Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes. Quum primæ lucem pecudes hausere, virumque Nec res hunc teneræ possent perferre laborem, Quod superest, quæcumque premes virgulta per agros, Sparge fimo pingui, et multa memor occule terra; Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas; Inter enim labentur aquæ, tenuisque subibit Halitus, atque animos tollent sata. Jamque reperti, Qui saxo super atque ingentis pondere testæ Urgerent: hoc effusos munimen ad imbres; Hoc, ubi hiulca siti findit canis æstifer arva. Seminibus positis, superest deducere terram Fraxineasque aptare sudes furcasque bicornes, ulmos. Ac, dum prima novis adolescit frondibus ætas, Parcendum teneris; et dum se lætus ad auras Palmes agit, laxis per purum immissus habenis, Ipsa acie nondum falcis tentanda, sed uncis Carpendæ manibus frondes, interque legendæ. Inde ubi jam validis amplexæ stirpibus ulmos Exierint, tum stringe comas, tum brachia tonde: Ante reformidant ferrum; tum denique dura Exerce imperia, et ramos compesce fluentes. Texendæ sepes etiam, et pecus omne tenendum, Præcipue dum frons tenera imprudensque laborum : Cui, super indignas hiemes solemque potentem, Silvestres uri assidue capreæque sequaces Illudunt, pascuntur oves avidæque juvencæ. Frigora nec tantum cana concreta pruina, Aut gravis incumbens scopulis arentibus æstas, Quantum illi nocuere greges, durique venenum Dentis, et admorso signata in stirpe cicatrix. Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris Cæditur, et veteres ineunt proscenia ludi, Præmiaque ingeniis pagos et compita circum Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis; Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus; Contra non ulla est oleis cultura, neque illæ Procurvam exspectant falcem rastrosque tenaces, Quum semel hæserunt arvis aurasque tulerunt. Ipsa satis tellus, quum dente recluditur unco, Sufficit humorem, et gravidas, cum vomere, fruges. Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam. Poma quoque, ut primum truncos sensere valentes Et vires habuere suas, ad sidera raptim Vi propria nituntur, opisque haud indiga nostræ. Nec minus interea fetu nemus omne gravescit, Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis ; Tondentur cytisi, tædas silva alta ministrat, Pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt: Et dubitant homines serere atque impendere curam ? Quid majora sequar? salices humilesque genestæ, Aut illæ pecori frondem aut pastoribus umbras Sufficiunt, sepemque satis, et pabula melli. Et juvat undantem buxo spectare Cytorum, Naryciæque picis lucos; juvat arva videre Non rastris, hominum non ulli obnoxia curæ. Ipsæ Caucasio steriles in vertice silvæ, Quas animosi euri assidue franguntque feruntque, Dant alios aliæ fetus: dant utile lignum Navigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque. Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris Agricolæ, et pandas ratibus posuere carinas : Viminibus salices fecundæ, frondibus ulmi, At myrtus validis hastilibus, et bona bello Cornus; Ituræos taxi torquentur in arcus. Nec tiliæ leves aut torno rasile buxum Non formam accipiunt ferroque cavantur acuto. Nec non et torrentem undam levis innatat alnus, Missa Pado; nec non et apes examina condunt Corticibusque cavis vitiosæque ilicis alveo. Quid memorandum æque Baccheïa dona tulerunt? Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentes Centauros leto domuit, Rhætumque Pholumque Et magno Hylæum Lapithis cratere minantem. O fortunatos nimium, sua si bona norint, Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis, Fundit humo facilem victum justissima tellus ! Si non ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum totis vomit ædibus undam; Nec varios inhiant pulchra testudine postes, Illusasque auro vestes, Ephyreiaque æra; Me vero primum dulces ante omnia Musæ, Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Accipiant, cœlique vias et sidera monstrent; Defectus solis varios, lunæque labores; Unde tremor terris; qua vi maria alta tumescant, Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant; Quid tantum oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet. Sin, has ne possim naturæ accedere partes, Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis : Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes; Flumina amem silvasque inglorius. O, ubi campi Spercheosque, et virginibus bacchata Lacænis Taygeta! o, qui me gelidis in vallibus Hæmi Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, Atque metus omnes et inexorabile fatum |