MEL. TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi TIT. O Melibœe, deus nobis hæc otia fecit: MEL. Non equidem invideo; miror magis: undique totis Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco. Hic inter densas corulos modo namque gemellos, Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit. Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset, De cœlo tactas memini prædicere quercus. [Sæpe sinistra cava prædixit ab ilice cornix.] Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. TIT. Urbem quam dicunt Romam, Meliboe, putavi Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus Pastores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos Noram; sic parvis componere magna solebam. Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbes, MEL. Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi ? TIT. Quid facerem? neque servitio me exire licebat, Nec tam præsentes alibi cognoscere divos. Hic illum vidi juvenem, Melibœe, quotannis Bis senos cui nostra dies altaria fumant. Hic mihi responsum primus dedit ille petenti : ; TIT. Ante leves ergo pascentur in æthere cervi, Et freta destituent nudos in litore pisces; Ante, pererratis amborum finibus, exsul Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim, MEL. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros, Impius hæc tam culta novalia miles habebit? Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ, TIT. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem Fronde super viridi ; sunt nobis mitia Castaneæ molles, et pressi copia lactis ; poma, Et jam summa procul villarum culmina fumant, ECLOGA II. ALEXIS. FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin, 66 'O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ? Nil nostri miserere? Mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; Nunc virides etiam occultant spineta lacertos; Thestylis et rapido fessis messoribus æstu Allia serpyllumque herbas contundit olentes: At mecum raucis, tua dum vestigia lustro, Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan ? Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses. O formose puer, nimium ne crede colori! Alba ligustra cadunt vaccinia nigra leguntur. Despectus tibi sum, nec qui sim quæris, Alexi; Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ; Lac mihi non æstate novum, non frigore defit. Canto, quæ solitus, si quando armento vocabat, Amphion Dirceus in Actæo Aracyntho. Nec sum adeo informis; nuper me in litore vidi, Quum placidum ventis staret mare; non ego Daphnin, Judice te, metuam, si nunquam fallat imago. |