Billeder på siden
PDF
ePub
[graphic]

Subjecit pedibus strepitumque Acherontis avari!
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestes
Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores!
Illum non populi fasces, non purpura regum
Flexit, et infidos agitans discordia fratres;
Aut conjurato descendens Dacus ab Histro;
Non res Romanæ perituraque regna; neque ille
Aut doluit miserans inopem aut invidit habenti.
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
Sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea jura
Insanumque forum aut populi tabularia vidit.
Sollicitant alii remis freta cæca, ruuntque
In ferrum, penetrant aulas et limina regum ;
Hic petit excidiis urbem miserosque penates,
Ut gemma bibat, et Sarrano dormiat ostro;
Condit opes alius, defossoque incubat auro;
Hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem
Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque
Corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,
Exsilioque domos et dulcia limina mutant,
Atque alio patriam quærunt sub sole jacentem.
Agricola incurvo terram dimovit aratro :
Hine anni labor; hinc patriam parvosque nepotes
Sustinet; hinc armenta boum meritosque juvencos.
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus,
Aut fetu pecorum, aut Cerealis mergite culmi,
Proventuque oneret sulcos, atque horrea vincat.
Venit hiems teritur Sicyonia bacca trapetis;

:

Glande sues læti redeunt; dant arbuta silvæ;
Et varios ponit fetus auctumnus, et alte
Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
Interea dulces pendent circum oscula nati;
Casta pudicitiam servat domus ; ubera vaccæ
Lactea demittunt: pinguesque in gramine læto
Inter se adversis luctantur cornibus hædi.
Ipse dies agitat festos; fususque per herbam,
Ignis ubi in medio, et socii cratera coronant,
Te libans, Lenæe, vocat; pecorisque magistris
Velocis jaculi certamina ponit in ulmo,
Corporaque agresti nudant prædura palæstra.
Hanc olim veteres vitam coluere Sabini ;
Hanc Remus et frater; sic fortis Etruria crevit;
Scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
Septemque una sibi muro circumdedit arces.
Ante etiam sceptrum Dictæi regis, et ante
Impia quam cæsis gens est epulata juvencis,
Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat.
Necdum etiam audierant inflari classica, necdum
Impositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus æquor, Et jam tempus equum fumantia solvere colla.

ROMA

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER TERTIUS.

ΤΕ

quoque, magna Pales, et te memorande canemus Pastor ab Amphryso; vos, silvæ amnesque Lycæi. Cetera, quæ vacuas tenuissent carmine mentes, Omnia jam vulgata. Quis aut Eurysthea durum, Aut illaudati nescit Busiridis aras?

Cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos,
Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno,
Acer equis? Tentanda via est, qua me quoque possim
Tollere humo, victorque virum volitare per ora.
Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas;

Primus Idumæas referam tibi, Mantua, palmas;
Et viridi in campo templum de marmore ponam
Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
Mincius et tenera prætexit arundine ripas.
In medio mihi Cæsar erit, templumque tenebit.
Illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro
Centum quadrijugos agitabo ad flumina currus.
Cuncta mihi, Alpheum linquens lucosque Molorchi,

F

« ForrigeFortsæt »