nannius.

saepe enim a Lipsio sed nunquam sine laude tanti viri dissentiens, quae omnia in schedis adhuc indigesta habentur. Continuabo tamen quam optime potero, et brevi volenter ego ad te mittam, sed dum ea porro hyeme saltem quae nunc mitto, si Lipsii editionem praeparas, ratio habeatur, optimum esset si ille me comitem non dedignetur, utriusque commentarium eadem opera simul cum Suetonio edi.

IV.

(Liége, 15 décembre 1584.)

LAEVINUS TORRENTIUS CHRISTOPHORO PLANTINO S.

Quas IIII idus octobris ad me literas dedisti toto paene bimestri postquam scriptae fuerant, ab hoc ipso nuncio, qui nunc ad vos redit, accepi; a Lipsio vero nullas, quinimo reversus istinc ille, cui meam ad eum epistolam commiseram, eam non allati responsi causam esse aiebat, quod extremo vitae periculo laborantem reliquerat, nec defuere qui extinctum dicerent. Beasti me itaque, quum scripsisti languorem quidem fuisse aliquem utriusque vestrum, sed nullum mortis periculum, quod sane rei literariae atque adeo omnis humanitatis nomine gaudeo; at illis male sit, qui nuncio tam acerbo animum meum percusserunt. Porro ad Lipsium quod attinet, quoniam impense ipsi faveo, neque enim novi hac aetate quenquam cum eo comparandum, nihil aeque mihi contingere opto, quam jam senescenti occasionem dari, qua quicquid in adversariis annotatum servo una ipsi manum tendere possim. Sunt autem multa ac varia in optimos quosque auctores, nec spes ulla superest, ut ego illa dispungam atque ordinem, nec tamen velim interire. Superest et valet Livinaeus noster, sed non eo quo Papius olim his in studiis genio, cujus mortem hoc maxime nomine peracerbam sentio, praesertim in his ut plurimis sic gravissimis occupatio

« ForrigeFortsæt »