Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes. Non alios prima crescentis origine mundi Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem Crediderim: ver illud erat; ver magnus agebat Orbis, et hibernis parcebant flatibus euri,
Quum primæ lucem pecudes hausere, virumque Ferrea progenies duris caput extulit arvis, Immissæque feræ silvis et sidera cœlo.
Nec res hunc teneræ possent perferre laborem, Si non tanta quies iret frigusque caloremque Inter, et exciperet cœli indulgentia terras.
Quod superest, quæcumque premes virgulta per agros, Sparge fimo pingui, et multa memor occule terra; Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas; Inter enim labentur aquæ, tenuisque subibit Halitus, atque animos tollent sata. Jamque reperti, Qui saxo super atque ingentis pondere testæ Urgerent: hoc effusos munimen ad imbres; Hoc, ubi hiulca siti findit canis æstifer arva. Seminibus positis, superest deducere terram Sæpius ad capita et duros jactare bidentes, Aut presso exercere solum sub vomere, et ipsa Flectere luctantes inter vineta juvencos: Tum leves calamos, et rasa hastilia virgæ
Fraxineasque aptare sudes furcasque bicornes, Viribus eniti quarum, et contemnere ventos Assuescant, summasque sequi tabulata
per ulmos. Ac, dum prima novis adolescit frondibus ætas, Parcendum teneris; et dum se lætus ad auras Palmes agit, laxis per purum immissus habenis, Ipsa acie nondum falcis tentanda, sed uncis Carpendæ manibus frondes, interque legendæ. Inde ubi jam validis amplexæ stirpibus ulmos Exierint, tum stringe comas, tum brachia tonde: Ante reformidant ferrum; tum denique dura Exerce imperia, et ramos compesce fluentes.
Texendæ sepes etiam, et pecus omne tenendum, Præcipue dum frons tenera imprudensque laborum : Cui, super indignas hiemes solemque potentem, Silvestres uri assidue capreæque sequaces Illudunt, pascuntur oves avidæque juvencæ. Frigora nec tantum cana concreta pruina, Aut gravis incumbens scopulis arentibus æstas, Quantum illi nocuere greges, durique venenum Dentis, et admorso signata in stirpe cicatrix. Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris Cæditur, et veteres ineunt proscenia ludi,
![[graphic]](https://books.google.dk/books/content?id=22-7jvaMcXEC&hl=da&output=html_text&pg=PA57&img=1&zoom=3&q=%22capellas,+Et+potum+pastas+age,+Tityre,+et+inter+agendum+Occursare+capro,+cornu+ferit%22&cds=1&sig=ACfU3U22MFeNsz-bOZumljOHnO-d5xneog&edge=0&edge=stretch&ci=62,908,762,515)
Præmiaque ingeniis pagos et compita circum Thesida posuere ; atque inter pocula læti Mollibus in pratis unctos saluere per utres. Nec non Ausonii, Troja gens missa, coloni Versibus incomtis ludunt risuque soluto,
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis; Et te, Bacche, vocant per carmina læta, tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. Hinc omnis largo pubescit vinea fetu; Complentur vallesque cavæ saltusque profundi, Et quocumque deus circum caput egit honestum. Ergo rite suum Baccho dicemus honorem Carminibus patriis, lancesque et liba feremus; Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram, Pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis. Est etiam ille labor curandis vitibus alter,
Cui nunquam exhausti satis est: namque omne quotannis Terque quaterque solum scindendum, glebaque versis Eternum frangenda bidentibus; omne levandum Fronde nemus; redit agricolis labor actus in orbem, Atque in se sua per vestigia volvitur annus. Ac jam olim, seras posuit quum vinea frondes, Frigidus et silvis aquilo decussit honorem ; Jam tum acer curas venientem extendit in annum Rusticus, et curvo Saturni dente relictam Persequitur vitem attondens, fingitque putando. Primus humum fodito primus devecta cremato Sarmenta, et vallos primus sub tecta referto; Postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra; Bis segetem densis obducunt sentibus herbæ ; Durus uterque labor. Laudato ingentia rura, Exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci Vimina per silvam, et ripis fluvialis arundo Cæditur, incultique exercet cura salicti. Jam vinctæ vites, jam falcem arbusta reponunt, Jam canit extremos effetus vinitor antes:
Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus; Et jam maturis metuendus Jupiter uvis. Contra non ulla est oleis cultura, neque illæ Procurvam exspectant falcem rastrosque tenaces, Quum semel hæserunt arvis aurasque tulerunt. Ipsa satis tellus, quum dente recluditur unco, Sufficit humorem, et gravidas, cum vomere, fruges. Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam. Poma quoque, ut primum truncos sensere valentes Et vires habuere suas, ad sidera raptim
Vi propria nituntur, opisque haud indiga nostræ. Nec minus interea fetu nemus omne gravescit, Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis ; Tondentur cytisi, tædas silva alta ministrat, Pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt : Et dubitant homines serere atque impendere curam? Quid majora sequar? salices humilesque genestæ, Aut illæ pecori frondem aut pastoribus umbras Sufficiunt, sepemque satis, et pabula melli. Et juvat undantem buxo spectare Cytorum, Naryciæque picis lucos; juvat arva videre Non rastris, hominum non ulli obnoxia curæ. Ipse Caucasio steriles in vertice silvæ,
Quas animosi euri assidue franguntque feruntque, Dant alios aliæ fetus: dant utile lignum
Navigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque. Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris Agricolæ, et pandas ratibus posuere carinas: Viminibus salices fecundæ, frondibus ulmi, At myrtus validis hastilibus, et bona bello Cornus; Ituræos taxi torquentur in arcus. Nec tiliæ leves aut torno rasile buxum
Non formam accipiunt ferroque cavantur acuto. Nec non et torrentem undam levis innatat alnus, Missa Pado; nec non et apes examina condunt Corticibusque cavis vitiosæque ilicis alveo. Quid memorandum æque Baccheïa dona tulerunt? Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentes Centauros leto domuit, Rhotumque Pholumque Et magno Hylæum Lapithis cratere minantem. O fortunatos nimium, sua si bona norint, Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis, Fundit humo facilem victum justissima tellus! Si non ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum totis vomit ædibus undam ; Nec varios inhiant pulchra testudine postes,
Illusasque auro vestes, Ephyreïaque æra ; Alba neque Assyrio fucatur lana veneno, Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi : At secura quies et nescia fallere vita
Dives opum variarum; at latis otia fundis Spelunca vivique lacus; at frigida Tempe Mugitusque boum mollesque sub arbore somni Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum ; Et patiens operum exiguoque assueta juventus; Sacra deum, sanctique patres; extrema per illos Justitia excedens terris vestigia fecit.
Me vero primum dulces ante omnia Musæ, Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Accipiant, cœlique vias et sidera monstrent; Defectus solis varios, lunæque labores;
Unde tremor terris; qua vi maria alta tumescant, Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant; Quid tantum oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet. Sin, has ne possim naturæ accedere partes, Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis : Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes; Flumina amem silvasque inglorius. O, ubi campi Spercheosque, et virginibus bacchata Lacanis Taygeta! o, qui me gelidis in vallibus Hæmi Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, Atque metus omnes et inexorabile fatum
« ForrigeFortsæt » |